IusCommune
IusCommune › Textos › Liber Sextus › Liber 1

VI 1.2De constitutionibus.

Abrir no leitor do IusCommune →

VI 1.2.1 · Bonifacius VIII.

Nova constitutio principalis tollit primam contrariam, quamvis id non exprimat; speciales consuetudines et statuta rationabilia non tollit, nisi id exprimat. Ioann. Andr.

Licet Romanus Pontifex, qui iura omnia in scrinio pectoris sui censetur habere, constitutionem condendo posteriorem, priorem, quamvis de ipsa mentionem non faciat, revocare noscatur: quia tamen locorum specialium et personarum singularium consuetudines et statuta, quum sint facti et in facto consistant consistant,, potest probabiliter ignorare: ipsis, dum tamen sint rationabilia, per constitutionem a se noviter editam, nisi expresse caveatur in ipsa, non intelligitur in aliquo derogare.

VI 1.2.2 · Idem.

Duo sunt dicta: primum, quod statuta ordinariorum non ligant probabiliter ignorantes; secundum, quod statutum episcopi extra suam dioecesim subditum non ligat. Ioann. Andr.

Ut animarum periculis obvietur, sententiis per statuta quorumcunque ordinariorum prolatis ligari nolumus ignorantes: dum tamen eorum ignorantia crassa non fuerit aut supina. Statuto episcopi, quo in omnes, qui furtum commiserint, excommunicationis sententia promulgatur, subditi eius, furtum extra ipsius dioecesim committentes, minime ligari noscuntur, quum extra territorium ius dicenti non pareatur impune.