VI 4.1De sponsalibus et matrimoniis.
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
VI 4.1.1 · Bonifacius VIII.
Sponsalia pura et certa, ex consensu valida, licet alias nulla iuducunt publicam honestatem, quae habet dirimere sequentia sponsalia, sed non praecedentia. § 1. Publicam honestatem non inducunt sponsalia conditionalia ante conditionis eventum. H. d. Ioann. Andr.
¶Ex sponsalibus puris et certis, etiamsi consanguinitatis, affinitatis, frigiditatis, religionis aut alia quavis ratione sint nulla, dummodo non sint nulla ex defectu consensus, oritur efficax ad impediendum et dirimendum sequentia sponsalia vel matrimonia, non autem ad praecedentia dissolvendum, impedimentum iustitiae publicae honestatis. Quare ille, qui sponsalia pure ac determinate cum aliqua muliere contraxit, et postmodum cum secunda prioris consanguinea idem fecit, ex priorum sponsaliorum vigore, quibus per publicae honestatis iustitiam ex secundis sponsalibus subsecutam minime derogatur, ad matrimonium contrahendum cum prima remanet obligatus. § 1. Ille vero, qui sponsalia cum aliqua muliere sub conditione contraxit, si postmodum ante condiLib. IV. Tit. II. Cap. I. a) Tracta esse videtur ex decretali Innoc. IV., quae ep. Noi (Noviomensi?) directa exstat L. et H: Quondam Thomas de Lexingham mulierem no. tionis eventum cum alia, prioris consanguinea, per verba contraxerit de praesenti, cum secunda remanere debebit, quum ex sponsalibus conditionalibus ante conditionem exstantem, sicuti consensum non habentibus et incertis, nulla publicae honestatis iustitia oriatur.