Theoph. 3.28Per quas personas nobis obligatio adquiritur.
Abrir no leitor do IusCommune →28
pr.Εἰρήκαμεν περὶ τῶν ἐνοχῶν τῶν ἀπὸ contractu ἢ quasi contractu φυομένων· νῦν ὀφείλομεν εἰπεῖν ὅτιπερ αὗται αἱ ἐνοχαὶ προςγίνονται ἡμῖν, οὐ μόνον δι᾽ ἡμῶν αὐτῶν, ἀλλὰ καὶ δι᾽ ἐκείνων τῶν προσώπων, ἅτινα ἐν τῇ ἡμετέρᾳ ἐξουσίᾳ ἐστιν, οἷον διὰ τῶν ἡμετέρων οἰκετῶν ἢ υἱῶν ὑπεξουσίων. ἀλλὰ τὰ μὲν διὰ τῶν οἰκετῶν ἡμῖν προςποριζόμενα πάντα ἡμέτερα γίνεται, τὰ δὲ διὰ τῶν ὑπεξουσίων παίδων διὰ τῆς ἐνοχῆς προςποριζόμενα, ταῦτα διαιρεῖται μετὰ μίμησιν τῆς τῶν πραγμάτων δεσποτείας τε καὶ χρήσεως, ἣν διάταξις τοῦ ἡμετέρου βασιλέως διέκρινεν, ἵνα ὅπερ ἐκ τῆς ἀγωγῆς κέρδος προςγίνηται, τούτου ἡ μὲν χρῆσις εἴη παρὰ τῷ πατρὶ, ἡ δὲ δεσποτεία φυλαττέσθω τῷ παιδὶ, τοῦ πατρὸς δηλαδὴ κινοῦντος τὴν ἀγωγὴν κατὰ τὴν τῆς νεαρᾶς αὐτοῦ καὶ θείας διατάξεως διαίρεσιν.
Diximus de obligationibus, quae ex contractu uel quasi ex contractu nascuntur; nunc est dicendum ipsas obligationes nobis adquiri non solum per nosmet ipsos, set etiam per eas personas, quae in nostra potestate sunt, ueluti per seruos nostros et filios, qui in potestate sunt. set quae per seruos nobis adquiruntur omnino nostra fiunt, quae autem per liberos, quos in potestate habemus, ex obligatione adquiruntur, diuiduntur secundum exemplum rerum proprietatis et ususfructus, quod nostri principis discreuit constitutio: ut quod ab actione commodum perueniat, huius usus fructus apud patrem sit, dominium autem filio seruetur, scilicet patre actionem mouente, secundum nouellae eius et sacrae constitutionis distinctionem.
1Καὶ ἐλεύθερα δὲ πρόσωπα καὶ ἀλλότριοι οἰκέται, οὓς bona fide νεμόμεθα, προςπορίζουσιν ἡμῖν ἐνοχὰς, ἀλλ᾽ ἐκ δύο μόνων αἰτιῶν, τουτέστιν ἐάν τι ἔχωσιν ex operis suis ἢ ex re nostra προςπορίζουσιν ἡμῖν.
Liberae quoque personae et serui alieni, quos bona fide possidemus, nobis actiones adquirunt, set tantum ex duabus causis, id est si quid ex operis suis habeant uel ex re nostra nobis adquirant.
2Ἀλλὰ καὶ δι᾽ ἐκείνου τοῦ οἰκέτου, ἐφ᾽ οὗ usufructon ἢ ûson ἔχομεν, ὁμοίως ἐκ δύο τῶν αὐτῶν αἰτιῶν γίνεται ἡμῖν προςπορισμός, ἀλλ᾽ ἔξωθεν δεῖ εἰδέναι, ὅτι τὰ ex operis τοῦ οἰκέτου, ἐφ᾽ οὗ τὸν ûson ἔχομεν οὐ προςπορίζεταί μοι, εἰ μὴ ἄρα αὐτὸς ὁ οἰκέτης ἔτυχεν ἑαυτὸν μισθώσας.
Per eum quoque seruum, in quo usum fructum uel usum habemus, similiter ex duabus istis causis nobis adquiritur: admonendus es tamen ex operis illius serui, in quo usum habemus, non adquiri nobis nisi forte seruus ipse suas locauerit operas.
3Ὁ ἐπίκοινος οἰκέτης pro dominica parte, τουτέστι καθ᾽ ὅσον μέρος ὑφ᾽ ἑνὸς ἑκάστου τῶν δεσποτῶν δεσπόζεται, προςπορίζει τοῖς δεσπόταις, ἐκείνου δήλου ὄντος, ὡς εἰ ἑνὶ τῶν δεσποτῶν ὀνομαστὶ μόνον ἐπερωτήσῃ, οἷον· » δώσεις Titiῳ τῷ ἐμῷ δεσπότῃ «; αὐτῷ μόνῳ προςπορίζει, ὥςπερ εἰ καὶ ἐφ᾽ ὀνόματι αὐτοῦ μόνου Titiu ἔλαβέ τι κατὰ traditiona. εἰ δὲ κελεύσει ἑνὸς τῶν δεσποτῶν ἐπερωτήσῃ ὁ οἰκέτης, ὀνόματος μὴ μνησθεὶς ἐν τῇ ἐπερωτήσει, πολλὴ μὲν ἐκεκίνητο παρὰ τοῖς παλαιοῖς ἀμφιβολία περὶ τούτου· ὅμως decision γέγονε τοῦ θειοτάτου ἡμῶν βασιλέως ή λέγουσα ἐκείνῳ μόνῳ προςπορίζεσθαι τῷ κελεύσαντι, ὥςπερ καὶ ἀνωτέρω εἴρηται ἐπὶ τὸ ἰσοδυναμεῖν τῇ μνήμῃ τοῦ ὀνόματος την κέλευσιν.
Seruus communis pro dominica parte, id est pro qua parte cuiusque in dominio est, dominis adquirit; illud uero manifestum est si uni domino nominatim stipulatus erit, ueluti: Titio domino meo dabis? illi soli adquirere, proinde ac si per traditionem eius tantum Titii nomine quid acceperit. set si unius domini iussu stipulatus fuerit seruus, nominis in stipulatione nulla mentione facta, magna erat apud ueteres de hac re controuersia. decisio tamen processit sacratissimi principis nostri, ut illi soli adquiratur qui iusserit; nam, ut supra dictum est, quod nomen adiectum, idem efficit iussus.