IusCommune
IusCommune › Textos › Paráfrase de Teófilo › Liber 3

Theoph. 3.10De adquisitione per adrogationem.

De adquisitione per adrogationem..

Abrir no leitor do IusCommune →

10

pr.Εἰρήκαμεν περὶ δύο κτήσεων καθομάδα, τῆς κληρονομίας, ἥτις ἐκ διαθήκης ἢ ἐξ ἀδιαθέτου ἡμῖν προςγίνεται ἔτι δὲ καὶ τὴν τῆς διακατοχῆς καὶ αὐτῆς ὁμοίως ἐκ διαθήκης ἢ ἐξ ἀδιαθέτου προςφερομένης, εἴπωμεν καὶ τρίτην καθομάδα κτῆσιν. Αὕτη δὲ οὐδὲ ἐκ τοῦ δωδεκαδέλτου ἐπινενόηται, οὐδὲ ἀπὸ τοῦ praétoros, ἀλλ᾽ ἐκ τῆς ἀγράφου τῶν σοφῶν συναινέσεως εἰς πολιτείαν εἰσηνέχθη. Ἕτερον γάρ ὁ νόμος καὶ ἕτερον πολιτική νομοθεσία· νόμος μὲν γάρ ἐστιν ὁ ἔχων ἰδικὴν προσηγορίαν, οἷον δωδεκάδελτος, Aélios Sentios, Fúfios Canínios, Falcídios, πολιτικὴ δὲ νομοθεσία ἡ ἄγραφος τῶν σοφῶν συναίνεσις, ἡνίκα εὑρεθῇ τι ἀνάρχως εἶτα διὰ τῆς χρήσεως ἐπλατύνθη καὶ τελευταῖον γνόντες οἱ σοφοὶ τοῦτο χρήσιμον ἐβεβαίωσαν οἰκείᾳ συναινέσει.

Iam diximus de duabus adquisitionibus per universitatem, de hereditate scilicet quae nobis siue ex testamento siue ab intestato peruenit, deque bonorum possessione, quae et ipsa similiter siue ex testamento siue ab intestato defertur: dicendum est de tertio genere adquisitionis per uniuersitatem. Hoc uero neque lege XII tabularum neque a praetore introductum est, set ex non scripto prudentium consensu in ciuitatem receptum est. aliud enim lex est, et aliud ius ciuile: lex enim est quod propriam appellationem habet, uelut » XII tabularum « » Aelia Sentia « » Fufia Caninia « » Falcidia «; ius autem ciuile est non scriptus prudentium consensus; cum aliquid ab initio introductum, deinceps uero per usum dilatatum est; idque postremum prudentes tanquam utile probantes, proprio consensu confimauerunt.

1Ἰδοὺ γὰρ, ἐάν τις αὐτεξούσιος ἑαυτὸν εἰς adrogationa παράσχη, πάντα τὰ πράγματα αὐτοῦ σωματικὰ καὶ ἀσώματα καὶ τὰ ἐποφειλόμενα ἑαυτῷ τῷ adrogátori πάλαι μὲν προσεπόριζε δεσπότην αὐτὸν ἀποτελῶν τῶν ἑαυτοῦ πραγμάτων, ἐξῃρημένων ἐκείνων ἅτινα τῇ capitis deminutíoni διαφθείρεται, οἷά ἐστιν ἡ τῶν operῶν ἐνοχὴ (τί δὲ τοῦτο προϊόντες μαθησόμεθα) καὶ τὸ τῆς adgnatíonos δίκαιον (adgnaticῷ γὰρ δικαίῳ διὰ τὴν capitis deminutíona τοὺς πρότερον adgnátus οὐκ ἐκληρονόμει)· δ γὰρ ûsos καὶ ὁ usufructos πάλαι μὲν ἀπώλλυντο, διάταξις δὲ τοῦ ἡμετέρου βασιλέως τῇ ἐλαχίστη capitis deminutíoni ταῦτα διαλύεσθαι διεκώλυσεν.

Ecce enim si pater familias sese in adrogationem dedisset, omnes res eius corporales et incorporales quaeque ei debita essent adrogatori antea adquirebat, rerum suarum dominum eum efficiens, exceptis iis, quae per capitis deminutionem pereunt, qualis est operarum obligatio (quidnam id autem sit inferius admonendi sumus), et ius adgnationis (adgnationis enim iure propter capitis deminutionem iis qui olim eius adgnati fuerant non succedebat). usus etenim et ususfructus olim quidem peribant; attamen principis nostri constitutio capitis deminutione minima eos resolui prohibuit.

2" Οςτις θειότατος ἡμῶν βασιλεὺς τὸν κατὰ adrogatíona γινόμενον προσπορισμὸν ἐστένωσε τῷ προσπορισμῷ τῶν φυσικῶν γονέων τοῦτον ἀφομοιώσας· οὔτε γὰρ φυσικῷ, οὔτε θετῷ πατρὶ περαιτέρω τι τοῦ usufructu προςπορίζεται ἐν ἐκείνοις τοῖς πράγμασιν, ἅτινα τοῖς παισὶν ἔξωθεν οὐ μὴν ex re patris προςγίνεται. Εἰ δὲ συμβῇ τὸν εἰς adrogatíona ληφθέντα παρὰ τῷ adrogátori τελευτῆσαι καὶ ἡ τῶν πραγμάτων δεσποτεία μέτεισιν ἐπὶ τὸν adrogátora, εἰ μὴ ἄρα συμβῇ πρόσωπα παρεῖναι, ἅτινα ἐκ τῆς τοῦ ἡμετέρου βασιλέως διατάξεως προτιμᾶται τοῦ πατρὸς περὶ τὴν διαδοχὴν τῶν ἀπροσπορίστων πραγμάτων.

Idem sanctissimus Princeps noster adquisitionem, quae per adrogationem fiebat, coartauit ad similitudinem adquisitionis naturalium parentum eam reducens. neque enim tam naturali quam adoptiuo patri aliud praeter usumfructum adquiritur in his rebus, quae filiis extrinsecus (non vero ex re patris) obueniunt. sin autem contingat eum, qui adrogatus est, apud adrogatorem decedere, rerum quoque dominium ad adrogatorem transit, nisi forte supersint personae, quae ex Principis nostri constitutione patri anteponuntur in successione rerum quae iam ei adquisita non sunt.

3Εἰ δὲ ὁ δεδωκὼς ἑαυτὸν εἰς adrogatíona χρεωστεῖ τισιν, αὐτῷ μὲν τῷ νόμῳ καὶ τῇ ἀκριβείᾳ ὁ adrogátor οὐ κατέχεται (πῶς γὰρ ἑτέρου συναλλάξαντος ἕτερος ἐνάγεσθαι ὀφείλει;) ἀλλ᾽ ἐξ ὀνόματος ἐναχθήσεται τοῦ παιδός. Καὶ εἰ μὴ βούλεται αὐτὸν defendeûsai, ἐξουσία δίδοται τοῖς creditorsi κελεύσει τῶν προσφόρων ἀρχόντων ἐκεῖνα τὰ πράγματα ἅπερ ἐν δεσποτείᾳ μετὰ τοῦ usufructu ἤμελλεν εἶναι τοῦ υἱοθετηθέντος, εἰ μὴ δέδωκεν ἑαυτὸν εἰς adrogatíona, ὑπὸ τὴν οἰκείαν ποιήσασθαι νομὴν καὶ νομίμῳ τρόπῳ ταῦτα διαθεῖναι.

Si uero is, qui sese adrogandum dedit, quibusdam aliquid debet, ipsa iuris quidem suptilitate adrogator non tenetur (quomodo enim cum alius contraxerit alius conuenietur?), set nomine filii conuenietur: et si nolit eum defendere, permittitur creditoribus competentium magistratuum iussu bona, quae cum usufructu eius, qui adrogatus est, futura fuissent, nisi se adrogandum dedisset, in suam redigere possessionem et legitimo modo ea disponere.