IusCommune
IusCommune › Textos › Liber Sextus › Liber 1

VI 1.8De supplenda negligentia praelatorum.

Abrir no leitor do IusCommune →

VI 1.8.1 · Innocentius IV.

Iurisdictio suffraganei excommunicati ad metropolitanum non devolvitur. Ioann. Andr.

Romana ecclesia (Et infra:) Edictum vero per Remensem provinciam publicatum, ut a subditis episcoporum ipsius provinciae pro audiendis et terminandis eorum causis libere ad Remensem curiam accedatur, penitus revocamus, quia, etiamsi tenerentur iidem episcopi pro suis culpis vinculo excommunicationis adstricti, non tamen ex culpis ipsis, quum id non inveniatur a iure concessum, ad Remensem archiepiscopum iurisdictio devolveretur eorum. Sed alia forte pro illis b poena ipsis canonica posset d infligi.

VI 1.8.2 · Idem Baronibus et Comitibus regni Portugalliae.

Si ille, qui praeest, est negligens et remissus, debet superior illi dare idoneum coadiutorem. H. d. Ioann. Andr.

Grandi non immerito (Et infra:) Mandamus, quatenus dilectum filium nobilem virum, comitem Boloniensem, praefati regis Portugalliae fratrem, de devotione, probitate ac circumspectione multipliciter commendatum, qui eidem regi, si absque legitimo decederet filio, iure regni succederet, quique examinatae dilectionis affectu, quo vos et praedictum regnum prosequitur, magnanimitate ac potentia sibi plurimum suffragantibus, regnum ipsum maturius f reformaturus firma credulitate speratur, praesertim quum ad curam et administrationem generalem et liberam regni eiusdem, tam pro saepe dicti regis quam ipsius regni utilitate, si provide attendatur, ac ad defensionem ecclesiarum, monasteriorum aliorumque piorum locorum regni praefati, et personarum ecclesiasticarum tam religiosarum quam saecularium, nec non viduarum, orphanorum et ceterorum ibidem degentium, ac deperditorum inibi recuperationem salubriter, ut in Domino confidimus, sit assumptus: quum ad vos accesserit, (fidelitate, homagio, iuramento seu pacto, si aliquibus forte praefato regi vel cuicunque alii personae teneminii, aut etiam ipsius regis prohibitione, dummodo personam eius et vitam, ac legitimi sui filii, si aliquem ipsum habere contigerit, fideliter conservetis debitumk eis exhibentes honorem, nequaquam obstantibus,) in civitatibus, castris, villis et munitionibus regni praedicti cum omnibus suis recipere, ac eius dispositioni, ordinationi et mandatis universaliter singuli et singulariter universi per omnia et in omnibus intendere absque difficultate qualibet procuretis, impendentes sibi contra quoslibet repugnantes ac etiam violentos consilium, auxilium et favorem, de reditibus, proventibus omnibusque praefati regni iuribus sine diminutione aliqua plenarie respondendo, ut de illis dicto regi, secundum quod suam decet excellentiam, sibim ac suis et praefati regni necessitatibus pro temporen ac negotiorum emergentium qualitate valeat providere. Alioquin venerabilibus fratribus nostris Bracharensi archiepiscopo et episcopo Colimbriensi damus nostris literis in praeceptis, ut vos ad id monitione praemissap per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant. Per hoc autem non intendimus memorato regi vel ipsius legitimo filio, si quem habuerit, praedictum regnum adimere; sed potius sibi et eidem regno destructioni exposito, ac vobis innodati laqueis per devia desperationis errantes in contemptum clavium divinis se officiis irreverenter ingerunt, et ecclesiasticis sacramentis, ac in subversionem catholicae fidei plures eorum de ipsius articulis auctoritates tam novi, quam veteris testamenti temere, non sine fermento pravitatis haereticae, in suarum et aliorum animarum periculum exponendo, eo dissimulant, non metuunt disputare: et nonnulli de regno ipso ecclesiarum et monasteriorum patroni, ac alii asserentes se patronos, quum non sint, locorum ipsorum et ab eis illegitime geniti, in bonis dictarum ecclesiarum et eorundem monasteriorum crudeliter debacchantes, ecclesias ipsas et monasteria eadem ad tantam inopiam redegerunt, quod eis nequeuntibus proprios sustentare ministros, quin imo aliquibus ex ipsis servitorum solatio destitutis, et aliorum claustris, refectoriis, ceterisque officinis, equorum stabulis et postribulis quarumlibet personarum vilium deputatis, divini nominis, et religionis cultus exinde penitus est sublatus bonis illorum omnibus in direptionem expositis et in praedam. Ceterum castra, villas, possessiones et alia iura regalia, idem rex propter ipsius desidiam, suique cordis imbecillitatem deperire permittens, ac passim et illicite malignorum acquiescens consiliis, alienans tam ecclesiasticarum, quam saecularium personarum nobilium et ignobilium occisiones nefarias, dum religioni non parcitur, nec sexui, vel aetati, rapinas, incestus, raptusque monialium et saecularium mulierum, rusticorum ac negotiatorum tormenta gravia, quae ipsis a nonnullis regni praefati pro extorquenda ab ipsis pecunia infliguntur; ecclesiarum et cimiteriorum violationes et incendia, fractiones treuguarum et alia enormia, quae a sibi subiectis libere committuntur, scienter tolerat, quin potius tot, tantisque malis, dum ea praeterit impunita, consentire videtur, et pandit aditum ad peiora. Terras insuper et alia ipsis in vita ipsius regis per sollicitudinem et providentiam comitis consulere supra dicti.

VI 1.8.3 · Bonifacius VIII.

Episcopo a paganis vel a schismaticis capto, non archiepiscopus, sed capitulum administrat, nisi Papa, quam cito hoc fieri poterit, super hoc per capitulum consulendus, aliter ordinaret. Ioann. Andr.

Si episcopus a paganis aut schismaticis capiatur, non archiepiscopus, sed capitulum, ac si sedes per mortem vacaret illius, in spiritualibus et temporalibus ministrare debebit, donec eum libertati restitui, vel per sedem apostolicam, (cuius interest ecclesiarum providere necessitatibus,) super hoc per ipsum capitulum quam cito commode poterit consulendam, aliud contigerit ordinari.

VI 1.8.4 · Idem.

Ecclesia cathedrali vacante solus Papa visitatorem deputat, nisi archiepiscopus propter negligentiam vel dolosam capituli administrationem cum causae cognitione deputaret. Hoc dicit Dominicus. § 1. Visitator ecclesiae vacantis, ab inferiore a Papa deputatus, temporalia et spiritualia administrat, excepta beneficiorum collatione ad episcopum pertinente. H. d. Dominicus.

Ecclesiae cathedrali vacanti visitator ab alio quam a Romano Pontifice deputari non potest, nisi forte capitulum in spiritualibus et temporalibus negligenter aut perperam administret. Tunc enim archiepiscopus ob negligentiam vel malitiam capituli, eo vocato, causaeque super hoc cognitione praemissa, visitatorem seu administratorem eidem ecclesiae licite poterit deputare. § 1. Huiusmodi quoque visitator, quanquam spiritualium et temporalium administrationem legitimam censeatur habere, beneficia tamen, quae ad collationem pertinent episcopi, conferre non potest, si ab alio quam a Romano Pontifice fuerit deputatus. idem tamen, eorum monitionibus obauditis, id efficere non curavit; propter quod nos episcoporum, abbatum, priorum et aliorum tam religiosorum, quam saecularium regni eiusdem conquestionibus et clamosis insinuationibus excitati, regem ipsum per nostras literas, ut praemissa corrigeret rogandum duximus attente, et hortandum venerabilius fratribus nostris Colimbrien., ac Portugallen. episcopis; ac priori praedicto Colimbrien., nihilominus per alias literas iniungentes, ut eum ad hoc ex parte nostra monentes attente, ac efficaciter inducentes, qualiter super hoc faciendum duceret, et de ipsorum cura eum in hac parte processu nos in concilio certificare curarent. Quum igitur per dictos Colimbrien. et Portugallen, eiusdem concilii tempore apud Sedem Apostolicam constitutos, ac ipsorum et dicti prioris literas, quod praefatum regem super his diligenter monuerint, et tam per eosdem, quam per alios fidedignos, nec non multorum virorum ecclesiasticorum, communitatum, baronum, militum, ac etiam nobilium dominorum literas, quod praemissa nullatenus emendantur, sed potius de die in diem graviora propter eius desidiam et negligentiam praesumuntur, quodque in subversionem regni praefati vassalli eiusdem regis, congregata multitudine armatorum, castra ipsius noviter expugnare omniaque occurrentia invadere, devastare, praedari, et alia mala, eo haec ex tempore nimio tolerante committere, divino timore posthabito, non formidant, nobis satis liquido innotescat: Cupientes regnum ipsum tot tribulationum adversitate depressum, maxime quum sit Romanae Ecclesiae censuale, alicuius prudentis et providi diligentia et industria relevari, universitatem vestram de fratrum nostrorum consilio monemus, rogamus et hortamur attente per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandantes in remissionem vestrorum peccaminum iniungendo, quatenus c) N. vicecomitem: I; vicecomitem: Id