IusCommune
IusCommune › Textos › Liber Sextus › Liber 2

VI 2.6De dolo et contumacia.

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

VI 2.6.1 · Innocentius IV1a.

Actor contumax condemnatur in expensis, nec citatur ulterius ad suam petitionem reus, nisi caveat de veniendo et comparendo.

Actor, qui ad terminum venire, ad quem citari adversarium fecerat, non curavit, venienti reo in expensis propter hoc factis legitime condemnetur, ad citationem aliam minime admittendus, nisi sufficienter caverit, quod in termino fideliter debeat comparere.

VI 2.6.2 · Bonifacius VIII.

Iudex appellantem et recedentem citare ulterius non tenetur, si vult in causa procedere, nisi forsitan appellationi renunciet. Ioann. Andr.

Eum, qui a tua interlocutoria vel gravamine, quod per te sibi proponit illatum, a tua praesentia recedit appellans, quum protestari videatur hoc ipso, se nolle coram te de cetero litigare, citare ad alia, quae postea in iudicio facienda incumbunt, vel etiam ad sententiam audiendam, nisi sponte appellationi suae renunciet, non teneris; nec ideo minus, quod in eius absentia processeris, tuus processus validus reputari debebit.