VI 1.16De officio ordinarii.
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
VI 1.16.1 · Innocentius IV. in concilio Lugdunensi a.
Archiepiscopus non potest sibi constituere officiales in dioecesi suffraganeorum suorum etiam pro futuris causis per appellationem devolvendis ad ipsum, nisi de consuetudine hoc habeat; et tunc etiam tales officiales inhibere non possunt, priusquam fuerit appellatum. - § 1. Donec archiepiscopus de facili potest haberi, officialis eius suffraganeum excommunicare, suspendere aut interdicere non potest, propter ordinis (melius dixisset:,, officii ") episcopalis reverentiam. H. d. in summa Ioann. Andr.
¶Romana ecclesia (Et infra:) Prohibemus quoque, ne Remensis archiepiscopus in dioecesibus suffraganeorum suorum foraneos officiales constituat, quia, quum metropolitanis, ne suorum suffraganeorum ingrediantur dioeceses, ut in eis auctoritate propria iudicent, disponant aliquidve aliud agant, canonica prohibeant instituta, nequaquam hoc possunt in illis per alios exercere. Nec pro eo, quod causas per appellationem delatas ad ipsos possunt in suffraganeorum suorum dioecesibus delegare, similiter licet eis tales officiales instituere in eisdem, qui eorum vice, quum appellatur ad ipsos, citationes vel inhibitiones faciant, seu compescant in hac parte rebelles; quia in causis per appellationem devolutis ad ipsos iam iurisdictionem obtinere noscuntur, propter quod licite possunt super illis committere vices suas. Non sic autem in aliis, in quibus nondum exstitit appellatum, et idcirco non debent aliquos constituere pro citationibus in futuris causis appellationum et inhibitionibus faciendis, nisi aliud Remensis ecclesia circa talium officialium institutionem de consuetudine obtineat speciali. A quibus, etiamsi de consuetudine huiusmodi possint in Remensi provincia constitui, inhibitiones tamen, ne procedatur in causis, priusquam ad Remensem curiam appelletur, fieri penitus inhibemus. §. I. Officiales autem Remensis archiepiscopi, quamdiu in sua provincia vel circa illam exstiterit, in suffraganeos interdicti, suspensionis vel excommunicationis proferre sententias non attentent. Et hoc idem ab officialibus aliorum metropolitanorum circa ipsorum suffraganeos, quibus ob reverentiam pontificalis officii deferri volumus in hac parte, praecipimus observari.
VI 1.16.2 · Gregorius X. in generali concilio Lugdunensi.
Canonici, qui a divinis cessare possunt consuetudine vel alio iure, si cessare volunt, causam suae cessationis exprimant in instrumento publico vel patentibus literis suo vel alio authentico sigillo munitis, et exhibeant illud vel illas illi, contra quem cessant. Hoc praetermisso, vel expressa causanon inventa legitima, quicquid medio tempore perceperint ab ecclesia, restituant, et quae percipere debent non percipiant, et satisfaciant de iniuriis illi, contra quem cessant. Causa legitima inventa, tenetur ille ad interesse canonicis, et ad certam quantitatem ecclesiae, superioris taxandam arbitrio. Ultimo reprobatur consuetudo, qua imagines sanctorum in dicta cessatione spinis et urticis supponebantur. Et statuitur, contrarium facientes graviter puniendos. Ioann. Andr.
¶Si canonici a divinis cessare voluerint, prout in ecclesiis aliquibus sibi ex consuetudine vel alias vendicant: antequam ad cessationem huiusmodi quoquo modo procedant, in instrumento publico, vel patentibus literis sigillorum suorum aut alterius authentici munimine roboratis, cessationis ipsius causam exprimant, et illud vel illas ei, contra quem cessare intendunt, assignent, scituri, quod, si hoc praetermisso cessaverint, vel causa, quam expresserint, non fuerit inventa canonica, omnia, quae de quibuscunque proventibus illius ecclesiae, in qua cessatum fuerit, cessationis tempore perceperint, restituent. Illa vero, quae pro eodem tempore debentur eisdem, nullo modo percipient, sed ipsi ecclesiae cedere, ac nihilominus ei, contra quem cessaverantb, de damnis et iniuriis satisfacere tenebuntur. Si autem causa eadem canonica fuerit iudicata, is, qui occasionem cessationi dederat, ad omne interesse dictis canonicis et ecclesiae, cui debitum officium eius est culpa subtractum, ad certam quantitatem taxandam et in divini cultus augmentum convertendam, superioris arbitrio condemnetur. Ceterum detestabilem abusum horrendae indevotionis illorum, qui crucis, beatae Mariae virginis aliorumque sanctorum imagines seu statuas irreverenti ausu tractantes, eas in aggravationem cessationis huiusmodi prosternunt in terram, et urticis spinisque supponunt, penitus reprobantes, aliquid tale fieri de cetero districtius prohibemus, statuentes, ut in eos, qui contra fecerint, ultrix procedat dura senter sententia, quae delinquentes sic puniat graviter, quod alios a similium praesumptione compescat.
VI 1.16.3 · Idem.
Statuit Papa, quod habentes plures dignitates, vel alia beneficia curam animarum habentia, per ordinarios compellantur ostendere infra tempus competens superioris arbitrio statuendum dispensationes, quas si non ostenderint, perinde procedatur, ac si nullas haberent. Et si ostenderint, et sufficientes, non amplius molestentur, proviso, ne in praedictis beneficiis cura negligatur animarum. Si autem dubitetur de dispensatione, ad sedem apostolicam recurratur. Talibus plura similia beneficia obtinentibus aliud non conferatur beneficium, nisi ostensa dispensatione sufficienti; et tunc ita demum conferatur, si per dispensationem possunt illud cum aliis retinere, vel si prioribus renunciaverint; aliter collatio facta non teneat.
¶Ordinarii locorum subditos suos, plures dignitates vel ecclesias, quibus animarum cura imminet, obtinentes, seu personatum aut dignitatem cum alio beneficio, cui cura similis est annexa, districte compellant dispensationes, auctoritate quarum huiusmodi ecclesias, personatus seu dignitates canonice tenere se asserunt, infra tempus, pro facti qualitate ipsorum ordinariorum moderandum arbitrio, exhibere. Quod si forte iusto impedimento cessante nullam dispensationem infra idem tempus contigerit exhiberi: ecclesiae beneficia, personatus seu dignitates, quae sine dispensatione aliqua eo ipso illicite detineri constabit, per eos, ad quos eorum collatio pertinet, libere personis idoneis conferantur. Ceterum si dispensatio exhibita sufficiens evidenter appareat, exhibens nequaquam in beneficiis huiusmodi, quae canonice obtinet, molestetur. Provideat tamen ordinarius, qualiter nec animarum cura in eisdem ecclesiis, personatibus seu dignitatibus negligatur, nec beneficia ipsa debitis obsequiis defraudentur. Si vero de dispensationis exhibitae sufficientia dubitetur, super hoc erit ad sedem apostolicam recurrendum, cuius est aestimare, quem modum sui beneficii esse velit. In conferendis insuper personatibus, dignitatibus et aliis beneficiis ciis,, curam habentibus animarum annexam, iidem ordinarii diligentiam illam observent, ut personatum, dignitatem vel aliud beneficium, similem curam habens animarum, alicui plura similia obtinenti non ante conferre praesumant, quam eis super obtentis dispensatio evidenter sufficiens ostendatur. Qua etiam ostensa ita demum ad collationem procedi volumus, si appareat per eandem, quod is, cui est collatio facienda, huiusmodi personatum, dignitatem vel beneficium retinere libere valeat cum obtentis, vel si ea, quae sic obtinet, libere ac sponte resignet. Aliter autem de personatibus, dignitatibus et beneficiis talibus facta collatio nullius penitus sit momenti.
VI 1.16.4 · Bonifacius VIII.
Praecipit Papa, ne praelati subditis interdicant, ne statum ecclesiarum et personarum superioribus inquirentibus manifestent, nec ad id celandum iuramentis, promissionibus, obligationibus aut aliis poenis adstringant. Decernit autem, quod contra factum fuerit, irritum et inane, et sententias, iuramenta, promissiones vel poenas non ligare, et praesumptores praecipit poena condigna a superioribus eisdem puniri. Ioann. Andr.
¶Quia plerique praelati non sine multa temeritatis audacia suis subditis aliquando interdicunt, ne ipsorum superioribus aut apostolicae sedis legatis, vel inquisitoribus ad inquirendum, corrigendum et reformandum in eorum ecclesiis, monasteriis sive locis a sede deputatis eadem, vel aliis quibuscunque personis, per quas ad notitiam praedictorum valeat pervenire, statum ecclesiarum, monasteriorum seu locorum suorum, personarum et rerum ipsorum insinuent vel exponant, in ipsos, si secus egerint excommunicationis, suspensionis vel interdicti sententias proferentes, eosque ad hoc celandum iuramentis, promissionibus et obligationibus aliisque poenis nihilominus adstringentes: nos, huic malitiae, ne tali praetextu in ecclesiis, monasteriis et locis eisdem inquisitio, correctio seu reformatio, quum faciendae fuerint, valeant impediri, occurrere cupientes, praedicta et eorum quodlibet attentari de cetero districtius inhibemus, decernentes auctoritate apostolica, quicquid contra praesentem inhibitionem attentatum exstiterit, nullius penitus exsistere firmitatis, nec quemquam sententiis, iuramentis, promissionibus, obligationibus vel poenis huiusmodi obligari quomodolibet vel adstringi. Praesumptores autem eosdem, ne ipsorum temeritas quoquo modo transeat impunita, a superioribus vel legatis seu inquisitoribus memoratis animadversione condigna praecipimus castigari.
VI 1.16.5 · Idem.
Iurisdictio, archiepiscopo attributa in una dioecesi, sibi in aliis non prodest. H. d. Zenz.
¶Ut litigantes releventur a laboribus et expensis, statuimus, ne archiepiscopus causas, quae per appellationem vel alias iure metropolitico deferuntur ad ipsum, alibi, quam in sua propria civitate vel dioecesi, aut in eis, in quibus appellatum exstitit, vel causae ipsae consistere dignoscuntur, audiat vel etiam audiendas committat, nisi sibi aliud de consuetudine competat in hac parte.
VI 1.16.6 · Idem.
Si episcopus, quum potest, suam dioecesin visitat per alium, habet illi in necessariis providere; visitati autem in victualibus providebunt ipsi vicario visitanti, et non episcopo. H. d. Ioann. Andr.
¶Si episcopus suam dioecesin, ubi ei a iure permittitur, faciat per alium visitari, licet ipse illi habeat in aliis necessariis providere: hi tamen, qui visitantur, ministrare tenentur expensas victualium visitanti, quum secundum Apostolum non sit magnum, si ab eo metantur temporalia, per quem spiritualia seminantur. Idem tamen episcopus, quum personaliter non visitat, nil prorsus ab his, qui per illum, quem deputat, fuerint visitati, exigere poterit aut debebit.
VI 1.16.7 · Idem.
In quolibet loco dioecesis non exempto per se et per alium potest episcopus pro tribunali sedere, et libere exsequi quae ad ipsius spectant officium. Ioann. Andr.
¶Quum episcopus in tota sua dioecesi iurisdictionem ordinariam noscatur habere, dubium non exsistit, quin in quolibet loco ipsius dioecesis non exempto per se vel per alium possit pro tribunali sedere, causas ad ecclesiasticum forum spectantes audire, personas ecclesiasticas, quum earum excessus exegerint, capere ac carceri deputare, nec non et cetera, quae ad ipsius spectant officium, libere exercere.
VI 1.16.8 · Idem.
Canonici, qui a divinis cessare possint, quum cessare voluerint, vocabunt absentes, sicut si immineret electio facienda, cum quibus de cessatione deliberabunt. Et si deliberant cessare, requirent prius eum, contra quem cessant, ut irrogatam offensam emendet. Quod si fecerit, non cessabunt; alioquin cessare poterunt, ita, quod a cessatione infra mensem utraque pars, et cessans et contra quem cessatur, iter arripiat eundi ad Papam vel per se, vel per procuratores sufficienter instructos, nisi interim intervenerit concordia inter ipsos. Et continuatis diaetis, quam cito poterunt, se coram Papa praesentent, ut, utraque parte praesente, vel altera contumaciter absente, Papa diffiniat negotium, et culpabiles puniat, et, si pars cessans praedicta non servet, cessatio non servetur. Ioann. Andr.
¶Quamvis super cessationibus a divinis, quae a capitulis, conventibus sive collegiis saecularium vel regularium ecclesiarum multoties sine causa rationabili attentantur, manifesta satis a felicis recordationis Innocentio III.1 et Gregorio X.2 praedecessoribus nostris manaverint instituta, quia tamen post illa est plerumque compertum, cessationes easdem irrationabiliter esse factas: nos, ad tam perniciosum evitandum abusum, eadem statuta cum infra scripta t moderati moderatione in suo volentes robore perdurare, de fratrum nostrorum consilio districtius inhibemus, ne a saeculari vel regulari capitulo, collegio seu conventu ecclesiae cuiuscunque cessationes ipsae, nisi vocatis omnibus, (prout sunt pro electionis negotio evocandi,) et deliberatione habita diligenti, ac episcopo aliove quocunque clerico sive laico, (cuiuscunque dignitatis, praeeminentiae, conditionis aut status exsistat,) propter cuius iniuriam vel offensam eadem videtur cessatio facienda, post praedictas vocationem et deliberationem de cessando habitam requisito, quod irrogatam iniuriam vel offensam emendet, aliquatenus attententur, neque tunc etiam, si emendam inde habuerint, vel per eos steterit, quo minus habeant comemissis petentem. Si autem, praemissis servatis, capitulum, collegium vel conventus alicuius ecclesiae ad cessationem eandem duxerint procedendum: extunc infra unius mensis spatium pars utraque, videlicet ii, qui cessant, et illi etiam, propter quorum factum a divinis cessatur, (nisi superveniente concordia inter eos cessatio illa cesset,) iter arripiant per se vel per procuratores idoneos cum munimentis et actis ad negotium ipsum spectantibus ad sedem apostolicam veniendi, et continuatis diaetis, quam cito commode poterint, se apostolico conspectui repraesentent, ut, partibus praesentibus, aut una praesente, altera non veniente vel mittente, examinato negotio apud sedem eandem, pars, quae culpabilis inventa fuerit in praemissis, praeter alias poenas a dictis canonibus institutas, si Romano Pontifici videbitur expedire, poena docente cognoscat, quantum excesserit, quae cessationi factae rationabiliter causam dedit, vel quae sine rationabili et manifesta causa cessavit. Parte insuper a divinis cessante supra scripta tam in cessando quam in veniendo sive mittendo ad sedem apostolicam non servante, non servetur cessatio; sed ea non obstante ut prius in ipsa ecclesia celebretur.
VI 1.16.9 · Idem.
Primo ponit constitutionem de bonis dignitatum vel ecclesiarum vacantium, non occupandis per eos, ad quos collatio vel custodia pertinet nisi de speciali iure id eis competat; et contra facientibus poenam imponit. Secundo ostendit, de quibus bonis intelligatur, quum de speciali iure id alicui competit. Tertio decretalem Quia saepe, supra eodem libro de elect., dicit non esse correctam. Ioann. Andr.
¶Praesenti prohibemus edicto, ne episcopi vel eorum superiores, aut abbates seu quivis alii regulares vel saeculares praelati, aut ecclesiasticae quaecunque personae, vacantibus dignitatibus, personatibus, prioratibus vel ecclesiis quibuscunque sibi subiectis, seu ad collationem, ordinationem, praesentationem vel custodiam pertinentibus eorundem, bona morientibus eorum rectoribus vel ministris in ipsis inventa, sive vacationis ipsorum ip tempore obvenientia, quae in utilitatem eorundem expendi vel futuris debent successoribus fideliter reservari, occupare, aut in usus suos convertere quoquo modo praesumant, nisi de speciali privilegio vel consuetudine iam praescripta legitime, seu alia causa rationabili hoc eisdem competere dignoscatur. Alioquin episcopi et eorum superiores ab ingressu ecclesiae, ceteri vero ab officio et beneficio tamdiu eo ipso noverint se suspensos, quousque restitutionem fecerint de praedictis. Porro, ubi ex privilegio vel consuetudine, seu alia de causa rationabili sibi aliquis praedictorum asserit bona competere supra dicta: hoc de illis bonis solum debet intelligi, quae solutis debitis, si qua sint sint, et his, quae fuerint necessaria pro servitoribus et ministris, ac incumbentibus oneribus usque ad novos reditus supportandis, congrue reservatis, ex ipsis reperta fuerint superesse. Sane constitutionem, quam superius specialiter edidimus contra capitula, collegia, conventus seu singulares personas, bona cathedralium vel regularium aut collegiatarum ecclesiarum vacantium occupantes, per constitutionem praesentem, quam in dignitatibus, personatibus, prioratibus et ecclesiis aliis locum habere censemus, nolumus in aliquo derogari.