Theoph. 1.16De capitis deminutione.
Abrir no leitor do IusCommune →16
pr.Εἰρήκαμεν τῇ capitis deminutioni ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον τὰ adgnatica διαφθείρεσθαι δίκαια. ὁρισώμεθα δὲ τί ἐστι capitis deminution. capitis deminutiων ἐστὶ τῆς προτέρας καταστάσεως ἐναλλαγὴ, ἢ οὕτως, πάθος ἐκ περιστάσεως νόμων συμβαῖνον καταστάσιν ἀμεῖβον ἤτοι ἐλαττοῦν τοῦ πάσχοντος. τρεῖς δὲ εἰσι capitis deminutíones, ἢ γὰρ μεγίστη ἐστιν ἥτις λέγεται maxima ἢ minor, ἥν τινες mediam προσαγορεύουσι, τουτέστι μέσην, ἢ minima ἤτοι ἐλαχίστη.
Diximus capitis deminutione plerumque adgnationis iura perimi. definiamus igitur quid sit capitis deminutio. capitis deminutio est prioris status commutatio; aut ita: capitis deminutio est effectus quidam ex iuris condicione contingens quo status mutatur alicuius aut minuitur. tres sunt autem capitis deminutiones, maxima minor, quae etiam media uocatur, et minima.
1Μεγίστη δέ ἐστι capitis deminution ὁπότε τις ἅμα καὶ τὴν πολιτείαν καὶ τὴν ἐλευθερίαν ἀπόλλυσιν, ὅπερ συμβαίνει ἐπὶ ἐκείνων, οἱ δοῦλοι γίνονται τῆς τιμωρίας διὰ τὸ τραχὺ τῆς κατ᾽ αὐτῶν ἐξενεχθείσης ἀποφάσεως, οἷον ἡνίκα θηρίοις ἢ πυρὶ παραδοθῶσιν· ἤγουν οἱ ἀπελεύθεροι οἱ ὀφθέντες ἀχάριστοι περὶ τὸν πάτρονα καὶ διὰ τοῦτο καταδικασθέντες, ἢ οἱ ἀνασχόμενοι ad pretium participandum ἑαυτοὺς πραθῆναι. τούτων ἕκαστος περιπεσὼν τῇ μεγάλη capitis deminutíoni τῇ πολιτείᾳ συναπόλλυσι τὴν ἐλευθερίαν.
Maxima est autem capitis deminutio, si quis simul ciuitatem et libertatem amittat. quod accidit in his qui serui poenae efficiuntur atrocitate sententiae in eos latae, ueluti si qui bestiis aut flammis tradantur; item liberti qui ingrati circa patronum uisi sunt et ideo condemnati sunt, uel qui ad pretium participandum se uenumdari passi sunt. nam isti singuli in maximam capitis deminutionem incidentes libertatem simul amittunt et ciuitatem.
2Μέση capitis deminutiων ἐστὶν, ὁπότε ἡ μὲν πολιτεία ἀπόλλυται, ἡ δ᾽ ἐλευθερία μένει ἀκέραιος, ὅπερ συμβαίνει τῷ γινομένῳ aqua et igni interdicto, ἢ τῷ εἰς νῆσον deportateuθέντι. ἑκάτερος γὰρ ἐλεύθερος ὢν ἐκπίπτει τῆς ῥωμαϊκῆς πολιτείας. καὶ ἐν τούτῳ μὲν ἰσότης· διαφορὰ δὲ deportatu zai aqua et igni interdíctu, ὅτι ὁ μὲν deportátos τόπῳ περικέκλεισται τουτέστι τῇ νήσῳ, ὁ δὲ aqua et igni interdíctos εἴργεται τόπου.
Media est capitis deminutio cum ciuitas quidem amittitur, libertas uero integra manet, quod accidit ei, cui aqua et igni interdictum est, aut qui in insulam est deportatus. uterque enim cum liber permaneat, ciuitatem romanam amittit. eo autem deportatus atque aqua et igni interdictus differunt, quod deportatus certo loco concluditur, ueluti insula, aqua et igni interdictus autem loco aliquo arcetur.
3Ἐλαχίστη δέ ἐστι capitis deminutíων, ὁπότε καὶ ἡ πολιτεία καὶ ἡ ἐλευθερία παρακατέχεται, ἡ δὲ παροῦσα κατάστασις ἀμείβεται. ὅπερ συμβαίνει ἐπὶ ἐκείνων οἱ αὐτεξούσιοι ὄντες δεδώκασιν ἑαυτοὺς εἰς υἱοθεσίαν καὶ γεγόνασιν ὑπεξούσιοι ἢ καὶ ἐκ τοῦ ἐναντίου ὁ ὑπεξούσιος γέγονεν αὐτεξούσιος· ἐνταῦθα γὰρ μόνον τῆς ὑπεξουσιότητος ἢ αὐτεξουσιότητος γέγονεν ἐναλλαγή.
Minima autem est capitis deminutio cum et ciuitas et libertas retinetur, praesens autem status commutatur, quod accidit in his, qui cum sui iuris fuissent semet adrogandos dederunt atque alieni iuris esse coeperunt, uel contra in eo, qui cum alieni iuris esset, sui iuris effectus est. in his enim patriae potestatis tantummodo mutatio facta est.
4Ἄρα δὲ ὁ οἰκέτης ἐλευθερωθεὶς ὑφίσταται capitis deminutíona; καὶ λέγομεν οὐδαμῶς, ἐπειδὴ οὐδεμίαν πάλαι εἶχε κεφαλὴν, ἀλλὰ νῦν μετὰ τὴν ἐλευθερίαν ἤρξατο ἔχειν κεφαλὴν καὶ γνωρίζεσθαι ὑπὸ τῶν νόμων.
An seruus manumissus capitis deminutionem patitur? nequaquam sane, quia nullum prius caput habuit, set nunc post manumissionem caput habere coepit atque in iure personam gerere]
5Ὧν δὲ τὸ ἀξίωμα βασιλεὺς ἀφείλετο οὐχ ὑφίστανται capitis deminutíona, ὥςτε οὖν ὁ τῆς συγκλήτου ἐκβληθεὶς οὐκ ἔστι capite deminûtos.
Quibus dignitatem ademit princeps, capitis deminutionem non patiuntur. et ideo senatu motus non est capite deminutus.
6Ἡ μὲν οὖν adgnatíon ἀναιρεῖται τῇ capitis deminutíoni, ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον. διὰ τί δὲ προςτίθεται » ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον « μαθησόμεθα. ἡ δὲ cognatίων ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον οὐκ ἀναιρεῖται. διὰ τοῦτο δὲ εἶπον » ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον «, ἐπειδὴ ἡ μὲν ἐλαχίστη capitis deminutíων παρεντεθεῖσα ἐπί σχήματος φυλάττει τὰ cognaticà δίκαια, ἡ δὲ μεγίστη capitis deminution συμβᾶσα καὶ τὴν cognatíona διαφθείρει. εἰ γάρ τις καταδουλωθῇ οὐκέτι μένει cognátos οἷς ἦν cognatos, ἀλλ᾽ οὐδὲ ἐλευθερωθείς ὁ πρώην ὢν ἐλεύθερος τὴν παλαιὰν ἀναλαμβάνει cognatíona. εἰ δὲ καὶ τὴν μέσην capitis deminutíona τις ὑποστῇ, οἷον deportatos γενόμενος, καὶ τούτῳ τῷ τρόπῳ διαλύεται ἡ cognation.
[Adgnatio igitur capitis deminutione plerumque perimitur: cur autem addatur » plerumque « inferius proponemus. cognatio autem plerumque non perimitur. ideo autem » plerumque dixi, quia minima capitis deminutio interueniens cognationis iura integra seruat, maxima autem capitis deminutio contingens cognationem quoque aufert. nam si quis seruus esse incipiat non amplius his, quibus antea fuerit, cognatus erit, set neque si manumittatur qui olim liber fuerat, ueterem cognationem reciperat. set si mediam quis capitis deminutionem patitur, ueluti si deportari iubetur, pariter cognatio dissoluitur.
7Ἡνίκα δὲ púpillos δεῖται ἐπιτροπῆς, οἶδας ὅτι testamentarías μὴ ὑποκειμένης χώρα τῇ adgnaticῇ· εἰ δὲ πολλοὶ εἶεν adgnátoi οὐ πρὸς πάντας ἅμα κάτεισιν ἡ ἐπιτροπὴ ἀλλὰ πρὸς τοὺς ἐγγύτερον ἐπιγραφομένους βαθμόν. οἷον· ἐστὶν δ ἀδελφὸς, ἐστὶ δὲ καὶ θεῖος· ὁ ἀδελφὸς μᾶλλον παραγίνεται. εἰ δὲ πολλαί εἰσι τοῦ αὐτοῦ βαθμοῦ, οἷον πολλοὶ ἀδελφοὶ ἢ πολλοὶ θεῖοι, πάντες ἅμα κληθήσονται.
Cum pupillus tutela indigeat, scis adgnatos ita demum uocari, si tutor testamento datus non extet.] si uero plures sint adgnati, non ad omnes aeque tutela defertur, set ad eos tantum qui proximo gradu censentur. [ut ecce extat frater, extat et patruus: frater potior habebitur. et si plures eiusdem gradus sint, ueluti plures fratres aut plures patrui, omnes simul uocabuntur.