IusCommune
IusCommune › Textos › Paráfrase de Teófilo › Liber 4

Theoph. 4.15De interdictis.

Abrir no leitor do IusCommune →

15

pr.Τὸν περὶ ἀγωγῶν καὶ παραγραφῶν καὶ replicatiónon διαλεχθέντα ἀκόλουθόν ἐστι καὶ περὶ interdicton διεξελθεῖν ἤτοι τῶν ἀγωγῶν, αἵτινες εἰς τάξιν τῶν interdicton κινοῦνται. τὸν δὲ περὶ interdicton διαλεγόμενον ἀναγκαῖόν ἐστιν εἰδέναι πότε μὲν περὶ νομῆς λέγει, πότε δὲ ὡσανεὶ περὶ νομῆς. καὶ νομὴ μέν ἐστι σωματικοῦ πράγματος κατοχή. ὡσανεὶ δὲ νομή ἐστιν ἀσωμάτου πράγματος χρῆσις. καὶ σωματικὸν μέν ἐστιν ἀγρὸς οἰκία καὶ ὅσα τοιαῦτα· ἀσώματον δέ ἐστιν usúfructos καὶ δουλεία καὶ τὰ τούτοις ἐοικότα. ἡνίκα τοίνυν περὶ νομῆς ἢ ὡσανεὶ νομῆς μεταξὺ δύο τινῶν γίνηται φιλονεικία, ἀπέρχονται πρὸς τὸν praétora τοῦτο αὐτῷ διηγούμενοι. ἐπειδὴ δὲ συμβαίνει πολλάκις καὶ φόνους πλημμελεῖσθαι καὶ τραύματα ἐπάγεσθαι καὶ πληγὰς ἐπιφέρεσθαι ἐν ταῖς τοιαύταις φιλονεικίαις, διηγοῦνται τὸ praétori τὸ γεγονός. ὅδε λέγει μεταξὺ αὐτῶν ῥίματά τινα οὐ τέμνων τὴν ζήτησιν, ἀλλὰ παραπέμπων αὐτοὺς χαμαιδικαστῇ ἀκροατῇ γενησομένῳ τῆς μεταξὺ αὐτῶν φιλονεικίας. δεῖ οὖν συναγαγόντα ὁρίσασθαι καὶ εἰπεῖν τί ἐστιν intérdicton. intérdictón ἐστιν ὁμιλία praétoros μεταξὺ δύο τινῶν περὶ νομῆς ἢ ὡσανεὶ νομῆς οὐ τέμνουσα τὴν ὑπόθεσιν ἀλλὰ ῥυθμίζουσα τὸν δικαστὴν ὅπως χρὴ κρίνειν περὶ τῆς ὑποθέσεως. λέγει δὲ ταῦτα τὸ ῥήματα ὁ praéter ἢ ὡς κελεύων τι γενέσθαι ἢ ὡς κωλύων. μάλιστα δὲ ἐπὶ νομῆς χώρα τοῖς interdictois. διὰ τοῦτο δὲ εἶπον ‘μάλιστα’, ἐπειδ΄ ἐστιν ὅτε καὶ νομῆς οὐχ ὑπόκειται λόγος καὶ interdicton +75 ἁρμόζει.

Consequens est ut qui de actionibus et exceptionibus et replicationibus tractauerit, de interdictis quoque, siue de actionibus quae interdictorum uice exercentur, loquatur. eum uero qui de interdictis tractat scire oportet quando de possessione et quando quasi de possessione sermo sit. et ' possessio ' est rei corporalis detentio; ' quasi ' autem ' possessio ' est incorporalis rei usus. et corporalis quidem res est fundus, domus et cetera eiusmodi; incorporalis autem est ususfructus, seruitus et his similia. cum igitur de possessione uel quasi possessione inter duos quosdam controuersia oritur, praetorem ambo adeunt eique rem exponunt. quoniam autem contingit, ut saepenumero in eiusmodi controuersiis et caedes fiant et uulnera infligantur et inferantur plagae, omnia praetori enarrant. hic autem uerba quaedam inter utrumque pronuntiat, quibus quaestionem ipse non decidit, set eos ad pedaneum iudicem remittit, qui de ipsorum controuersia cognoscat. oportet igitur rem breuius exponere et dicere quid sit interdictum. Interdictum est pronuntiatio praetoris inter duos quosdam de possessione uel quasi possessione litigantes, quae non ipsam rem decidit set iudicem docet, quomodo de ea re sit iudicandum. haec autem uerba ait praetor, ut uel aliquid fieri iubeat uel prohibeat. potissimum autem in possessionis causa interdictis locus est. ideo autem dixi ' potissimum ', quia interdum possessionis quaestio non subest et tamen interdictum competit.

1Ἡ δὲ ἄκρα διαίρεσις τῶν interdicton αὕτη, ὅτι τῶν interdicton τὰ μέν ἐστι prohibitória τὰ δὲ restitutória τὰ δὲ exhibitória. καὶ prohibitória μέν ἐστιν ἐκεῖνα, ἐν οἷς κωλύει τι γίνεσθαι. οἷον ἠπείλει τις ἐπιέναι καὶ τὴν οὖσαν παρ᾽ ἐμοῖ διαταράττειν νομήν. προσῆλθον τῷ praétori τὴν τοῦ ἀντιδίκου διηγούμενος ἀπειλήν. εἶπον δὲ ἐμαυτὸν ἀνεπιλήπτως νέμεσθαι καὶ ἀπεφήνατο ὁ praéter οὕτω λέγων sine uitio possidenti uim fieri ueto [τουτέστι τῷ νεμομένῳ δίχα ἐλαττώματος βίαν γίνεσθαι κωλύω]. ἢ καὶ ἐσθότε τις ἐβούλετο λείψανον αὐτῷ διαφέρον εἰσαγαγεῖν καὶ ἀποθέσθαι ἐν τῷ τόπῳ, ἔνθα δίκαιον ἦν αὐτῷ ἀποτίθεσθαι. δοθήσεται αὐτῷ prohibitórion intérdicton κατὰ τοῦ βουλομένου ἐπέχειν αὐτόν. ἢ καὶ ἐβούλετό τις ἐν sacrῳ τόπῳ οἰκοδομεῖν ἢ καὶ ἐν δημοσίῳ ποταμῷ ἢ καὶ ἐν ὄχθῃ αὐτοῦ κατασκευάζειν τι, δι᾽ οὗ κατασκευάσματος χείρονα ἐποίει τὸν διὰ τοῦ ποταμοῦ πλοῦν. κἀνταῦθα δοθήσεται prohibitórion intérdicton. 1a. Restitutória δέ ἐστι, δι᾽ ὧν ἀποκαταστῆναί τι κελεύει· οἷον τῷ bonorum possessori, ὥςτε δοθῆναι τὴν νομὴν τῶν πραγμάτων, ὧν ἕτερός τις pro herede ἢ pro possessore ἐστὶν ἐν κατοχῇ (τί δέ ἐστι pro herede ἢ pro possessore προϊόντες μαθησόμεθα), ἢ ἡνίκα κελεύσῃ ἀποκαταστῆναί μοι τὴν νομὴν τοῦ ἀγροῦ, ἧς ἐξεβλήθην βίᾳ. 1b. Exhibitória de 1b ἐστιν ἐν οἷς κελεύει τι εἰς μέσον φέρεσθαι. οἷον ἀποκρύπτεις τὸν ἐμὸν ἀδελφὸν λέγων αὐτὸν εἶναι δοῦλον σὸν, ἐμοῦ βουλομένου περὶ τῆς αὐτοῦ δικάσασθαι ἐλευθερίας. ἢ ἀποκρύπτεις τὸν ἐμὸν ἀπελεύθερον, ὥτινι βούλομαι opéras ἐπιθεῖναι· ἢ πολλάκις τὸν υἱόν μου ἢ τὸν ἔκγονον τὸν ὑπεξούσιον ἀποκρύπτεις καὶ βούλομαι τούτους εἰς μέσον ἀχθῆναι. 10. Τινὲς 1c δὲ λέγουσιν interdicta κυρίως ἐκεῖνα καλεῖσθαι, ἐν οἷς κωλύει τι γενέσθαι, ἐπειδὴ ‘interdicere’ ἐστὶ τὸ ‘παραγγείλαι καὶ κωλῦσαι· τὰ δὲ restitutória καὶ exhibitória οὐκ interdicta ἀλλὰ ‘decréta’ καλεῖσθαι παρὰ τὸ ‘decernere’ ὁ ἐστι » ψηφίσασθαι «. ἀλλ᾽ ὅμως ἤρεσε πάντα προσαγορεύεσθαι intérdicta quia inter duos dicuntur [ἐπειδὴ μεταξύ δύο τινῶν λέγεται].

Summa autem interdictorum diuisio haec est, quod interdictorum quaedam prohibitoria sunt, alia restitutoria, alia exhibitoria. et prohibitoria sunt ea, quibus uetat praetor aliquid fieri. ut ecce minabatur quidam sese uim mihi inlaturum et possessionem, quae apud me erat, turbaturum. adii praetorem aduersarii minas ei exponens: addidique me sine uitio possidere: et pronuntiauit praetor in haec uerba: ' sine uitio possidenti uim fieri ueto '. uel etiam uolebat quidem mortuum suum in locum, quo ei ius erat, inferre ibique deponere. dabitur ei prohibitorium interdictum aduersus illum, qui eum impedire uoluerit. uel etiam: uolebat quidam in sacro loco aedificare, seu in flumine publico ripaue eius opus moliri, quo opere difficiliorem per id flumen nauigationem redderet: aeque dabitur prohibitorium inter1a dictum. Restitutoria sunt, quibus restitui aliquid iubet. ueluti bonorum possessori, ut restituatur ei possessio eorum, quae alius quidam pro herede uel pro possessore possidet (quid autem sit ' pro herede ' uel ' pro possessore ' inferius proponemus), uel si iubeat fundi possessionem mihi restitui, 1b qua ui eiectus sim. Exhibitoria sunt per quae aliquid exhiberi iubet. ut ecce fratrem meum occultas dicens eum esse tuum seruum, cum ego de eius libertate agere uelim. uel etiam libertum meum occultas, cui operas indicere uolo. uel etiam (quod saepe fit) filium meum nepotemue, qui in mea est potestate, apud te occultas, eosque ego exhiberi 1c uolo. Sunt qui dicant interdicta proprie ea uocari, per quae aliquid fieri prohibetur; interdicere enim est denuntiare ac prohibere: restitutoria autem et exhibitoria non interdicta, set decreta uocari, scilicet a decernendo, h. e. pronuntiare. set tamen optinuit omnia ' interdicta ' appellari, quia inter duos dicuntur.

2Δευτέρα τῶν interdicton διαίρεσίς ἐστιν αὕτη· τῶν interdicton τινὰ μέν ἐστι τῆς adipiscendae ἐνεργείας (αἰτοῦμεν γὰρ ταῦτα νομῆς δράξασθαι βουλόμενοι), τινὰ δὲ τῆς retinendae, τινὰ δὲ τῆς reciperandae.

Sequens, diuisio interdictorum haec est, quod quaedam adipiscendae possessionis uim habeant; ea enim petimus, cum consequi possessionem uelimus; quaedam retinendae, quaedam reciperandae.

3Καὶ τῆς μὲν adipiscendae ἐνεργεῖας ἐστὶν [ἤτοι δυνάμεως] τὸ intérdicton τὸ ‘quorum bonorum’, ὅπερ δίδοται τῷ bonorum posséssori, οἷον ἐπὶ τούτου τοῦ θέματος· ἐτελεύτησεν ὁ ἐμὸς cognatos· ἤτησα τὴν ‘unde cognati’ διακατοχὴν ἐπὶ τοῖς τούτου πράγμασιν. τινὰ τῶν πραγμάτων διεκράτουν τινὲς· δύναμαι διὰ τοῦ ‘quorum bonorum’ interdictu τούτων γενέσθαι ἐπὶ νομῆς, ἀλλ᾽ οὐ κατὰ παντὸς νομέως δοθήσεταί μοι τὸ interdicton, ἀλλὰ κατὰ δύο μόνον, κατὰ τοῦ pro herede καὶ κατὰ τοῦ pro possessore. καὶ τίς ἐστι pro herede; ὁ νομίζων ἑαυτὸν εἶναι κληρονόμον. διὰ τί δὲ οὕτως ὀνόμασται ἀναγκαῖον εἰπεῖν. πολλαὶ τῶν κτήσεών εἰσι προφάσεις καὶ ὅσαι τῶν κτήσεών εἰσι προφάσεις, τοσοῦτοι καὶ τίτλοι. τίτλος δέ ἐστιν ἡ τῆς κατοχῆς αἰτία. οἷον ἐρωτῶ σε· πόθεν νέμῃ τοῦτο τὸ πρᾶγμα; καὶ λέγεις· ἐπειδὴ ἐδωρήθη μοι. καὶ ὁ τίτλος ἐστὶ ‘pro donato’. ἢ ἐπειδὴ ἠγόρασα καὶ ὁ τίτλος ἐστὶ ‘pro emptore’. ἢ εἰς προϊκά μοι ἐπεδόθη καὶ ὁ τίτλος ἐστὶ ‘pro dote’. ή ἐληγατεύθη μοι καὶ ὁ τίτλος ἐστὶ ‘pro legato’. καὶ ἐνταῦθα οὖν ἐπερωτώμενος λέγει ἐπειδὴ νομίζω ἐμαυτὸν εἶναι κληρονόμον καὶ λέγεται ‘pro herede’. τίς δέ ἐστι ‘pro possessore’; ‘pro possessore’ λέγεται ὁ βίαιος ἅρπαξ ὁ μηδεμίαν εὔλογον αἰτίαν ἔχων τῆς κατοχῆς, ὃς ἐρωτώμενος πόθεν νέμεται λέγει ‘ἐπειδὴ νέμομαι’ καὶ τὴν ἐρώτησιν εἰς ἀπόκρισιν μετατρέπει. οὗτος οὖν λέγεται pro possessore, οὐ διαφερομένων ἡμῶν εἴτε πᾶσαν νέμεται τὴν κληρονομίαν, εἴτε ἓν πρᾶγμα. διὰ τοῦτο δὲ ὑπὸ τὴν adipiscendae ἐνεργείαν ἀνάγεται τὸ ‘quorum bonorum’ intérdicton, ἐπειδὴ χρειωδές ἐστιν ἐκείνῳ, ὃς πρῶτον βούλεται δράξασθαι νομῆς. τοιοῦτόν ἐστι τὸ saluianion intérdicton, ὅπερ δίδοται τῷ δεσπότῃ τοῦ ἀγροῦ κατὰ τοῦ κολονοῦ τοῦ συμφωνήσαντος, ὥςτε τὰ εἰσαγόμενα ὑπ᾽ αὐτοῦ ἐν τῷ ἀγρῷ πράγματα ὑποκεῖσθαι ἐν τῷ μισθώματι. ἐὰν γὰρ ἀγνωμονήσῃ, κατὰ παντὸς κατέχοντος τὰ τοῦ κολονοῦ πράγματα κινηθήσεται τὸ saluiánion interdicton. εἰ μὲν οὖν θελήσῃ τις πρῶτον δράξασθαι νομῆς, ἐστιν αὐτῷ ἀναγκαῖα τὰ interdicta τὰ τῆς adipiscendae νομῆς· εἰ δὲ δραξάμενος ἐκπέσῃ, χρὴ αὐτὸν τότε μετιέναι ἐπὶ τὰ interdicta, ἅπερ ἐστὶ τῆς reciperandae ἐνεργείας.

Adipiscendae possessionis uim habet interdictum ' quorum bonorum ', quod bonorum possessori datur, ueluti in hac specie: mortuus est meus cognatus: bonorum eius possessionem ' unde cognati petii: ex his bonis quaedam alii possidebant. horum possessionem per interdictum quorum bonorum adipisci possum. set non aduersus omnem possessorem interdictum mihi dabitur, set aduersus duos tantummodo, eum nempe qui pro herede et eum qui pro possessore possidet. et quis pro herede possidet? qui semet heredem esse putat: cur autem ita uocetur dicendum est. plures sunt modi, quibus res adquiri possunt et quot sunt modi, tot etiam tituli. Titulus est possessionis causa. ut ecce interrogo te: ' unde hanc rem possides? ' tuque respondes: ' quia mihi donata est. ': et titulus dicitur ' pro donato ': aut ' quia eam emi: et titulus est ' pro emptore ': aut ' quia in dotem mihi data est ': et titulus est ' pro dote ': aut ' quia mihi legata est ': et titulus est ' pro legato '. in hoc autem casu interrogatus ait ' quia me heredem esse puto ' et dicitur ' pro herede '. Quis autem pro possessore possidet? Pro possessore dicitur, qui ui rapuit et nullam iustam causam possessionis praesefert, qui interrogatus cur possideat, respondet: ' quia possideo ' et interrogationem ipsam in responsionem conuertit. hic igitur ' pro possessore ' dicitur possidere, neque interest utrum totam possideat hereditatem, an unam rem. ideo autem adipiscendae possessionis uis interdicto ' quorum bonorum ' tribuitur, quia utilis est ei, qui primum possessionem adipisci uelit. Eiusmodi est saluianum interdictum, quod fundi domino datur aduersus colonum, qui pactus est res a se in fundum inlatas pigneri pro mercede fore. nam si soluere neglexerit, aduersus quemlibet, qui res coloni detineat, saluianum interdictum competet. si quis igitur primum possessionem consequi uelit, interdictis adipiscendae possessionis experiri debet: sin autem, postquam eam adsecutus fuerit, amittat, ad interdicta reciperandae possessionis sese conuertere debet.

4Εἰπόντες τὰ τῆς adipiscendae, εἴπωμεν τὰ τῆς retinendae. τοιοῦτον δέ ἐστι τὸ ‘uti possidetis’ καὶ τὸ ‘utrubi’. χώραν δὲ ἔχει ἐπὶ τούτου τοῦ θέματος. συνέβη με δράξασθαι οἰκέτου τινὸς παρόντος σου καὶ, ἐμοῦ λέγοντος τοῦτον ἐμὸν εἶναι οἰκέτην, διεβεβαίου σὺ σαυτὸν εἶναι δεσπότην. καὶ ἑκάτερος ἡμῶν εἰς ἑαυτὸν μετέφερε τὴν δεσποτείαν. τελευταῖον εἶπον ἐγὼ· εἰ νομίζεις σαυτὸν εἶναι δεσπότην, ἰδοὺ ἐγὼ νέμομαι τὸν οἰκέτην· κίνησον κατ᾽ ἐμοῦ τὴν in rem, καὶ ἀποδείξας λήψῃ τὸν οἰκέτην. ἔλεγες δὲ καί συ ταὐτὰ, ὅτι » ἐγὼ νέμομαι καὶ σὺ μᾶλλον κίνησον κατ᾽ ἐμοῦ τὴν in rem «. καὶ πρότερον ἀρξάμενοι περὶ δεσποτείας ἤλθομεν εἰς τὸν λόγον τὸν περὶ νομῆς. δεῖ οὖν διακριθῆναι καὶ γνῶναι τίς ἐστιν ὁ réoς τίς δ᾽ ὁ actor· ἐπειδὴ οὐδὲ κατὰ τὸν πολιτικὸν οὐδὲ κατὰ τὸνο φυσικὸν λόγον προβήσεται δικαστήριον, εἰ μὴ γνῶμεν τίς μέν ἐστιν ὁ ἐνάγων, τίς δ᾽ ὁ ἐναγόμενος. καλλίων δ᾽ ἐν τοῖς δικαστηρίοις ὁ réos τοῦ áctoros. καὶ διὰ τοῦτο ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον μεγάλαι ἀναφύονται φιλονεικίαι περὶ αὐτῆς τῆς νομῆς παρὰ τίνι αὕτη τυγχάνει. ἐστὶ γὰρ τὸ κέρδος τοῦ νέμεσθαι ἐν τούτῳ, ὅτι εἰ καὶ μὴ αὐτοῦ ἐστι τὸ πρᾶγμα τοῦ νεμομένου, ἐσθότε τὴν δίκην νικᾷ ὁ réos τοῦ actoros μὴ δυνηθέντος ἀποδεῖξαι προσεῖναι αὐτῷ τὴν δεσποτείαν. διὸ ἡνίκα ἄδηλόν ἐστι πότερον ὁ ἐνάγων ἢ ὁ ἐναγόμενός ἐστι δεσπότης, ὑπὲρ τοῦ réu ἐκφέρεται ἡ ἀπόφασις. ἀεὶ γὰρ ἡ ἀσθένεια τῶν ἀποδείξεων τοῦ actoros (αὐτὸς γὰρ εἴωθε βαρύνεσθαι ταῖς ἀποδείξεσι) νίκην περιποιεῖ τῷ τέῳ. Τὰ μὲν οὖν δύο intérdicta τῆς retinendae ἐστὶν ἐνεργείας. διαφορὰ δέ ἐστιν αὐτῶν μεταξὺ, ὅτι τὸ μὲν ‘uti possidetis’ ἐπὶ τῶν ἀκινήτων, οἷον ἀγροῦ καὶ οἰκίας, χώραν ἔχει, τὸ δὲ ‘utrubi’ ἐπὶ τῶν κινητῶν. νικᾷ δὲ ἐπὶ τῷ ‘uti possidetis’ interdictῳ ἐκεῖνος, ὃς νέμεται ἀνεπιλήπτως τὸν ἀγρὸν κατ᾽ ἐκεῖνον τὸν χρόνον, ὅτε ὁ praéter ἐδίδου τὸ interdicton, τουτέστι nec ui nec clam nec precario ab aduersario [οὔτε βιασάμενος οὔτε λάθρα λαβὼν οὔτε κατ᾽ ἀξίωσιν]. εἰ καὶ τὰ μάλιστα γὰρ ἕτερον βιασάμενος νέμομαι ἐγὼ τὸν ἀγρὸν ἢ λάθρα ἔλαβον παρ᾽ ἑτέρου ἢ ἕτερον παρακαλέσας γέγονα ἐν νομῇ, πλὴν ἡνίκα μηδὲν τοιοῦτον πέπρακταί μοι πρὸς σὲ, ἐν τῷ ἀγῶνι νικῶ σε τοῦ interdictu. 4b. Ἐπὶ δὲ τοῦ interdictu τοῦ᾽ utrubi' οὗτος 4b νικᾷ, ὅςτις εἰς τοὐπίσω ἀνακλωμένου τοῦ ἐνιαυτοῦ τὸν πλείονα χρόνον ἐνεμήθη. οἷον ἐνεμήθην ἐγὼ ζ μῆνας· σὺ πέντε τοὺς τελευταίους· ἐγὼ νικήσω. λοιπὸν οὖν τῆς νομῆς ἐμοὶ ἀποδοθείσης, τότε σὺ ácter γινόμενος ταῖς ἀποδείξεσι βαρύνῃ. Ἀλλὰ ταῦτα μὲν τὸ παλαιόν· σήμερον δ᾽ ἑτέρως ταῦτα παραφυλάττεται, οὐδεμιᾶς διαφορᾶς ἐπὶ τῇ ἐξετάσει τῆς νομῆς τῶν interdicton φυλαττομένης. ἐκεῖνος γὰρ νικᾷ, εἶτε ἀκίνητον εἴτε κινητόν ἐστι τὸ πρᾶγμα, ὃς νέμεται nec ui nec clam nec precario ab aduersario κατὰ τὸν καιρὸν τῆς προκατάρξεως. ὥςτε οὖν οὐκέτι σκοποῦμεν τίς ἐνέμετο, ὅτε ἐδίδοτο το intérdicton, οὐδὲ τίς ἐνεμήθη τὸν πλείονα χρόνον τοῦ προλαβόντος ἐνιαυτοῦ.

Cum de interdictis adipiscendae possessionis locuti simus, de retinendae possessionis interdictis dispiciamus. eiusmodi est interdictum ' uti possidetis ' et ' utrubi '. quod in hac specie locum habet. seruum quendam praesente te adprehendi dicens eum seruum meum esse, cum tu assereres te esse dominum: et uterque nostrum ad semetipsum dominium referebat. tandem ego ita locutus sum: ' si te dominum esse existimas, ego seruum possideo: actione in rem mecum experire, et si ius tuum probaueris, seruum habebis '. eadem tu quoque aiebas: ' ego quidem possideo, tu autem mecum actione in rem experire '. et cum de dominio contendere coeperimus, ad possessionis quaestionem deuenimus. quaerendum est igitur et decernendum, uter reus sit, uter autem actor. neque enim ciuili neque naturali ratione iudicium procedit, nisi constet quis actor et quis reus sit: melior autem in iudiciis rei condicio quam actoris semper est. et ideo plerumque maximae oriuntur controuersiae de ipsa possessione, apud utrum ea sit. commodum autem possessionis in eo est, quod, licet res possessori non pertineat, tamen si actor ostendere nequeat dominium sibi competere, reus litem uincit; ideoque cum ambigitur, utrum actor an reus dominus sit, secundum reum sententia profertur: semper enim actoris probationum infirmitas (nam ei probandi onus 4a incumbit) reo uictoriam parat. Haec igitur duo interdicta retinendae possessionis causa comparata sunt: in eo autem differunt, quod interdictum uti possidetis in rebus soli, ueluti fundo et aedibus, locum habet, interdictum autem utrubi in mobilibus. uincit autem uti possidetis interdicto qui sine uitio tunc temporis possidet, cum praetor interdictum dat, idest nec ui nec clam nec precario ab aduersario. nam si, alio ui deiecto, fundum possideam, aut clam ab alio abripuerim aut precario aliquem possessionem rogauerim, nihil autem eiusmodi in te fecerim, 4b in interdicti causa ego te uincam. Interdicto uero ' utrubi ' is uincit, qui maiorem partem anni, qui retro computatur, possedit: ut ecce possedi ego menses VII, tu autem menses V postremos: ego uincam. restat igitur, ut, possessione mihi restituta, tu actor fias et probationibus onereris. Haec uero olim optinebant; hodie autem aliter haec obseruantur, cum nulla differentia in possessionis quaestione inter utrumque interdictum manserit. is enim uincit, siue mobilis siue immobilis res sit, qui nec ui nec clam nec precario ab aduersario possidet cum lis contestatur. itaque amplius non quaerimus quis possederit, cum interdictum datum est, aut quis maiorem partem anni proximi possederit.

5Νεμόμεθα δὲ οὐ μόνον δι᾽ ἡμῶν αὐτῶν ἢ διὰ τῶν ἡμετέρων ὑπεξουσίων, ἀλλὰ καὶ δι ἑτέρων, οἱ οὐκ εἰσιν ἡμῖν in potestate· ὁποῖός ἐστιν ὁ μισθωσάμενος παρ᾽ ἡμῶν τὸν ἀγρὸν καὶ ὁ ἔνοικος κἀκεῖνος ᾧ παρεθέμην, ἢ ᾧ ἔχρησα τὸν ἐμὸν πρᾶγμα. ἐκείνων γὰρ κατεχόντων φυσικῶς, ἐγὼ τῷ νόμῳ νέμομαι καὶ τοῦτό ἐστι τὸ πανταχοῦ λεγόμενον δύνασθαι νομὴν παρακατέχειν δι᾽ ἑτέρου, ὃς ἐμοῦς ὀνόματί ἐστιν ἐν κατοχῇ. ψυχῇ δὲ δύναταί τις παρακατέχειν νομὴν· εἰ καὶ τὰ μάλιστα γὰρ μήτε αὐτὸς μήτε ὀνόματι αὐτοῦ ἐστί τις ἐν κατοχῇ τοῦ πράγματος, ἀλλὰ κατέλιπε τὸ πρᾶγμα οὐ ψυχῇ καταφρονοῦντος, ἀλλ᾽ ἐν ἐλπίδι τοῦ μετὰ ταῦτα ὑποστρέφειν εἰς αὐτὸ, καὶ οὕτω δοκεῖ παρακατέχειν τὴν νομήν. τοῦτο δὲ γίνεται ἐπὶ ἀγρῶν ἢ προαστείων· καταλιμπάνομεν γὰρ ταῦτα ὥρᾳ χειμῶνος διὰ τὸ ἀνεπιτήδειον τῆς οἰκήσεως ἐλπίζοντες καιροῦ καλοῦντος τοὺς αὐτοὺς πάλιν καταλήψεσθαι τόπους. ψυχῇ δὲ πρώτης δράξασθαι νομῆς οὐ δυνατόν. οἷον ἐπώλησάς μοι κτήματα διακείμενα ἐν τῇδε τῇ ἐπαρχίᾳ· ἠθέλησάς μοι ταῦτα παραδοῦναι· οὔτε ἐγὼ δύναμαι καταλαβεῖν τοὺς τόπους ἐκείνους [ἤγουν οὐκ ἀνέχομαι] οὔτε τινὰ τὸν παραληψόμενον πέμψαι. οὐ δύναμαι λέγειν σοι ὅτι· ἀπόστηθιτῶν κτημάτων· ἐγὼ γὰρ ψυχῇ ταῦτα νέμομαι. ψυχῇ γὰρ πρώτης δράξασθαι νομῆς οὐ δυνατόν. τὴν δὲ σώματί μοι παραδοθεῖσαν νομὴν ψυχῇ δύναμαι φυλάττειν, τίνες δέ εἰσι, δι᾽ ὧν προςπορίζεταί μοι νομὴ, τελείως εἰρήκαμεν ἐν τῇ δευτέρα institutioni.

Possidemus autem non solum per nosmet ipsos, aut per eos, quos in potestate habemus, set et per alios, qui non sunt in nostra potestate: sicuti est is, qui fundum a nobis conduxerit, et inquilinus, uel ille, apud quem rem meam deposuerim uel cui eam commodauerim. ipsi enim naturaliter possident, ego autem ciuiliter. et hoc est quod uulgo dicitur possessionem per alium retineri posse, qui meo nomine rem detineat. animo autem potest quis possessionem retinere, licet neque ipse, neque nomine eius alius rem teneat, eamque non animo derelinquendi deseruerit, set ea mente, ut rursus ad eam reuertatur: nam et ita uidetur possessionem retinere. id uero accidit in fundis et praediis suburbanis; ea enim hibernali tempore relinquimus propter incommoda habitationis, ea tamen mente, ut, cum tempus inuitauerit, rursus in eadem loca concedamus. animo autem solo possessionem adipisci non possumus. ut ecce praedia uendidisti mihi in quadam prouincia sita: ea mihi tradere uolebas. neque ego possum loco illa accipere, neque aliquem accepturum mittere. neque enim tibi dicere possum: » discede a praediis, ea enim ego animo possideo: animo enim tantum possessionem adipisci non possumus. possessionem autem corpore mihi traditam animo seruare possum. quinam autem sint, per quos mihi possessio adquiratur, in secunda Institutione plenius diximus.

6Τῆς reciperandae ἐνεργείας ἐστὶ τὸ ‘unde ui’ intérdicton. εἰ γάρ τις βίᾳ ἐξελάση με τοῦ ἐμοῦ ἀγροῦ ἢ τῆς ἐμῆς οἰκίας, ἀναγκαῖόν μοι τὸ εἰρημένον intérdicton, δι᾽ οἱ ἀναγκασθήσεται ἀποκαταστῆσαί μοι τὴν νομήν, εἰ καὶ τὰ μάλιστα ἔτυχον αὐτὸν ἐγὼ προβιασάμενος ἢ λάθρα αὐτοῦ γενόμενος ἐν νομῇ ἢ κατὰ παράκλησιν λαβών παρ᾽ αὐτοῦ τὴν νομήν. ἀλλὰ ταῦτα μὲν οἱ παλαιοί· αἱ δὲ διατάξεις, ὡς εἰρήκαμεν, ἤδη βούλονται, εἰ μέν τις τὸ οἰκεῖον πρᾶγμα ἀπέσπασε βίᾳ, στερεῖσθαι αὐτὸν τῆς αὐτοῦ δεσποτείας· εἰ δ᾽ ἀλλότριον καὶ αὐτὸ ἀποδιδόναι καὶ τὴν τούτου παρέχειν διατίμησιν τῷ βιασθέντι. ὁ δὲ βίᾳ ἐξωθήσας τινὰ τῆς ὑπ᾽ αὐτοῦ διακρατουμένης νομῆς οὐ μόνον ὑπεύθυνός ἐστι τῷ εἰρημένῳ interdictῳ, ἀλλὰ ὑπόκειται καὶ ἐγκλήματι τῷ Iuliῳ de ui priuata de ui publica. ἀλλὰ τῷ μὲν de ui priuata τότε χώρα ἐστὶν, ἡνίκα δίχα ὅπλων εἰργάσατο τὴν βίαν. εἰ δὲ μέθ᾽ ὅπλων βίᾳ τινὰ τῆς νομῆς ἐξέβαλε, τῷ Iuliῳ de ui publica κατέχεται. τῇ δὲ τῶν ὅπλων προσηγορίᾳ οὐ μόνον ἀσπίδες καὶ ξίφη καὶ περικεφάλαια σημαίνονται, ἀλλὰ καὶ ξύλα καὶ λίθοι καὶ πᾶν ὄργανον βλάπτειν δυνάμενον.

Reciperandae possessionis causa comparatum est interdictum ' unde ui '. si enim quis me ui e fundo meo uel aedibus meis expulerit, eo interdicto mihi opus est, per quod ille cogatur possessionem mihi restituere, quamuis ego eum forte antea ui eiccerim, aut clam possessionem ei subripuerim aut precario ab eo possessionem rogauerim. set haec quidem apud ueteres; nunc uero, uti superius diximus, constitutionibus cautum est, ut si quis rem suam ui occupet, eius dominium amittat; sin autem alienam, et ipsam rem restituat, et eius pretium ei praestet, qui uim passus est. qui autem quendam ui ex sua possessione expellit, non tantum hoc interdicto tenetur, set etiam in crimen legis Iuliae de ui priuata siue de ui publica incidit. set crimini de ui priuata tunc locus fit, cum sine armis quis uim intulerit; sin autem cum armis ui quendam ex possessione deiecerit, lege Iulia de ui publica tenebitur. armorum autem appellatione non solum scuta et gladii et galeae significantur, set etiam fustes et lapides et omne deinceps instrumentum, quo noceri possit.

7Εἰρήκαμεν τῶν interdicton τὰ μὲν εἶναι prohibitória τὰ 1 δὲ restitutória τὰ δὲ exhibitória. ἐποιησάμεθα καὶ δευτέραν διαίρεσιν εἰπόντες τὰ μὲν εἶναι τῆς adipiscendae ἐνεργείας, τὰ δὲ τῆς retinendae, τὰ δὲ τῆς reciperandae. λεγέσθω καὶ τρίτη διαίρεσις· τῶν interdicton τὰ μέν ἐστιν ἁπλᾶ τὰ δὲ διπλᾶ. 7α. Απλᾶ μὲν, ἐν οἷς ὁ ácter διακέκριται τοῦ réu, 7a ὁποῖα ἐστιν ἅπαντα τὰ restitutória καὶ τὰ exhibitória. actor μὲν γάρ ἐστιν ὁ θέλων ἑαυτῷ τὴν νομὴν ἀποκαταστῆσαι ἢ τὰ κρυπτόμενον πρόσωπον ἄγεσθαι εἰς μέσον· réos δ᾽ ὁ τὴν νομὴν ἀποκαθιστᾶν ἢ τὸ πρόσωπον εἰς μέσον ἄγειν ἀναγκαζόμενος. 76. Τῶν δὲ prohibitorion interdicton τὰ μέν 7b ἐστιν ἁπλᾶ, τὰ δὲ διπλᾶ. καὶ ἁπλᾶ μέν ἐστιν, ἡνίκα κωλύῃ ὁ praeter τινα κτίσαι ἐν sacrῳ τόπῳ ἢ ἐν δημοσίῳ ποταμῷ ἢ ἐν τῇ ὄχθῃ αὐτοῦ κατασκευάσαι τι. καὶ γὰρ ὁ κωλύων actor ἐστὶν, ὁ δὲ κωλυόμενος réos. διπλᾶ δὲ τὸ ‘uti possidetis’ καὶ τὸ ‘utrubi’. διὰ τοῦτο δὲ διπλᾶ, ἐπειδὴ ἴση τῶν δικαζομένων ἑκατέρου ἐστὶν ἡ αἵρεσις καὶ οὐδεὶς κατεξαίρετον réos ἢ actor ἐστὶν ἐν αὐτοῖς, ἀλλ᾽ ἕκαστος αὐτῶν καὶ réu καὶ áctoros τάξιν ἐπέχει. ἀμέλει καὶ ὁ praéter ἡνίκα ἐδίδου αὐτοῖς τὰ interdicta μέσῃ ἐκέχρητο ὁμιλίᾳ, οὐδὲ τοῦτον οὐδὲ ἐκεῖνον actora δεικνὺς ἐκ τῶν οἰκείων ῥημάτων. ἐπὶ γὰρ τοῦ ‘uti possidetis’ ἔλεγε ταῦτα τὰ ῥήματα· ‘uti possidetis, quominus possideatis uim fieri ueto’ [τουτέστιν· ὡς νέμεσθε, ὅπως μὴ ἔλαττον νεμεθήσεσθε βίαν γίνεσθαι κωλύω], καὶ οὐκ εἶπεν » uti possides, ἵνα δόξῃ πρὸς ἕνα ἀποτείνεσθαι. ἐπὶ δὲ τοῦ ‘utrubi’ τούτοις κέχρηται τοῖς ῥήμασιν· ‘utrubi ille homo quo de agitur maiore parte huiusce anni fuerit, quominus is eum ducat uim fieri ueto’ [τουτέστι· παρ᾽ ὁποτέρῳ ὁ δεῖνα ὁ οἰκέτης, περὶ οὐ γίνεται ἡ ἐναγωγὴ ἐν τῷ μείζονι μέρει τούτου τοῦ ἐνιαυτοῦ ἦν, ὅπως οὗτος μὴ λάβῃ αὐτὸν βίαν γενέσθαι κωλύω], τουτέστιν οἱ βούλομαι αὐτὸν κωλυὁ θῆναι, ὥςτε λαβεῖν τοῦτον τὸν οἰκέτην, οὗ γέγονεν ἐν νομῇ τῷ πλείονι μέρει τοῦ ἐνιαυτοῦ. σκόπησον πῶς καὶ ἐνταῦθα εἶπεν » utrubi « [τουτέστι παρ᾽ όποτέρῳ8], οὐκ εἶπε ‘παρά σοι’.

Diximus interdictorum quaedam prohibitoria, quaedam restitutoria, quaedam demum exhibitoria esse: alteram quoque diuisionem adiecimus: quaedam nempe adipiscendae, quaedam retinendae, quaedam deinceps reciperandae possessionis causa esse comparata. tertia diuisio nunc exponenda est; interdictorum quaedam simplicia, quaedam 7a duplicia sunt. Simplicia sunt, in quibus actor a reo distinguitur, sicuti sunt omnia restitutoria atque exhibitoria. actor est enim, qui sibi possessionem restitui uult aut absconditam personam exhiberi; reus autem qui posses7b sionem restituere aut personam exhibere compellitur. Prohibitoriorum interdictorum quaedam simplicia, quaedam duplicia sunt. et simplicia quidem sunt, cum praetor quendam prohibet in sacro loco aedificare, uel in flumine publico eiusue ripa aliquid exstruere: qui enim ut prohibeatur contendit, actor est; qui prohibetur, reus. duplicia sunt autem interdictum uti possidetis et utrubi. ideo autem duplicia dicuntur, quia par utriusque litigatoris condicio est et neuter praecipue reus uel actor in his est, set unusquisque tam rei quam actoris partem sustinet. itaque etiam praetor eis interdicta proposuit medio quodam sermone usus, cum neque unum neque alterum suis uerbis actorem ostenderet. in interdicto enim ' uti possidetis ' haec uerba usurpabat: ' uti possidetis, quominus possideatis, uim fieri ueto '. non ergo ait ' uti possides ', ne ad unum se conuertere uideretur. in ' utrubi ' autem interdicto his uerbis usus est: ' utrubi ille homo, quo de agitur, maiore parte huiusce anni fuerit, quominus is eum ducat, uim fieri ueto '. uide igitur quomodo et hic dixerit utrubi, non autem penes te.

8Τὸ δὲ περὶ τῆς τάξεως καὶ τοῦ ἀποτελέσματος περιττόν ἐστι σήμερον λέγειν. ἐπὶ γὰρ τῶν extraordinariων δικαστηρίων (ὁποῖα σήμερόν) ἐστι πάντα τὰ δικαστήρια οὐκ ἐστιν ἐπάναγκες interdicta κινεῖσθαι, ἀλλὰ δίχα τούτων ἐγγυμνάζεται τὰ δικαστήρια, utilias ἀγωγῆς ἀντὶ τῶν interdicton ἐγγυμναζομένης. οὐκοῦν οὕτως εἴωθέ τις ὁρίζεσθαι· » ὅτι ὁρίζομαι κατά σου utilian ἀγωγὴν ὡς ἀπὸ τοῦ saluianiu interdictu, ἢ ὡς ἀπὸ τοῦ ‘unde ui’ interdictu, ἤγουν ἑτέρου τινός «.

De ordine et exitu interdictorum superuacuum est hodie dicere. in extraordinariis enim iudiciis (qualia sunt hodie omnia iudicia) non est necesse reddi interdictum, set sine his iudicia exercentur, utili actione pro interdicto reddita. igitur ita intendi coeptum est: ' utilem actionem tanquam ex Saluiano interdicto aduersus te intendo ', uel ' ueluti ex unde ui interdicto ' uel alio quolibet.