VI 4.3De cognatione spirituali.
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
VI 4.3.1 · Bonifacius VIII.
Inter baptizatum et levantem, filios et uxorem levantis, ante carnaliter cognitam, et suscipientem et patrem et matrem suscepti, et similiter de baptizante, spiritualis contrahitur cognatio. H. d. usque ad §. Ex conDomin. § 1. Confirmatio frontis inducit spiritualem firmatione. cognationem, sicut baptisma. H. d. Domin.
¶Nedum inter baptizatum et illum, qui eum suscepit de autem Hugo laicus, eiusdem T. superstitis patruus ipsum ab hereditate paterna conatur excludere hac causa ut sibi debitam vendicare asserens: praefatum T. memoratae C, quam antea G. ipsius germanus quondam desponsaverat, licet copulati non fuerint, non exstitisse maritum, impediente iustitia publicae honestatis, ac per hoc eundem T. filium eius legitimum non fuisse. Verum codem T. 6, qui se gerit pro herede legitimo proponente, quod ex desponsatione praedicta, utpote nulla, quum tempore huius nondum esset C. septennis, inter parentes suos contrahi non potuit impedimentum huius honestatis, et ipse de matrimonio in oculis ecclesiae celebrato nec, dum idem T. viveret impetito progenitus, per favoris patrocinium, quo prolis causa matrimonium iuvatur, debet legitimus iudicari. E ' contra patruo respondente, quod praesumendum erat, Cassandram tempore quo Guilelmus desponsaverat eandem aetatis fuisse legitimae, nisi contrarium probaretur, et baptismo, ac inter eundem baptizatum et suscipientis filios et uxorem, ante susceptionem carnaliter cognitam ab eodem, immo etiam inter suscipientem, patremque baptizati et matrem, cognationem spiritualem in baptismo contrahi iure constat, quae cognatio et contrahendum matrimonium impedit, et dirimit post contractum. Et eadem, quae de suscipiente sunt dicta, sunt etiam de baptizante censenda. § 1. Ex confirmatione quoque seu frontis chrismatione spiritualis cognatio eisdem modis contrahitur, matrimonia similiter impediens contrahenda, et dirimens post contracta.
VI 4.3.2 · Idem.
Compaternitas per catechismum contracta impedit matrimonium, sed non dirimit. Ioann. Andr.
¶Per catechismum, qui praecedit baptismum, sacramentorum fundamentum et ianuam reliquorum, cognatio spiritualis contrahitur, per quam contrahendum matrimonium impeditur, ut ex praedecessoris nostri Clementis Papae III. 1 decretali colligitur evidenter. Dicendo enim, quod talis res vix contrahendo matrimonio impedimentum afferret, velle videtur, quod afferat. Nam quod vix fit, fieri tamen dubium non exsistit. Per illam tamen cognationem matrimonium, post eam contractum minime separatur.
VI 4.3.3 · Idem.
Unus tantum intervenire debet in levatione infantis de sacro fonte, vel chrismatione frontis; tamen, si plures interveniunt, cognationem contrahunt spiritualem. Et ex aliis sacramentis cognatio non contrahitur. H. d. Domin.
¶Quamvis non plures, quam unus vir, vel una mulier accedere debeant ad suscipiendum de baptismo infantem iuxta sacrorum canonum instituta: si tamen plures accesserint, spiritualis cognatio inde contrahitur matrimonial contrahenda impediens, et etiam post contracta dissolvens. De confirmatione insuper, quantum ad hoc, idem iudicium est habendum. Ex datione vero aliorum sacramentorum cognatio spiritualis nequaquam oritur, quae matrimonium impediat vel dissolvat. hoc se offerente nihilominus probaturum testes super sua assertione pars produxit utraque. Sed cuius aetatis mulier ipsa desponsationis illius tempore fuerit non probaverunt 13. Tuae fraternitati, quid de hac controversia teneri debeat literatorie sciscitanti breviter respondemus, quod ad repellendum T. ab hereditate paterna, quam possidet ex matre T. saepedicti quum patris sui legitime putaretur procreatus, non solum probari oportuit, quod illa C., quando Guilelmus desponsavit eandem septennis exstitit, vel post septennium desponsatio per beneplacitum convaluerit inter sponsos, verum etiam, quod T. hoc non ignorans eam sibi postmodum copulavit; unde horum et praesertim eius, quod praefatus Hugo se super aetatem mulieris praedictae ostensurum obtulerit, probatione cessante in favorem prolis nominatus T. debet praefati patris filius heres legitimus iudicari. FINIS LIBRI QUARTI. SEXTI