Theoph. 4.5De obligationibus quae quasi ex delicto nascuntur.
Abrir no leitor do IusCommune →5
pr.Εἰπόντες τὰς ἀπὸ delicten ἀγωγὰς, εἴπωμεν καὶ τὰς ὡσανεὶ ἀπὸ delicten. ἐμοὶ καὶ Titiῳ ἐδίκαζε Maéuios· ἠδίκησέ με, τυχὸν γὰρ μηδέν με ἐποφείλοντα κατεδίκασε, καὶ τὸ λεγόμενον παρὰ τοῖς νομικοῖς litem suam ἐποίησε, τουτέστι καθ᾽ ἑαυτοῦ δίκην ἤγειρεν. σκοπῶμεν ἆρα τὸ τοιοῦτον cóntracton ἐστὶν ἢ quasi contracton ἢ délicton. καὶ τέως contracton οὐκ ἔστι· τὸ γὰρ cóntracton τῶν δύο τὴν συναίνεσιν ἀπαιτεῖ, οὐ κατὰ συναίνεσιν δὲ ἐμὴν ἠδίκησέ με ὁ δικαστής. οὐδὲ quasi contracton· τὸ γὰρ quasi contracton εἰ καὶ μὴ τῶν δύο τὴν συναίνεσιν ἀπαιτεῖ, ἀλλ᾽ οὖν ὀφείλει παρρησίαν ἔχειν ἐκ νόμων εἰς τὸ γίνεσθαι, ὅπερ ἐστὶν ἐπὶ τῆς negotiorum gestorum. ἀργεῖ δὲ οὗτος ὁ λόγος ἐνταῦθα· οὐδεμία γὰρ δέδοται παρρησία τῷ δικαστῇ ἀδικεῖν ὃν βούλεται τῶν δικαζομένων. ἀλλ᾽ οὔτε délicton τοῦτο· ἔσθ᾽ ὅτε γὰρ ἐξ ἀπειρίας τοῦ δικάζειν, οὐ κακῇ διανοίᾳ, τοῦτο ἔπραξεν. ὅθεν ἐπειδὴ ἥμαρτέ τι ὁ δικαστὴς ὡς ἀπὸ τοῦ quasi delictu κατέχεται καὶ εἰς τοσοῦτον καταδικάζεται εἰς ὅσον ἂν δοκιμάσῃ ὁ δικάζων αὐτῷ καὶ τῷ ἀδικηθέντι χρῆναι αὐτὸν ποινῆς λόγῳ καταβάλλειν· τῷ γὰρ βλαβέντι ἡ in factum ἁρμόζει.
Cum de actionibus locuti simus, quae ex delicto nascuntur, uideamus de iis, quae quasi ex delicto nascuntur. cum inter me ac Titium Maeuius cognosceret, iniuriam mihi fecit; forte enim me nihil debentem condemnauit. et hoc est, quod apud iure consultos dicitur: » litem suam fecit. dispiciamus an id contractus sit, an quasi contractus, an delictum? et primum contractus non est; contractus enim duorum consensum requirit, non autem meo consensu iudex mihi iniuriam fecit: neque quasi contractus, nam quasi contractus, licet utriusque partis consensum non requirat, iure tamen fieri permittitur; ut est in negotiorum gestorum causa. quae ratio hic cessat; nulla enim iudici licentia datur utram partem uelit iniuria adficiendi. set neque delictum est: nonnunquam enim forte per imprudentiam, non dolo malo, id fecit. set quoniam aliquid iudex peccauit, quasi ex delicto tenebitur. et in tantum condemnabitur, quantum parebit ei, qui inter eum et illum, qui iniuriam passus est, cognoscit, eum poenae nomine dare oportere. nam ei, qui laesus est, in factum actio competit.
1Ὑπὸ τὸ quasi délicton ἀνάγεται κἀκεῖνο τὸ θέμα. ἔμενον ἐγὼ ἐν τινι οἰκίᾳ, ἧς ὑπῆρχον δεσπότης, ἢ καὶ μισθῷ ταύτην εἶχον ἢ προῖκα· ἔρριψέ τις ἐντεῦθεν λίθον ἢ κέραμον ἢ ἐξέχεεν ὕδωρ καί τις τῶν παριόντων ἐβλάβη· ἐναχθήσομαι ἐγὼ τῇ in factum. διὰ τοῦτο δὲ οὐ κυρίως délicton τοῦτό ἐστιν, ἐπειδὴ ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον διὰ τὸ ἑτέρου πταῖσμα, οἰκέτου τυχὸν ἢ καὶ ἐλευθέρου συνοικοῦντός μοι καὶ ταῦτα ποιήσαντος ἐγὼ κρατοῦμαι. ἔοικε τούτῳ τῷ θέματι κἀκεῖνο. ᾤκουν ἐγὼ ἐν τῇδε τῇ οἰκίᾳ, αἱ δὲ θυρίδες αἱ ἐμαὶ ἑώρων εἰς τόπον δημόσιον, δι᾽ οὗ τοῖς βουλομένοις ἐξῆν παριέναι. ἐν τῇ θυρίδι τῇ ἐμῇ ἐτέθη τι ἤγουν ἐκρεμάσθη, ὅπερ καταπεσόν ἠδύνατο τὸν παριόντα βλάψαι. ἔστι δὲ ποινὴ δέκα νομισμάτων ἐν τούτῳ τῷ θέματι, ἐν δὲ τῷ προλαβόντι, ἔνθα ἐρρίφη τι ἢ ἐξεχύθη, τὸ διπλάσιον τῆς ζημίας ἣν ὁ βλαβεὶς ὑπέστη. εἰ δὲ ἐλεύθερος παριὼν ἐντεῦθεν ἐφονεύθη, εἰς πεντήκοντα νομίσματά ἐστιν ἡ καταδίκη· εἰ δὲ ζῇ μὲν, βέβλαπται δὲ, εἰς τοσοῦτον καταδικασθήσεται ὁ ἐν τῇ οἰκίᾳ μένων, ἐξ ἧς ταῦτα γέγονεν, εἰς ὅσον ἂν συνίδῃ ὁ δικάζων χρῆναι αὐτὸν καταδικασθῆναι. ὀφείλει γὰρ ὁ δικαστὴς συμψηφίσαι τὸν τοῖς ἰατροῖς παρεχόμενον μισθὸν καὶ τὰ λοιπὰ δαπανήματα, ἅτινα περὶ τὴν ἐπιμέλειαν γέγονεν, ἔτι δὲ καὶ ὧν ἐστερήθη ὁ παριών. τυχὸν γὰρ τέκτων ἦν, εἶτα πληγεὶς τὴν χεῖρα ἐργάσασθαι τέως οὐκ ἠδύνατο. σκοπῶμεν πόσον ἤμελλε λαμβάνειν ἐργαζόμενος ἐν ταύταις ταῖς ἡμέραις, ἐν αἷς διὰ τὴν πληγὴν ἐργάσασθαι οὐκ ἠδυνήθη· ἢ καὶ ἐσθ᾽ ὅτε εἰ γέγονεν ἀχρεῖος, οὐ μόνον τοῦ παρελθόντος χρόνου ἀλλὰ καὶ τοῦ μέλλοντος τὰς operas διατιμώμεθα.
Illa quoque species quasi ad delictum refertur. in aedibus quibusdam habitabam, quarum forte dominus eram, aut quas conductas uel gratis habebam; deiecit quis ex eis lapidem aut tegulam, uel effudit aquam, ita ut aliquis transiens noceretur; in factum actione tenebor. ideo autem non proprie delictum id est, quia plerumque ob alterius culpam, serui forte aut liberi hominis mecum habitantis, qui id fuerit, teneor. cui speciei ea quoque similis est. in his aedibus ego habitabam; meae fenestrae locum publicum prospiciebant, per quem cuiliber iter facere licebat. in mea fenestra positum aliquid erat, aut suspensum, quod poterat, si caderet, transeunti alicui nocere; quo casu X aureorum poena est constituta, superiore autem casu, cum aliquid deiectum effusumue sit poena dupli est, quanti alicui damnum datum est. si liber homo in transitu occisus sit, in Laureos condemnatio fiet: si uero uiuat, set nocitum sit ei, in tantum is, qui in aedibus habitat, condemnabitur, ex quibus id factum sit, in quantum eum condemnandum esse iudex intellexerit. iudex enim computare debet mercedes medicis praestitas ceteraque impendia, quae in curatione facta sunt: item et operas, quibus caruit is, qui in transitu laesus fuit. forte enim faber erat et cum ei deinceps manus laesa fuerit, opus interim facere non potuit. inquirimus quantum fuisset illis diebus lucratus, per quos ob uulnus opus facere non potuit. et si inutilis factus sit, non praeteriti tantum temporis, set futuri quoque operas aestimamus.
2Ὁ ἐμὸς ὑπεξούσιος υἱὸς ᾤκει ἐν οἰκίᾳ κεχωρισμένως ἀπὸ τοῦ ἰδίου πατρός. ἐκ τῆς διαίτης αὐτοῦ ἐρρίφη τι ἢ ἐξεχύθη ἢ ἐκρεμάσθη τι ἐκ τῆς αὐτοῦ θυρίδος ἢ καὶ ἐτέθη, οὗ ἡ κατάπτωσις ἐπικίνδυνος τοῖς παριοῦσιν, ἤρεσε τῷ Iulianῷ κατὰ τοῦ πατρὸς μηδεμίαν εἶναι ἀγωγὴν ἀλλὰ κατ᾽ αὐτοῦ τοῦ παιδός. τὰ αὐτά φαμεν καὶ ἡνίκα ὁ ἐμὸς ὑπεξούσιος δικάσας ἠδίκησε σε. κατ᾽ αὐτοῦ γὰρ ἔξεις τὴν in factum, οὐ κατ᾽ ἐμοῦ τοῦ πατρός.
Filius meus, qui in potestate erat, seorsum a patre suo in aedibus quibusdam habitabat. ex coenaculo eius aliquid deiectum est aut effusum, aut suspensum quid est positumue in eius fenestra, cuius casus periculosus est. Juliano placuit nullam in patrem esse actionem, set in ipsum filium. idem dicimus, si filius, qui in mea est potestate, te iudicando laeserit; cum eo enim in factum ages, non mecum, qui eius pater sum.
3Exerciter τις ἦν νεὼς ἢ καπηλεῖον εἶχεν ἢ πανδοχεῖον. ἐὰν ἐν τῷ πλοίῳ ἢ τῷ καπηλείῳ ἢ τῷ πανδοχείῳ κατὰ δόλον τινὸς ἤγουν κλέψαντος ὑπιστῶ ἐγὼ ζημίαν, κατασχεθήσεται αὐτὸς τῇ in factum, ὡς ἀπὸ τοῦ quasi delictu, μόνον μέντοι εἰ μηδεμίαν αὐτὸν ἥμαρτε κακουργίαν, ἀλλά τις τῶν ἐργατῶν ἢ τῶν μισθωτῶν, δι᾽ ὧν ἡ ναῦς ἔπλει ἢ τὸ καπηλεῖον ἢ τὸ πανδοχεῖον διῳκεῖτο. ἀπὸ γὰρ contractu οὐκ ἔστιν αὐτὸν εἰπεῖν ἔνοχον τὸν κύριον τῆς νεὼς ἢ τοῦ καπηλείου ἢ τοῦ πανδοχείου· οὔτε γὰρ γέγονε πρὸς αὐτὸν συνάλλαγμα. ἐπειδὴς δὲ πταϊσμά τι ἐλέγχεται αὐτοῦ, καθ᾽ ὃ κακούργους ἀνθρώπους εἶχε τοὺς ὑπηρετοῦντας, διὰ τοῦτο ὡσανεὶ ἀπὸ delictu κατασχεθήσεται. αὕτη δὲ ἡ in factum ἀγωγὴ τοῖς μὲν κληρονόμοις τοῦ ἀδικηθέντος δοθήσεται, κατὰ δὲ τῶν κληρονόμων τοῦ exercitoros οὐχ ἀρμόσει.
Exercitor quis erat nauis, uel cauponam aut stabulum habebat. si in naue aut caupona aut in stabulo cuiusdam dolo, ueluti furis, damnum mihi factum fuerit, ipse in factum, quasi ex maleficio tenebitur, si modo nullum ipse commiserit maleficium, set quidam ex ministris seu mercenariis, quorum opera nauis iter faceret, aut caupona stabulumue exerceretur. neque enim ex contractu obligari dominus nauis seu cauponae seu stabuli dici potest, cum ne contractus quidem cum eo factus sit. set quia aliquatenus culpae reus est, quod malorum hominum ministerio utatur, ideo quasi ex delicto tenebitur. actio autem in factum heredibus eius dabitur, qui iniuriam est passus; in heredes autem exercitoris actio non competit.