Theoph. 3.21De litterarum obligatione.
Abrir no leitor do IusCommune →21
pr.Μετὰ τὴν re καὶ τὴν uerbis εἴπωμεν περὶ τῆς litteris. ἡ δὲ litteris τὸ παλαιὸν τοιοῦτον ἐπεδέχετο ὅρον. litteris ἐστὶ τὸ παλαιὸν χρέος εἰς καινὸν δάνειον μετασχηματιζόμενον ῥήματι καὶ γράμματι τυπικῷ. εἰ γάρ τις ἐχρεώστει μοι δέκα νομίσματα ἀπὸ ἀγορασίας ἢ μισθώσεως ἢ δανείσματος ἢ ἐπερωτήσεως (πολλαὶ δὲ τῶν χρεῶν προφάσεις), ἠβουλόμην δὲ τοῦτον ὑπεύθυνον ποιῆσαι τῇ litteris ἐνοχῇ, ἀνάγκη ἦν ταῦτα λέγειν καὶ γράφειν τὰ ῥήματα πρὸς αὐτὸν, ὃν ἔνοχον ἠβουλόμην τῇ litteris ποιῆσαι ἐνοχῇ. ἦν δὲ ταῦτα τὰ ῥήματα, ἅτινα καὶ ἐλέγετο καὶ ἐγράφετο· » centum aureos quos mihi ex causa locationis debes expensos tibi tuli « «? εἶτα ἐνεγράφετο ὡς ἀπὸ τοῦ ἐνόχου ἤδη γενομένου ἐκ τῆς μισθώσεως ταῦτα τὰ ῥήματα·>> expensos mihi tulisti «. καὶ ἡ μὲν προτέρα ἥτις ἦν ἐνοχὴ ἀπεσβέννυτο, καινοτέρα δὲ ἐτίκτετο, τουτέστιν ἡ litteris. αὕτη δὲ ἐκ τοῦ ἐν γράμμασιν εἶναι τὴν ὀνομασίαν ἐδέξατο· σήμερον δὲ ταῦτα οὐκ ἐστιν ἐν χρήσει· ἔστι δὲ εὑρεῖν εἴ τις ἀκριβέστερον κατανοήσοι καὶ σήμερον πολιτευομένην τὴν litteris ἐνοχὴν καθ᾽ ἕτερον σχῆμα. εἰ γάρ τις βουλόμενος δανείσασθαι παρ᾽ ἐμοῦ διαλεχθῇ μοι περὶ τούτου, ἐγὼ δὲ ἐπέτρεψα αὐτῷ ποιῆσαι γραμματεῖον καὶ δὴ καθ᾽ ἑαυτὸν οὐ παρόντος ἐμοῦ τὸ γραμματεῖον ἐποίησεν, ἐν ᾧ εἶπεν ὅτι » ἐδανεισάμην ἐγὼ κατὰ τὴν σήμερον ἡμέραν παρὰ τοῦδε καὶ ταῦτα ἐποφείλω «, ἐπερώτησις δὲ οὐκ ἐτέθη, ἤγουν καὶ ἐντεθεῖσα ἄχρηστος ἦν διὰ τὸ γεγενῆσθαι τὸ τοιοῦτον συμβόλαιον μὴ παρόντος τοῦ δανεισαμένου. ἐνταῦθα χρόνου παραδραμόντος πολλοῦ ζητεῖται εἰ δύνατον ἐνάγεσθαι τὸν τὸ εἰρημένον ἐκθέμενον γραμματεῖον. καὶ λέγομεν ὅτι οὐδὲ ἀπὸ τῆς » re « δυνατὸν ἐναχθῆναι τὸ παρὸν πρόσωπον· οὐ γὰρ γέγονεν ἀπαρίθμησις, οὐδὲ ἀπὸ τῆς uerbis, ἐπειδὴ μὴ παρόντων τῶν δύο μέρων γέγονεν ἡ ἐπερώτησις ἢ αὐτὸ τοῦτο οὐδὲ γέγονεν ἐπερώτησις· λείπεται οὖν ἀπὸ μόνων τῶν γραμμάτων ἔνοχον αὐτὸν γενέσθαι καὶ ἰδού ποτε καὶ σήμερον γινεταί τις ἔνοχος τῇ litteris. ὁ δὲ πολὺς χρόνος πάλαι μὲν εἰς πενταετίαν περιεστήκει, μετὰ δὲ τοῦτον τὸν χρόνον οὐκ ἦν ἀντιτιθέναι τὴν τῆς ἀναργυρίας παραγραφὴν, τουτέστι τὴν non numeratae pecuniae καὶ λέγειν τῷ δανειστῇ· δεῖξον ὅτι ἀπηρίθμησας· τοῦτο γὰρ πολλαῖς βασιλέων εἴρηται διατάξεσιν. ἐπειδὴ δὴ τοῦτο δυσχερὲς ἦν τοῖς creditorsin, ὁ ἡμέτερος βασιλεὺς, ἵνα μὴ πολλοῦ παραδραμόντος χρόνου, τουτέστι τριετίας ἢ τετραετίας, οἱ credítores ἀποδεικνύειν ἀπαιτούμενοι [ὡς] ὅτι ταῦτα ἀληθῆ ἐστι, διὰ τὸ μῆκος τοῦ χρόνου τοῦ παρελθόντος εἰς δυσχέρειαν τῶν ἀποδείξεων ἐμπίπτοιεν καὶ ἐντεῦθεν τῶν οἰκείων στεροῖντο χρημάτων, διάταξιν ἐποίησεν, ἥτις τὴν πενταετίαν εἰς διετίαν περιέστησεν· ὥςτε οὖν εἴσω τουτου τοῦ χρόνου καλῶς ἡ τοιαύτη ἀντιτεθήσεται παραγραφή, μετὰ δὲ διετίαν οὐδ᾽ ὅλως.
Post uerborum obligationem de litterarum dispiciamus. litterarum obligatio olim hanc definitionem recipiebat: litterarum obligatio est uetus debitum in nouum mutuum adsimilatum uerbis et scriptura formulatis. si enim quis aureos decem mihi deberet ex emptione uel ex locatione uel mutuo uel stipulatione (plures enim sunt debendi causae), uellemque eum litterarum obligatione teneri, necesse erat hoc uerba dicere et scribere ad eum, quem litteris obligari uolebam. haec autem erant uerba, quae dicenda scribendaque erant: » centum aureos, quos mihi ex causa locationis debes expensos tibi tuli «: deinde adscribebantur ab illo qui iam ex locatione antea obligatus erat haec uerba: » expensos mihi tulisti «, et prior quidem obligatio extinguebatur, noua autem gignebatur, idest litterarum. haec uero cum litteris conciperetur, inde appellationem duxit. inuenire autem licet, si quis diligentius inquirat, hodie quoque litterarum obligationem in usu esse quamuis plane sub alia forma. nam si quis, qui a me mutuari uelit, de hoc mihi loquatur, egoque mandem, ut instrumentum conficiat, idque ipse conficiat, me non praesente, hisce fere uerbis: » mutuum accepi hodierna die ab illo, et haec illi debeo «; stipulatio uero non adscribatur (quinimo inutiliter adscriberetur, cum eiusmodi instrumentum non praesente creditore conficiatur). quaeritur an deinde, multo elapso tempore, conueniri possit, qui instrumentum conscripserit: et dicimus neque ex re conueniri eum posse (non enim numeratio facta est) neque ex uerbis (cum ne praesente quidem utraque parte stipulatio sit facta aut etiam omnino non sit facta): restat igitur ut litteris tantum teneatur, et ecce quomodo etiam hodie quis litteris teneri possit. multum autem tempus olim quidem ad quinquennium usque procedebat ac postea non poterat non numeratae pecuniae exceptio opponi aut creditori dici: proba te numerasse: hoc enim pluribus principalibus constitutionibus cautum est. cum hoc autem creditoribus difficile esset, imperator noster, ne, longo praeterito tempore (idest triennio uel quadriennio), creditores probare iussi uera esse quae essent adscripta, propter longitudinem elapsi temporis in difficultatem probationum inciderent, atque inde suis pecuniis defraudarentur, constitutionem scripsit, quae quinquennium in biennium coartauit; itaque intra hoc tempus recte eiusmodi opponetur exceptio; post biennium uero, nullomodo.