IusCommune
IusCommune › Textos › Liber Sextus › Liber 2

VI 2.3De litis contestatione.

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

VI 2.3.1 · Innocentius IV. in concilio Lugdunensi.

Peremptoria litis contestationem non impedit, nisi sit de re semel finita. Ioann. Andr.

Exceptionis peremptoria seu defensionis cuiuslibet DE IURAMENTO CALUMNIAE. с. 1-3. principalis cognitionem negotii contingentis ante litem contestatam obiectus, nisi de re iudicata, transacta seu finita excipiat litigator, litis contestationem non impediat, nec retardet, licet dicat obiector, quod rescriptum non fuisset obtentum, si quae sunt impetranti opposita fuissent exposita deleganti.

VI 2.3.2 · Bonifacius VIII.

Per exceptionem peremptoriam non fit litis contestatio. Ioann. Andr.

Si, oblato ab actore libello, ex parte rei exceptio peremptoria proponatur: nequaquam per hoc litis contestatio intelligitur esse facta; immo, ea non obstante, nisi sit de illis exceptionibus, quae litis contestationem impediunt, fieri oportebit eandem.