IusCommune
IusCommune › Textos › Paráfrase de Teófilo › Liber 3

Theoph. 3.4De senatus consulto Orfitiano.

De S. C. Orfitiano

Abrir no leitor do IusCommune →

4

pr.Εἰρήκαμεν ἐν τοῖς προλαβοῦσιν ὡς ὁ δωδεκάδελτος οὐδὲ μητέρα εἰς τὰ τῶν παίδων οὐδὲ παῖδας εἰς τὰ τῆς μητρὸς ἐκάλει πράγματα, ἀλλ᾽ ὁ praéter ἐπενόησεν αὐτοῖς τὴν cognaticὴn διαδοχήν. εἰρήκαμεν δὲ ὅτι προϊόντος τοῦ χρόνου δόγμα Tertullianion ἐγένετο τὸ παρέχον τῇ μητρὶ legítima δίκαια ἐπὶ τῇ διαδοχῇ τῶν παίδων *, ὅπερ καὶ τελείαν ἐδέξατο διόρθωσιν ἐκ διατάξεως τοῦ ἡμετέρου βασιλέως, ὡς ὁ προλαβὼν ἐδίδαξε τίτλος. κατὰ μίμησιν δὲ τοῦ Tertullianíu γέγονε δόγμα τὸ λεγόμενον Orfitianion ἐπὶ Orfítu καὶ Rúfu τῶν ὑπάτων ἐκφωνηθέν, Marcus βασιλεύοντος, δι᾽ οὗ δέδοται τοῦτο μὲν υἱῷ τοῦτο δὲ θυγατρὶ legítima δίκαια εἰς τὴν μητρῷαν διαδοχὴν, εἰ καὶ εἴησαν ὑπεξούσιοι. προτιμῶνται δὲ καὶ τῶν ὁμαίμων αὐτῆς ἀδελφῶν καὶ λοιπῶν adgnáten.

Diximus superius legem XII tabularum nec matrem ad filiorum nec filios ad matris bona uocare, set praetorem iisdem cognatorum successionem excogitasse. diximus autem temporis progressu senatus consultum tertullianum factum esse matri ius legitimum ad filiorum tribuens successionem, quod plenam ex imperatoris nostri constitutione accepit emendationem, ut et praecedens titulus nos docuit. ad exemplum autem S. C. Tertulliani Orfitianum quoque, quod uocant, factum est, Orfito et Rufo consulibus, Marco uero principe, quo cum filio tum filiae legitima iura ad matris successionem data sunt, quamuis alieni iuris sint. praeponuntur autem etiam ipsius matris consanguineis fratribus ceterisque adgnatis.

1Τοῦτο δὲ τὸ δόγμα ἐκγόνοις οὐ βοηθεῖ· ὥςπερ γὰρ οὐκ ἔχει ἡ μάμμη τὸ Tertullianion, οὕτως οὐδὲ οἱ ἔκγονοι τὸ Orfitiánion. ἀλλ᾽ ἔτυχε διορθώσεως τὸ Orfitianion ἐκ τῶν βασιλικῶν διατάξεων, αἳ παρεκελεύσαντο κατὰ μίμησιν υἱοῦ καὶ θυγατρὸς καὶ ἔκγονον καὶ ἐκγόνην ἐπὶ τὰ τῆς μάμμης παραγίνεσθαι πράγματα.

Hoc uero senatusconsultum nepotes non adiuuat: nam sicut auiae Tertulliani senatus consulti beneficium non competit, ita ne nepotibus quidem orfitiani. set emendationem nactum est orfitianum ex principalibus constitutionibus, quae praeceperunt ad similitudinem filii filiaeque nepotem neptemque ad auiae bona peruenire.

2Τοῦτο δὲ σημειώσασθαι χρὴ ὅτι capitis deminution τὰ ὑπὸ τοῦ Orfitianíu Tertullianíu δεδόμενα legítima δίκαια οὐκ ἀναιρεῖ διὰ τὸν κανόνα τὸν λέγοντα· ὅτι αἱ ἀπὸ καινοτομίας ἐπινενοημέναι legítimai κληρονομίαι οὐ φθείρονται capitis deminutiωni, ἀλλ᾽ ἐκεῖναι μόναι, ὅσαι τὸν δωδεκάδελτον εὑρετὴν ἐπιγράφονται.

Hoc autem animaduertendum est capitis deminutionem iura Orfitiano seu Tertulliano senatus consultis data non peremere propter illam regulam, ex qua nouis legibus introductae legitimae hereditates capitis deminutione non pereunt, set illae solae quae legem XII tabularum inuentricem agnoscunt.

3Ἕξουσι δὲ τὸ Orfitiánion καὶ οἱ ἀπὸ πορνείας τεχθέντες παῖδες.

Orfitiani senatus consulti beneficio et filii uulgo quaesiti fruuntur.

4Εάν τις τελευτήσῃ πολλῶν ὑποκειμένων legitimων προσώπων τοῦ αὐτοῦ βαθμοῦ καὶ οἱ μὲν ἄλλοι aditeúsωsin, εἰς δὲ repudiateúsῃ ἢ κωλυθῇ κληρονομεῖν ὑπὸ τελευτῆς ἤγουν ἑτέρας αἰτίας· εἰσὶ γὰρ πολλοὶ ὑπὸ τῶν διατάξεων εἰργόμενοι κληρονομεῖν· τὸ τούτου μέρος προσαύξει τοῖς aditeúsasin· οἷον τεσσάρων ὄντων οἱ τρεῖς ἠdíteusan, ὁ εἰς ἠσθένησε repudiateúsasἢ τελευτήσας ἢ ὑπὸ νόμου κωλυθεὶς διαδέξασθαι· τὸ τούτου μέρος τοῖς τρισὶν ἐξ ἴσου προσαύξει, εἴτε ζῶσιν οἱ ἀditeúsantes, εἴτε καὶ τελευτῆσαι αὐτοὺς συμβή.

Si quis moriatur pluribus legitimis heredibus extantibus eiusdem gradus atque ceteris adeuntibus, quidam uel repudiet uel morte aliaue causa adire impediatur (sunt enim plures qui constitutionibus arceantur successione), eius portio adeuntibus adcrescit. ut ecce, quattuor cum essent, tres adierunt, unus uero defecit quia repudiauit uel mortuus est uel lege est prohibitus succedere: eius portio tribus ex aequis partibus adcrescet seu ipsi uiuant seu eos mori contigerit.