IusCommune
IusCommune › Textos › Liber Sextus › Liber 3

VI 3.12De sepulturis.

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

VI 3.12.1 · Bonifacius VIII.

Hic prohibetur pactum de sepultura eligenda. Non obstante pacto de sepultura eligenda, vel electa non mutanda, sepeliendus est quis, ubi alias erat de iure sepeliendus, et alias sepultus cum omnibus sepulturae obventibus restituendus est; alias poena incurritur hic contenta. H. d. secundum Zenz.

Animarum periculis et scandalis, quae frequenter ex his proveniunt, obviare volentes, universis religiosis et saecularibus clericis, cuiuscunque status vel conditionis exsistant, in virtute sanctae obedientiae ac sub interminatione maledictionis aeternae districtissime prohibemus, ne aliquos ad matri potius fuisset mortuus quam sorori quicquid in extraneo substituto quod nil aliud de bonis ipsius filii debuisset percipere clarius appareret. Nam secundum hoc minus de hereditate tali substituto, et matri amplius remansisset, quia de XII unciis deduxisset ipsa VII, V ipsi remanentibus substitutae. Nec quoque consentaneum est et placidum, ut de alia via iis recta eligatur potius quam obliqua, unde et in omnibus substitutionibus facienda est semper interpretatio, dummodo earum verbis et personis institutio conveniat, quod accipiantur vel intelligantur potius ut directae. Nec in casu praesenti erat aliquid, ex quo daretur intelligi, quod per matrem, de qua testator mentionem non fecerat nec praesumebatur aliquatenus cogitasse quod ipsius filii hereditas ad eius sororem debuerit pervenire, quum directe transire potuerit ad eandem ipso filio in aetate mortuo pupillari, neque verba illa,, si absque liberis decederet " ad fideicommissum substitutionem huiusmodi haberi pertrahebant; quin immo iure civili super testamento certis testimoniis (?) prodito patebat aperte, quod intelligenda esset talis substitutio pupillaris, ut iste talis fuerit intellectus: si filius vel filia decederet sine liberis in pupillari aetate, quia videlicet in ea filios penitus habere non posset exsisteret alter heres, quamquam si filius ipse factus pubes sine liberis decessisset debuisset hereditas quasi per fideicommissum restitui substitutae. Nam quum verba quae specialiter vulgarem substitutionem innuunt sicut haec:,, si ille mihi heres non fuerit, ille alius sit mihi heres “ trahantur et extendantur ad pupillarem dummodo filii aetas exsistentis in potestate patris testantis minime refragetur: ergo illa quae pupillari substitutioni recte conveniunt sicut est in substitutione impuberi facta filio semper ad pupillarem sunt potius referenda, dummodo infra pubertatem, immo pupillarem aetatem filius moriatur, quamvis interdum et ad fideicommissum ex causa trahantur, nec videbatur inconveniens, quod verba per quae directa vel pupillaris substitutio intelligitur, sicut quum dicitur:,, si filius vel filia decesserit sine liberis moriatur tali vel talem sibi substituo " ad indirectam vel fideicommissariam traherentur. Nam haec verba,, sine liberis " certam non designant aetatem, quum et ante pubertatem et post filius vel filia sine liberis mori possit. Et verbum illud:,, moriatur “ sive,, restitutio “ ad fideicommissum convenienter aptantur, et quum haec in substitutione, quae a milite si contingat et non invenitur iure prohibitum quando fieri debeat in substitutionibus aliorum, quin immo id ipsum suadet ratio et in illis praesertim, quum favendum sit voluntatibus testatorum, licet nonnulli famosi doctores contrarium senserint et astruxerunt, quibus tamen in hoc vovendum, iurandum, vel fide interposita seu alias promittendum inducant, ut apud eorum ecclesias sepulturam eligant, vel iam electam ulterius non immutent. Nos enim, si secus actum fuerit, electionem talem decernimus nullius penitus exsistere firmitatis, statuentes, ut hi, qui sic elegerint, nec apud sic electas ecclesias ullatenus sepeliri, nec alibi, ne contra votum, iuramentum aut promissum huiusmodi a se factum materiam habeant veniendi, possint eligere sepulturam; sed, contradictione quacunque cessante, sepeliantur omnino apud illas ecclesias, apud quas sepeliendi de iure fuissent, si alias sepultura non electa forsitan decessissent. Si vero iidem religiosi vel clerici praedictos in suis ecclesiis vel coemeteriis praesumpserint sepelire: ad restitutionem tam sepultorum corporum, si petantur, quam etiam omnium, quae occasione sepulturae illorum pervenerint quomodolibet ad eosdem, infra decendium integraliter faciendam ipsos obligatos esse censemus. Quam nisi fecerint, ecclesiae ipsae, apud quas sepulti fuerint, nec non et coemeteria earundem extunc eo ipso sint et tamdiu maneant ecclesiastico supposita interdicto, donec ab eis facta fuerit restitutio plenaria omnium praedictorum.

VI 3.12.2 · Idem.

Ecclesiae dimissae non debetur canonica portio, sed parochiali, et pluribus, si sint plures. § 1. In loco etiam minus religioso potest nova eligi sepultura. H. d. secundum Zenz.

Quum quis, cuius maiores sunt soliti ab antiquo in aliqua ecclesia sepeliri, ea dimissa eligit alibi sepulturam: canonica portio dimissae non debetur ecclesiae, sed illi duntaxat, in qua ille officia consuevit audire divina, et ecclesiastica recipere sacramenta. Quum ab eo, qui duo habet domicilia, se collocans aequaliter in utroque, in loco tertio eligitur sepultura, domiciliorum ecclesiae habebunt inter se dividere canonicam portionem. § 1. Si quis, antiqua dimissa, casu, [quum] non ratione naturali nec promulgatis sanctionibus eorum fulciatur opinio non videbatur aliquatenus adhaerendum. Propositum insuper exstitit, quod [quum] in huiusmodi substitutionibus voluntas consideranda esset principaliter testatoris, satis praesumi poterat, quod praefatus Iohannes in bonis suis filiam uxori voluerit anteferre, maxime quum eo casu, [si] videlicet ipsa sola filia remaneret superstes, legata eidem uxori multum in testamento adauxerit, et amplius etiam si uterque filiorum sine liberis moreretur. Circa ultimam quoque substitutionem qua idem Iohannes sibi pauperes heredes instituit si absque liberis uterque decederet filiorum propositum exstitit illud idem, quod nequaquam esset ad fideicommissum talis substitutio pertrahenda. Nam licet filius in suo testamento matrem portione sibi iure naturae in bonis illius debita privare non possit et pater tamen in testamento quod filio impuberi facit, potest, quia huiusmodi pupillare testamentum paternum vel pars paterni censetur. Et si quis filiis suis impuberibus exsistentibus in potestate constitutis heredibus pauperes vel alios sibi, si filii intra pubertatem vel sine liberis moriantur, heredes instituit et illos eisdem filiis et pro certo substituisse videtur. Adiiciebatur etiam, quod quum idem Iohannes in bonis suis pauperes sibi constituisset heredes, si eius filii absque liberis morerentur et sic ad pias causas bona huiusmodi reliquisset, debebant de iure ad pauperes ipsos sine deductione aliqua pervenire. Illud autem quod positum exstitit, quod quis etiam post ingressum monasterium debeat inter filios suos dividere, ideo fuit statutum a iure, ne sic ingrediens metu vel suggestione inductus filios bonis suis totaliter defraudare (t). Sermo vero Augustinus extendebatur ad filios, non utique ad parentes, nec memoratus Iohannes suos per hoc exheredasse filios videbatur, quum et instituere ipsos sibi et eis pauperes, sicut ipsi de iure licuit, heredes substituere curavisset. Quamquam et idem Aug. sicut praedictus sermo continet ad ius poli et non fori respectum habuerit in hac parte, nec oportebat praefatae nobilis iure poli vel pietatis obtentu aliquid erogari, quum ex legatis, ex dote inter alias provinciae nobiles plurimum abundaret. Nos igitur praemissis omnibus intellectis praefatam et nobilem et memoratum ipsius procuratorem eius nomine ad praedictorum bonorum omnium quae fuerunt praefati Iohannis et eius filiae, in quibus et bona supradicti filii intelligimus comprehendi, restitutionem eisdem exsecutoribus absque deductione qualibet sive tertiae iure naturae debitae sive quartae Trebellianicae integre faciendam de f. n. c. sententialiter condemnamus. Nulli ergo etc. nostrae sententiae etc. novam, etiam in loco minus religioso, elegerit sepulturam: electionem huiusmodi, licet iura super hoc videantur esse diversa, nequaquam volumus impugnari.

VI 3.12.3 · Idem.

Translatio personae, ad certum locum facta ad tempus, ecclesiae ius sepulturae non aufert. H. d. secundum Zenz. - § 1. Mulier mortua, quae pluribus nupsit, cum viro ultimo sepelitur. Hoc dicit.

Is, qui habet domicilium in civitate vel castro, quandoque ad villam ruralem se transfert recreationis causa, vel ut ruralia exerceat in eadem, si non electa sepultura decedat ibidem, non in ecclesia dictae villae, sed in sua parochiali, vel in ea potius, in qua maiorum ipsius ab antiquo sepultura exstitit, sepeliri debebit, dummodo absque periculo ad ipsam valeat deportari. § 1. Mulier autem, quae plures viros habuit successive, si sepulturam non eligat, est cum viro ultimo, cuius domicilium retinet et honorem, tumulanda.

VI 3.12.4 · Idem in eodem.

Ex consuetudine potest pater impuberi eligere sepulturam; pubes autem eligit per se ipsum. Et hoc dicit secundum Zenz. quoad titulum, sed non quoad textum. Unde posset addi: et pro anima non legat sine assensu patris bona non castrensia. Domin.

Licet pater minores filios, qui nequeunt, antequam ad annos pubertatis perveniant, eligere sepulturam, possit, si consuetudo terrae id habeat, quo voluerit sepelire: hoc tamen non potest, ubi consuetudo huiusmodi non habetur, sed sunt cum suis maioribus vel in parochiali ecclesia tumulandi. Quamvis autem filiusfamilias absque patris assensu sibi possit libere eligere sepulturam: pro anima tamen sua praeter ipsius asse assensum, nisi peculium castrense aut quasi castrense habeat, aliquid iudicare non potest.

VI 3.12.5 · Idem in eodem.

Religiosi, nisi multum remoti a monasterio, nequeunt alibi eligere sepulturam. H. d. secundum intellectum Zenz.

Religiosi, nisi a propriis monasteriis adeo forsitan sint remoti, quod ad ea, quum moriuntur, commode portari non possint, nequeunt, quum velle vel nolle non habeant, sibi eligere sepulturam; sed sunt apud sua monasteria tumulandi.