IusCommune
IusCommune › Textos › Paráfrase de Teófilo › Liber 3

Theoph. 3.8De adsignatione libertorum.

Abrir no leitor do IusCommune →

8

pr.Εἰπόντες περὶ τῶν ἀπελευθέρων εἴπωμεν ὡς ἐν τέλει καὶ περὶ τῆς ἐπ᾽ αὐτοῖς γενομένης adsignatíonos. Οίδας ὅτι οἱ παῖδες τοῦ πάτρονος, ἡνίκα τὸν αὐτὸν ἐπέχουσι βαθμὸν, ἅμα καὶ ἐξ ἴσου ἐπὶ τὴν τοῦ πατρῷου ἀπελευθέρου παραγίνονται κληρονομίαν. γέγονε δὲ μετὰ ταῦτα δόγμα συγκλήτου τὸ λέγον ἐξεῖναι τῷ πάτρονι πολλοὺς ἔχοντι παῖδας ἑνὶ τούτων adsignateûsai τὸν ἀπελεύθερον. καὶ λοιπὸν μετὰ τὴν τοῦ ἀπελευθέρου τελευτὴν οὗτος μόνος, ᾧ adsignateúθη, ἕξει τὰ πατρονικὰ δίκαια, οὐδεμίαν ἐχόντων πάροδον ἐπὶ τὸν αὐτοῦ κλῆρον τῶν ἄλλων παίδων τοῦ πάτρωνος, οἵτινες ἤμελλον ἅμα κληρονομεῖν μηδεμιᾶς γενομένης adsignatíonos. εἰ δὲ συμβῇ ἐκεῖνον τὸν παῖδα, ᾧ adsignateύθῃ ὁ ἀπελεύθερος, ἄπαιδα τελευτῆσαι, τότε οἱ ἄλλοι παῖδες τοῦ πάτρονος τὸ ἀρχαῖον ἀναλήψονται δίκαιον, καὶ αὐτοὶ τοῦτον διαδέξονται.

Cum de libertinis dixerimus, in summa dicendum est de in eis facta adsignatione. nosti enim patroni liberos, cum eundem optineant gradum, simul et ex aequis partibus paterni liberti adire hereditatem. censuit autem postea senatus, ut patrono plures liberos habenti liceret uni ex his libertum adsignare. et deinceps post liberti mortem is solus, cui adsignatus est, patronatus iura habebit, nihil iuris ad liberti bona ceteris liberis patroni habentibus, qui, nulla adsignatione interueniente, pariter admitterentur. si uero contingat illum, cui libertus est adsignatus, sine liberis mori, tunc ceteri liberi patroni pristinum ius recipient, et liberto succedent.

1Οὐ μόνον δὲ ἀπελεύθερον ἀλλὰ καὶ ἀπελευθέραν ἔξεστιν adsignateúein [καὶ οὐ μόνον υἱῷ ἢ ἐκγόνῳ ἀλλὰ καὶ θυγατρὶ ἢ ἐκγόνῃ.

Non tantum libertum set etiam libertam et non tantum filio nepotiue, set etiam filiae neptique adsignare permittitur.

2Ἔξεστιν adsignateúein] τῷ πάτρονι τῷ ἔχοντι δύο ἢ καὶ πλείονας παῖδας in potestate emancipato γὰρ adsignateúein οὐ δυνατόν. τί οὖν ὅτι τὸν ἀπελεύθερον ἠdsignateusé τις τὸν οἰκεῖον τῷ ὑπεξουσίῳ παιδὶ, εἶτα ἐπιζήσας emancipaton ἐποίησε τὸν παῖδα; ζητῶμεν εἰ ἐξασθενεῖ ἡ adsignatíων. καὶ ἤρεσεν Iulianῷ καὶ τοῖς πλείοσι τῶν νομικῶν ἐξασθενεῖν αὐτήν.

Datur adsignandi facultas patrono, qui duos pluresue liberos in potestate habeat: emancipato autem adsignari nequit. quid ergo est si quis cum libertum filio suo in potestate adsignauerit, postea uiuus filium emancipet? quaeramus num euanescat adsignatio. et placuit Iuliano et aliis plerisque prudentibus euanescere.

3Δυνατὸν δὲ adsignateúein οὐ μόνον ἐν διαθήκῃ, ἀλλὰ γὰρ καὶ ἐξ ἀδιαθέτου. οὐκ ἔστι δὲ ἐπὶ τούτῳ ἐπινενοημένα ῥήματα τυπικά. γέγονε δὲ τὸ περὶ τῆς adsignatíonos διαλεγόμενον δόγμα ἐπὶ τῆς Claudíu βασιλείας ἐπὶ Suíllu Rúfu καὶ Hostoríu Scapula τῶν ὑπάτων.

Potest adsignari non modo in testamento set etiam ab intestato, nec sunt ad hoc sollemnia uerba constituta. factum est autem senatus consultum de adsignatione diui Claudii temporibus, Suillo Rufo et Hostorio Scapula consulibus.