X 5.28De clerico non ordinato ministrante.
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
X 5.28.1 · Hormisda Papa.
Clericus, ministrans in pertinentibus ad ordinem, quem non habet, deponendus est, et amplius non ordinandus.
¶Si quis baptizaverit aut aliquod divinum officium exercuerit non ordinatus, propter temeritatem abiiciatur de ecclesia, et nunquam ordinetur.
X 5.28.2 · Urbanus III. Legionensi Episcopo.
Diaconus, missam celebratos, ad sacerdotium non promovetur, et a diaconatu suspenditur ad tempus; sed in beneficio poterit ad tempus dispensari.
¶Ex literis tuae fraternitatis innotuit nobis, quod I. diaconus praesentium lator, volens ante tempus in presbyterum ordinari, asseruit, se propter ordinationem tuam gradum sacerdotalem adeptum, et, quum non imposuisses ei manum, missarum celebrationem usurpare praesumpsit, postmodum vero Domino inspirante rediit ad se ipsum, et proprium recognoscens excessum, in tanto sibi periculo consuli humiliter postulavit. Quia igitur super hoc tua nos duxit fraternitata consulendos, literis praesentibus Consultationi tuae respondemus, quod ad sacerdotis officium non poterit promoveri; a diaconatu quoque biennio vel triennis pro tua maneat provisione suspensus. De beneficio autem misericorditer agatur cum eo, ne sustentatione privatus ad saeculi negotia revertatur. Ut autem securius ei possis hanc misericordiam facere, de agenda imposita poenitentia diligentem circa eum curam non desinas exhibere. Salubrius autem sibi absque dubio providebit, si ad regularem vitam se duxerit transferendum.