VI 3.23De immunitate ecclesiarum, coemeteriorum et aliorum locorum religiosorum.
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
VI 3.23.1 · Alexander IV.
Saeculares potestates ab ecclesiis vel ecclesiasticis personis tallias vel exactiones pro rebus vel possessionibus acquisitis vel acquirendis exigere non praesumant, nec eas compellere ad ipsas distrahendum, vel extra manum suam ponendum. H. d. Ioann. Andr.
¶Quia nonnulli, habentes temporale dominium, vel potestatis gerentes officium saecularis, libertatem et immunitatem ecclesiasticam laedere ac minuere tanquam honoris et privilegii ecclesiarum invidi moliuntur: expedit, quod per diligentiam et auctoritatem sedis apostolicae, quae curam habet ecclesiarum omnium et tutelam, contra talium ausus et conamina opportunum remedium apponatur, ut ecclesiae ipsae in plenitudine iuris sui et libertatis integritate laetentur, ac detestabilis malignorum audacia et insolentium nefaria temeritas propulsetur. Sane intelleximus, quod in regno Franciae communia, scabini seu consules et alii domini temporales, et ii, qui iurisdictionem in ipsis communiis, civitatibus, castris et villis temporalem exercent, vel quibus in illis commissa est exsecutio iustitiae saecularis, molesti sunt nimium ecclesiis super pluribus et infesti, et d inter cetera nituntur et student, ut illis f collectas et tallias et alia huiusmodi eaedem ecclesiae praetextu bonorum, quae acquisiverunt t,, tribuant et persolvant nt,, vel extra manum suam ponant huiusmodi acquisitas g.. Volentes itaque super his omnibus, prout expedit, sollicite providere, totque temerariis ausibus congruis praesidiis obviare, auctoritate apostolica praehabita cum fratribus nostris diligenti deliberatione decernimus, non licere praefatis communiis, scabinis, et iis, qui in eis iurisdictionem temporalem obtinent vel iustitiam temporalem exercent, tallias, vel collectas seu exactiones quascunque ecclesiis veli personis ecclesiasticis imponere, vel exigere ab eisdem pro domibus, praediis vel quibuscunque possessionibus, ab eisdem ecclesiis velk personis ecclesiasticis legitime hactenus acquisitis vel in posterum acquirendis, etiamsi ipsae ecclesiae vell personae vel res huiusmodi sint infra illorum districtum vel territorium constitutae. Nec etiam liceat m illis, ipsas ecclesias vel personas ad distrahendum vel alienandum, aut extra manum suam ponendum acquisita iam, vel quae deinceps acquirent, aliquatenus coarctaren.
VI 3.23.2 · Gregorius X. in generali concilio Lugdunensi.
In ecclesiis dato humili ingressu debet orationibus insisti, exclusis clamoribus et seditionibus, conciliis universitatis laicorum, et eorum publicis parlamentis, vanis colloquiis, negotiationibus, et nundinis ac iudiciis saecularibus, et maxime criminalibus. H. d. usque ad §. Ordinarii. Dominicus. § 1. Locorum ordinarii exsequi debent hic contenta; et sententiae, in ecclesiis habitae, sunt nullae, et contra facientes puniri debent. H. d. Dominicus.
¶Decet domum Domini sanctitudo, decet, ut, cuius in pace factus est locus, eius cultus sit cum debita veneratione pacificus. Sit itaque ad ecclesias humilis et devotus ingressus, sit in eis quieta conversatio, Deo grata, inspicientibus placita, quae considerantes non solum instruat, sed et reficiat. Convenientes ibidem nomen illud, quod est super omne nomen, a quo aliud sub coelo non est datum hominibus, in quo salvos fieri credentes oporteat, nomen videlicet Iesu Christi, qui salvum faciet populum suum a peccatis eorum, exhibitione reverentia specialis attollant, et, quod generaliter scribitur, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, singuli singulariter in se ipsis implentes, praecipue dum aguntur missarum sacra ministeria, gloriosum illud nomen quandocunque recolitur, flectant genua cordis sui, quod vel capitis inclinatione testentur. Attendantur in locis eisdem intentis praecordiis sacra solennia, devotis communia vel universitatis legata huiusmodi libere exhiberi nec taliter habita reddi, nisi prius de his certa iuxta earum libitum pro solutione debitorum ipsorum quibus suas civitates vel municipia teneri asserunt portio deducatur. Iudices etiam saeculares excommunicatos admittunt in iudiciis ad agendum, patrocinandum et testificandum, non recipientes in hoc excommunicationis exceptionem, si forsitan opponatur. Et si excipiatur coram eis de re iudicata vel de sententia lata per ecclesiasticum iudicem, quum causam aliquam sic decisam ad ipsorum auditorium vel examen deduci contingit, exceptionem huiusmodi non admittunt. Mulierem quoque, quae suam alienavit dotem et non venire contra iuravit, audiunt, dotem ipsam postmodum coram eis repetentem, quamvis legitime constet, de huiusmodi iuramento. Priores autem et abbates aliasque personas ecclesiasticas ad solutionem debitorum super quibus forte ostenduntur et exhibentur litterae dictorum priorum, abbatum et personarum ipsarum signata sigillis damnabili praesumptione compellunt. Volentes etc. cf. supra c. 1. (3,23.) h) ex. ipsosque non posse tall.: ori. i) aut: i. k) et: i. 1) et: i. m) licere: i. n) coarctare. Decernimus insuper dictas ecclesias et personas ecclesiasticas ad pedagia et guionagia penitus non teneri nec ad exhibendum vel solvendum talia pro rebus suis propriis quas non causa negotiandi deferunt seu deferri faciunt vel transmittunt. Statuimus quoque, nil omnino ex his quae testator legat, vel relinquit seu etiam restitui praecipit de illicite acquisitis fore diminuendum vel subtrahendum aut deducendum praetextu alicuius impositionis et post testatoris obitum vel etiam ante dum aegritudinis lecto decumbit in fraudem sibi factae ab universitate, seu communia, vel eiusdem nomine pro debitis seu quibuscumque negotiis eiusdem universitatis vel communia aut alias iuxta suae XXIII. DE IMMUNITATE etc. C. 2. 3. orationibus insistaturs. Nullus in locis eisdem, in quibus cum pace ac quiete vota convenit celebrari, seditionem excitet, conclamationem moveat impetumve committat. Cessent in locis illis universitatum et societatum quarumlibet concilia, conciones et publica parlamenta. Cessent vana et multo fortius foeda et profana colloqui, cessent confabulationes quaelibet. Sint postremo quaecunque alia, quae divinum possunt turbare officium, aut oculos divinae maiestatis offendere 12, ab ipsis prorsus extranea, ne, ubi peccatorum est venia postulanda, ibi peccandi detur occasio, aut deprehendantur peccata committi. Cessent in ecclesiis earumque coemeteriis negotiationes 13, et praecipue nundinarum ac fori cuiuscunque tumultus. Omnis in eis saecularium iudiciorum strepitus conquiescat. Nulla inibi causa per laicos, criminalis maxime, agitetur; sint loca eadem a laicorum cognitionibus aliena. § 1. Ordinarii locorum hoc faciant observari, suadenda suadeant, interdicta huius canonis auctoritate compescant, ad hoc alios etiam in ecclesiis ipsis magis assiduos et ad praemissa idoneos deputando. Et nihilominus processus iudicum saecularium, ac specialiter prolatae sententiae in eisdem locis omni careant robore firmitatis. Qui vero praemissas inhibitiones animo petulanti contempserint, praeter processum ordinariorum et deputandorum ab ipsis, divinae ultionis et nostrae poterunt acrimoniam formidare, donec suum confessi reatum a similibus firmato proposito deliberaverint abstinere.
VI 3.23.3 · Bonifacius VIII.
Ponit excessus laicorum, qui clericis collectas, tallia et onera imponebant, et excessus clericorum, qui talibus consentiebant. § 1. Praecipit, personas ecclesiasticas pro rebus suis vel ecclesiarum nil laicis solvere debere absque licentia apostolicae sedis, sub quocunque colore mutui, subventionis, doni vel alio quolibet, ut etiam ipsi laici tallias non exigant vel recipiant, nec occupent quocunque modo deposita ecclesiarum vel personarum ecclesiasticarum; singulares contra facientes excommunicat, universitates interdicit. Quae poenae locum habeant in promissionibus, factis etiam ante hanc constitutionem, si postmodum solvantur vel recipiantur, et ab his sententiis solus Papa absolvit, praeterquam in mortis articulo. Hoc dicit. - § 2. Omnia privilegia derogantia huic constitutioni cassat et irritat.
¶Clericis laicos infestos oppido tradit antiquitas, quod et patrocinando et testificando in suis curiis et iudiciis repellere compellantur, quodque ipsi iudices saeculares exceptionem rei iudicatae per ecclesiasticum iudicem de qua quidem re ad ipsum iudicem ecclesiasticum cognitio pertinet de consuetudine vel de iure coram ipsis propositam recipere, nisi ubi secundum iura debet admitti, nec non et ecclesiastici iudices quum de re iudicata per saecularem iudicem excipitur, coram eis exceptionem huiusmodi teneantur admittere in iis quae iuri canonico non repugnent, et ad hoc dicti saeculares nisi moniti a tali gravamine vel iniquitate desistant, quum in derogationem et contemptum iurisdictionis ecclesiasticae id praesumere dignoscantur, per ordinarios locorum et ipsi ordinarii per superiores suos censura ecclesiastica coartentur. Quia vero contingit interdum, quod constante matrimonio mulieres alienationibus super rebus dotalibus et donatis propter nuptias consentiunt ne contra ulterius veniant proprio iuramento firmando et soluto processu temporis matriminio contravenire nituntur, declaratum est iure canonico, quod licet mulieris consensus in talibus non videatur obligatorius secundum legitimas sanctiones, ne tamen tali praetextu viam contingat periuriis aperiri, mulieres ipsae servare debent huiusmodi iuramenta sine vi et dolo sponte praestita, quum in alterius praeiudicium non redundent, nec non observata vergant in dispendium salutis aeternae. Propter quod decernimus praefatos iudices saeculares ad observandum hoc ius canonicum per censuram ecclesiasticam fore cogendos. Qui etiam ne personas ecclesiasticas ad solutionem debitorum, etiamsi dictarum personarum litterae seu quaecunque aliae probationes super debitis ipsis exhibeantur et appareant, arctare praesumant, quum nullam in illos quantum ad hoc iurisdictionem habeant censura simili compescantur. Nulli ergo etc. praesentium experimenta temporum manifeste declarant, dum suis finibus non contenti nituntur in vetitum, ad illicita frena relaxant, nec prudenter attendunt, quam sit eis in clericos ecclesiasticasve personas et bona interdicta potestas, ecclesiarum praelatis, ecclesiis, ecclesiasticisque personis regularibus et saecularibus imponunt onera gravia, ipsosque talliant, et eis collectas imponunt, ab ipsis suorum proventuum vel bonorum dimidiam decimam, seu vicesimam, vel quamvis aliam portionem aut quotam exigunt et extorquent, eosque moliuntur multifarie subiicere servituti, suaeque submittere ditioni, et, (quod dolenter referimus,) nonnulli ecclesiarum praelati ecclesiasticaeque personae, trepidantes ubi trepidandum non est, transitoriam pacem quaerentes, plus timentes maiestatem temporalem offendere quam aeternam, talium abusibus non tam temerarie quam improvide acquiescunt, sedis apostolicae auctoritate seu licentia non obtenta. § 1. Nos igitur, talibus iniquis actibus obviare volentes, de fratrum nostrorum consilio apostolica auctoritate statuimus, quod, quicunque praelati ecclesiasticaeque personae, religiosae vel saeculares quorumcunque ordinum, conditionis seu status b, collectas vel tallias, decimam, vicesimam seu centesimam suorum et ecclesiarum proventuum vel bonorum laicis solverint vel promiserint, vel se soluturos consenserint, aut quamvis aliam quantitatem, portionem aut quotam ipsorum proventuum vel bonorum aestimationis vel valoris ipsorum, sub adiutorii, mutui, subventionis, subsidii vel doni nomine, seu quovis alio titulo, modo vel quaesito colore absque auctoritate sedis eiusdem, nec non imperatores, reges seu principes, duces, comites vel barones, potestates, capitanei, vel officiales vel rectores, quocunque nomine censeantur, civitatum, castrorum seu quorumcunque locorum, constitutorum ubilibet, et quivis alii cuiuscunque praeeminentiae, conditionis et status, qui talia imposuerint, exegerint vel receperint, aut apud aedes sacras deposita ecclesiarum vel ecclesiasticarum personarum ubilibet arrestaverint, saisiverint seu occupare praesumpserint, vel arrestari, saisiri aut occupari mandaverint, aut occupata, saisita seu arrestata receperint, nec non omnes, qui scienter dederint in praedictis auxilium, consilium vel favorem publice vel occulte, eo ipso sententiam excommunicationis incurrant. Universitates quoque, quae in his culpabiles fuerint, ecclesiastico supponimus interdicto, praelatis et personis ecclesiasticis supra dictis in virtute obedientiae, et sub depositionis poena districte mandantes, ut talibus absque expressa licentia dictae sedis nullatenus acquiescant, quodque praetextu cuiuscunque obligationis, promissionis et confessionis &, factarum hactenus vel faciendarum in antea, priusquam huiusmodi constitutio, prohibitio seu praeceptum ad notitiam ipsorum pervenerint, nil solvant, nec supra dicti saeculares quoquo modo recipiant. Et si solverint, vel praedicti receperint, excommunicationis sententiam incidant ipso fato. A supra dictis autem excommunicationum et interdicti sententiis nullus absolvi valeat, praeterquam in mortis articulo, absque sedis apostolicae auctoritate et licentia speciali, quum nostrae intentionis exsistat, tam horrendum saecularium potestatum abusum nullatenus sub dissimulatione transire. § 2. Non obstantibus quibuscunque privilegiis, sub quibuscunque tenoribus, formis seu modis aut verborum conceptione, concessis imperatoribus, regibus et aliis supra dictis, quae contra praemissa in nullo volumus alicui vel aliquibus suffragari.
VI 3.23.4 · Idem.
Excommunicati sunt, qui impediunt super causis, quae ad forum ecclesiasticum de iuro vel de consuetudine pertinent, literas a sede apostolica impetrari, vel super ipsis coram ordinariis vel delegatis ecclesiasticis litigari.
¶Quoniam, ut intelleximus, quorundam iustitiariorum, no. LXXXIX. Cod. Monac. lat. no. 5540. fol. 2 v. Potthast no. 24291. b) statuum: Cod. Mon. ori. c) vel: ori. XXIV. DE CLERICI VEL etc. c. I. ballivorum iudicumve saecularium ac temporalium dominorum in quibusdam partibus praesumptuosa temeritas sic excrevit, ut in terris eorum sive districtibus literas apostolicas impetrantes, vel ad iudices ordinarios ecclesiasticos recurrentes super causis, negotiis seu quaestionibus, quae ratione personarum aut rerum de iure aut antiqua antiqua consuetudine ad forum ecclesiasticum pertinent, obtinere non possunt in eis per eosdem ordinarios ſudices vel apostolicas literas iustitiae complementum, quin potius super illis recurrere ad iudicium saeculare, vel a lite, causa seu quaestione desistere compelluntur: nos, iustitiam nostram et ecclesiae sponsae nostrae nolentes negligere, qui alios in sua iustitia confovemus, statuimus districtius inhibendo,, ne quis impetratores literarum nostrarum, vel alios in foro ecclesiastico delegato seu ordinario litigantes seu litigare volentes, sive ambae partes hoc voluerint sive una, super causis ecclesiasticis, sive quae ad forum ecclesiasticum ratione personarum, negotiorum vel rerum, de iure vel de antiqua consuetudine pertinere noscuntur, per -7 s se vel per alium ad desistendum, vel in foro saeculari de quaestionibus huiusmodi litigandum per eorundem iudicum ecclesiasticorum vel impetrantium aut litigantium, seu volentium litigare, aut propinquorum ipsorum seu rerum illorum, aut ecclesiarum suarum etiam captionem, modisve aliis quibuscunque compellat, seu compelli faciat vel procuret, nec per se aliosve impediat, quo minus coram iudicibus ecclesiasticis, delegatis seu ordinariis querelantes de causis, quae, ut praemissum est, ad cognitionem pertinent eorundem, possint libere iustitiam obtinere, nec ad praedicta facienda det auxilium, consilium vel favorem. Si quis vero contra praesumpserit: excommunicationi se ipso facto noverit subiacere, a qua, nisi tam iudici, cuius cognitio fuerit impedita ita vel iurisdictio usurpata, quam am parti, quae turbata in prosecutione fuerit sui iuris, de iniuria, damnis, expensis et interesse prius per eundem integre fuerit satis factum, nullatenus absolvatur.
VI 3.23.5 · Idem.
Domini temporales, prohibentes subditis, ne cum personis ecclesiasticis contrahant, vel communia obsequia exhibeant, ipso facto excommunicationem incurrunt. H. d. Dom.
¶Eos, qui, temporale dominium obtinentes, suis subditis, ne praelatis aut clericis seu personis ecclesiasticis quicquam vendant, aut emant aliquid ab eisdem, neque ipsis bladum molant, coquant panem, aut alia obsequia exhibere praesumant, aliquando interdicunt, quum talia in derogationem libertatis ecclesiasticae praesumantur, eo ipso excommunicationis sententiae decernimus subiacere.