IusCommune
IusCommune › Textos › Paráfrase de Teófilo › Liber 3

Theoph. 3.12De successionibus sublatis quae fiebant per bonorum uenditionem et ex senatus consulto Claudiano.

De successionibus sublatis quae fiebant per bonorum uenditionem et ex Senatusconsulto Claudiano.

Abrir no leitor do IusCommune →

12

pr.Πρὸ τῆς καθομάδα κτήσεως, ἣν ἐν τῷ προλαβόντι διεξήλθομεν τίτλῳ, ἦσαν καὶ ἕτεραι χαθομάδα κτήσεις οἷον ἡ bonorum emption, ἥτις ἐπὶ τοῖς πιπρασκομένοις πράγμασιν ἐγένετο τοῦ debitoros διὰ πολλῶν κύκλων καὶ πολλῶν περιόδων γενομένη, τότε χώραν ἔχουσα ἡνίκα τὰ δικαστήρια ordinária ἦν τουτέστιν ἡνίκα ἐκινοῦντο ἐν μόνῳ τῷ καιρῷ τοῦ conuéntu (τὸν δὲ conuenton ἐδιδάξαμεν ἐν τῇ πρώτῃ Institutioni). σήμερον δὲ τῶν δικαστηρίων extraordinarionτων καὶ ἐν παντὶ καιρῷ γυμναζομένων, εἰκότως αἱ bonorum uenditíones εἰσιν ἐν ἀχρησίᾳ. Καὶ ἐπειδὰν εὑρεθῇ τις πολλοῖς ἐποφείλων, officíῳ τοῦ δικαστοῦ δίδοται τοῖς credítorsi παρρησία ἐν κατοχῇ γίνεσθαι τῶν τοῦ κοινοῦ debítoros πραγμάτων καὶ ταῦτα διαθεῖναι καθ᾽ ὃν ἂν συνίδοιεν συμφέρειν αὐτοῖς τρόπον. Ἔξεστι δὲ ταῦτα ἐκ τῆς πλατυτέρας τῶν digéstων ἐκδόσεως γνῶναι τελειότερον. Πάλαι δὲ τοῦτον ἐγένοντο τὸν τρόπον· εἰ συνέβη τινὰ πολλοῖς ἐποφείλειν εἶτα λανθάνειν καὶ μηδὲ ἔχειν τὸν defendeúonta, συνιόντες οἱ credítores προσίεσαν τῷ praétori τοῦτο αὐτῷ μεμφόμενοι καὶ ἐπέτρεπεν αὐτοῖς ὁ praéter γενέσθαι ἐν νομῇ τῶν τοῦ debítoros πραγμάτων καὶ ἐγίνοντο ἐν κατοχῇ τούτων ἐπὶ ῥητὰς ἡμέρας· παρελθουσῶν δὲ ἐκείνων τῶν ἡμερῶν, ἐγίνετο δευτέρα προσέλευσις ὑπ᾽ αὐτῶν αἰτούντων, ὥςτε αὐτοῖς ἐξουσίαν εἶναι ἕνα ἐξ αὐτῶν προβάλλεσθαι τὸν ὀφείλοντα διαπωλῆσαι τὴν οὐσίαν. Ἐπειδὴ γὰρ δυσχερὲς ἦν πάντας συνιέναι κατὰ ταὐτὸν καθ᾽ ἑκάστην ἡμέραν, ἐχειροτόνουν ἐξ αὐτῶν ἕνα ὅςτις ἐλέγετο mágistros καὶ λοιπὸν αὐτὸς συνεφώνει τοῖς βουλομένοις ἀγοράσαι καὶ ἐγένετο προσγραφὴ ἐν τοῖς περιφανέσι μέρεσι τῆς πόλεως, ἔχουσα ταῦτα· » ὁ δεῖνα χρεωστὴς ἡμέτερος ὑπάρχων εἰς αἰτίαν ἐνέπεσε διαπράσεως· ἡμεῖς creditores ὄντες τὴν τούτου διαπιπράσκομεν περιουσίαν· ὠνητὴς ὁ βουλόμενος προσίτω. « – Εἶτα ὀλίγων παραδραμουσῶν ἡμερῶν ἐγίνετο καὶ τρίτη προσέλευσις ἐν ᾗ ἐπετρέποντο ποιήσασθαι legem bonorum uendundorum· λοιπὸν γὰρ τῇ εἰρημένῃ προγραφῇ προσετίθεσαν τούτοις καὶ τόδε· » ὅτι τοῖς credítorsi (λόγου χάριν) ἔχει ἀποκρίνασθαι ὁ ἀγοράζων εἰς τὸ ἥμισυ τῶν χρεῶν, ὥςτε τὸν ἐποφειλόμενον ἑκατὸν λαβεῖν * πεντήκοντα καὶ τὸν ἐποφειλόμενον σ λαβεῖν ἑκατόν. Καὶ μεθ᾽ ὅ παρέδραμεν ἐνταῦθα ῥητὸς χρόνος, τότε προσεκυροῦτο ἡ οὐσία τῷ ἀγοραστῇ καὶ ἐλέγετο ὁ ἀγοραστὴς bonorum émptær, καὶ πᾶσαι αἱ ἀγωγαὶ, αἵτινες ἥρμοζον τῷ ὑποστάντι τὴν bonorum uenditíona καὶ ὅσαι ἦσαν κατ᾽ αὐτοῦ αὗται μετεφέροντο ἐπὶ τὸν bonorum emptora καὶ utilíως ἐνῆγε καὶ ἐνήγετο, ὥςπερ καὶ ὁ bonorum possessor· ἀμφότεροι γὰρ praetórioi διάδοχοι. Αλλ᾽ ὡς εἴρηται, αὗται πᾶσαι σχολάζουσιν αἱ περίοδοι σήμερον διὰ τὸ extraordinária εἶναι τὰ δικαστήρια.

Ante successionem per uniuersitatem, quam in anteriore titulo exposuimus, erant et alia successiones per uniuersitatem, ueluti bonorum emptio, quae in bonis debitoris uendendis per multas ambages multosque circuitus fiebat, et tunc locum habebat quando iudicia ordinaria erant, hoc est quando conuentus tempore dumtaxat habebantur. de conuentu autem in prima institutione locuti sumus: hodie uero cum iudicia extraordinaria sint, et omni tempore habeantur, merito bonorum uenditiones in usu non sunt. et si quem pluribus debere compertum sit, officio iudicis datur creditoribus licentia in communis debitoris bonorum possessionem uenire, eaque disponere prout ipsis sibi utile esse uideatur. licet autem haec ex latiore Digestorum expositione perfectius nosse. Olim uero haec ita fiebant. si quis, cum pluribus deberet, deinde latitaret, neque ab aliquo defenderetur, conuenientes creditores praetorem adibant idque apud eum querebantur; praetor uero eis bona debitoris possidere concedebat, erantque in eorum possessione per certos dies. quibus transactis, altera fiebat aditio ab eisdem postulantibus, ut sibi liceret unum ex suo numero eligere, per quem bona uenirent. nam cum non facile omnes simul cottidie conuenire possent, unum ex suo numero eligebant, qui magister uocabatur quique ipse deinceps cum emere uolentibus contrahebat. fiebatque proscriptio in conspicuis urbis partibus haec continens: » Ille debitor noster in causam incidit bonorum uenditionis: nos eius creditores bona distrahimus: emp ->> tor qui uolet accedat «. Deinde, paucis elapsis diebus, tertia quoque fiebat aditio, qua legem bonorum uendundorum facere permittebantur: tum enim praedictae proscriptioni haec addebant: » creditoribus emptor (uerbi gratia) in dimidiam aeris alieni partem tenetur, ut cui C debeantur, L accipiat, et cui CC, Caccipiat «. et cum post haec praefinitum tempus esset decursum, tunc bona emptori addicebantur. et uocabatur is qui emerat » bonorum emptor «; omnesque actiones quae ei et in eum, cuius bona uenierant, competebant ad bonorum emptorem transferebantur, qui utiliter agebat et conueniebatur sicuti etiam bonorum possessor: uterque enim praetorius est successor. Set, uti dictum est, eiusmodi omnes ambages hodie cessauerunt, cum extraordinaria iudicia sint.

1Ἦν δὲ καὶ ἄλλη καθομάδα κτῆσις ἥτις ἐπενοήθης ὑπὸ τοῦ Claudianíu δόγματος. εἰ γὰρ ἐλευθέρα ἠράσθη τοῦ ἐμοῦ οἰκέτου καὶ ἐντεῦθεν ἐνεποδίζετο τὰ τῆς ὑπηρεσίας, ἐξῆν μοι πέμψαι αὐτῇ παραγγελίαν ἐπὶ ἑπτὰ μαρτύρων παρεγγυῶσαν αὐτῇ, ὥςτε ἀποστῆναι τοῦ ἐμοῦ οἰκέτου· εἰ δὲ μὴ ἀπέστη, ἐχρώμην καὶ δευτέρα παραγγελίᾳ, ἐπιμενούσης δὲ αὐτῆς τοῖς αὐτοῖς, παρήγγελλον αὐτῇ καὶ τρίτον· εἶτα οὐκ ἀπεχομένης ταύτης τοῦ ἐμοῦ οἰκέτου, ἐμφανεῖς ἐποίουν τὰς παραγγελίας ἐπὶ τοῦ ἄρχοντος καὶ διαλαλία ἐγίνετο καταδουλοῦσα ταύτην ἐμοὶ καὶ ἐγινόμην οὐ μόνον αὐτῆς δεσπότης, ἀλλὰ καὶ πάσης αὐτῆς τῆς περιουσίας. Τοῦτο δὲ ἀνάξιον τῶν ἑαυτοῦ χρόνων κρίνας ὁ εὐσεβέστατος ἡμῶν βασιλεὺς ἀνεῖλε καὶ τῆς οἰκείας ἐξώθησε πολιτείας καὶ οὐδὲ τοῖς οἰκείοις dígéstois συνεχώρησεν ἐγγραφῆναι. Ὥςτε οὖν εἰσι καθομάδα κτήσεις· ἡ κληρονομία ἡ διακατοχὴ ἡ διὰ τῆς adrogatíonos καὶ ἡ τῶν πραγμάτων προσχύρωσις » libertatium conservandarum causa «· αὐται μὲν ἐν πολιτείᾳ· ἀνῃρημέναι δὲ δύο, ἡ bonorum uendition καὶ ἡ ἀπὸ τοῦ claudianíu δόγματος καταδούλωσις.

Erat et altera per uniuersitatem successio quae Claudiano senatus consulto introducta fuerat. nam si libera mulier mei serui amore detineretur, et ideo eius ministerium impediretur, licebat mihi ei denuntiationem mittere, VII testibus praesentibus, qua illam monerem ut a seruo meo discederet. si uero non discedebat, altera uti poteram denuntiatione; quod si illa in iisdem persisteret, tertio quoque ei denuntiabam. deinde si seruo meo non abstineret, magistratum de denuntiationibus certiorem faciebam, et interlocutio fiebat, qua illa mihi in seruitutem addicebatur, et fiebam non tantum mulieris dominus, set etiam eius bonorum. Hoc uero indignum suis temporibus esse existimans piissimus imperator noster sustulit, atque ex legibus suis deleri iussit, neque passus est in suis inseri digestis. itaque successiones per uniuersitatem hae sunt: hereditas, bonorum possessio, successio per adrogationem, bonorum addictio libertatium conseruandarum causa. hae quidem in usu sunt, duae autem abrogatae sunt, scilicet bonorum uenditio et ex Claudiano senatus consulto in seruitutem redactio.