IusCommune
IusCommune › Textos › Paráfrase de Teófilo › Liber 1

Theoph. 1.14Qui dari tutores testamento possunt.

Qui testamento tutores dari possunt.

Abrir no leitor do IusCommune →

14

pr.Εἰπόντες τίνες καταλιμπάνουσιν ἐπιτρόπους μάθωμεν καὶ τίνας οἷόντε καταλιμπάνειν. καταλιμπάνομεν οὐ μόνον αὐτεξουσίους ἀλλὰ καὶ ὑπεξουσίους.

Cum dixerimus qui tutores relinquere possint, uideamus qui relinqui possint. dare autem possumus non solum patresfamilias, set etiam filiosfamilias.

1Καὶ τὸν ἡμέτερον οἰκέτην ἐν τῇ διαθήκῃ cum libertate ὀρθῶς ἐπίτροπον δίδομεν. εἰ δέ κατέλιπον μὲν τὸν οἰκέτην ἐπίτροπον * τῷ ἐμῷ παιδὶ, ἐλευθερίαν δὲ αὐτῷ οὐ προέγραψα, ἀλλὰ τὸ λεγόμενον sine libertate αὐτὸν κατέλιπον ἐπίτροπον, διὰ τὴν περὶ τοὺς ἀνήβους σπουδὴν ἤρεσε σιωπηρὰν ἐλευθερίαν diréctan ἁρμόζειν αὐτῷ καὶ διὰ τούτου τὴν ἐπιτροπὴν ἰσχυροποιεῖσθαι. διὰ τοῦτο δὲ εἶπον diréctan ἐλευθερίαν, ἵνα ἅμα τῇ τελευτῇ τοῦ διαθεμένου ἀνεμποδίστως ὁ οἰκέτης τῆς δούλείας ἀπαλλαγεὶς ἀντιλάβηται τῆς ἐπιτροπῆς. εἰ γὰρ ἦν fideicommissaría, ἐδεῖτο τῆς ἀπὸ τοῦ pupillu ἐλευθερίας. τί δὲ τοῦτό ἐστιν ἀναγκαῖον σαφέστερον εἰπεῖν. ἔχε δὲ ταῦτα ὡς ἐν προθεωρίᾳ. ἔστι διαθήκῃ ἐντυχόντα εὑρεῖν διάφορα ῥήματα. ἐστὶ γάρ τινα δι᾽ ὧν γράφομεν κληρονόμον, ἕτερα δι᾽ ὧν ληγατεύομεν, ἄλλα δι᾽ ὧν ἐπίτροπον δίδομεν, ἄλλα δι᾽ ὧν ἐλευθερίαν καταλιμπάνομεν, ἄλλα δι᾽ ὧν fideicommisson fideicommissarían ἐλευθερίαν ἐῶμεν. γράφομεν κληρονόμον λέγοντες illum heredem esse iubeo, τόνδε κληρονόμον εἶναι κελεύω, καὶ καλεῖται τοῦτο ἔνστασις κληρονόμου. ληγατεύομεν δὲ οὕτως· illi lego decem solidos, τουτέστι τῷ δε ληγατεύωι νομίσματα,· καὶ λέγεται ληγάτου δόσις. ἐπίτροπον * οὕτως· illum filio meo tutorem do, τουτέστι τόνδε τῷ ἐμῷ υἱῷ ἐπίτροπον δίδωμι. καὶ λέγεται ἐπιτρόπου δόσις. ἐλευθερίαν καταλιμπάνομεν οὕτως· ille seruus meus liber esto, τουτέστιν ὁ δεῖνα ὁ ἐμὸς οἰκέτης ἐλεύθερος ἔστω· καὶ λέγεται ἐλευθερίας δόσις. ταῦτα δὲ πάντα τὰ ῥήματα λέγεται dirécta. καταλιμπάνομεν δὲ καὶ ἑτέροις ῥήμασι χρήματα οὕτως· rogo te heres ut des illi decem solidos, τουτέστι, παρακαλῶ σε ὦ κληρονόμε ἵνα δῷς τῷδε ι νομίσματα. καὶ λέγεται fideicómmisson. ἐλευθερίαν δὲ οὕτως καταλιμπάνομεν· rogo te heres ut illum seruum meum manumittas, τουτέστι, παρακαλῶ σε ὦ κληρονόμε ἵνα ἐλευθερώσης τόνδε μου τὸν οἰκέτην. καὶ λέγεται αὕτη δόσις fideicommissarías ἐλευθερίας. τὰ δὲ ῥήματα ταῦτα δι᾽ ὧν fideicommisson ἀποτελεῖται λέγεται precária, τουτέστι παράκλητικά. ὥςτε οὖν ἐλευθερίαν καταλιμπάνομεν διὰ μὲν τοῦ esto « diréctan, διὰ δὲ τοῦ » rogo precarian ἤτοι fideicommissarían. διαφορὰ δὲ τῶν δύο ἐλευθεριῶν αὕτη, ὅτι ἡ μὲν directa ἅμα τῷ τὸν ἐνσταθέντα κληρονόμον καταδέξασθαι τὴν κληρονομίαν ποιεῖ τὸ ἑαυτῆς καὶ τὸν οἰκέτην ἀπαλλάττει τῆς δουλείας, ἡ δὲ precaría δεῖται καὶ φάκτου τινὸς τοῦ κληρονόμου, τουτέστιν ἵνα ἐλευθερώσῃ αὐτὸν ἐπὶ ἄρχοντος ἢ δι᾽ ἑνὸς τῶν ἀνωτέρω εἰρημένων τρόπων. ἐπειδή σοι ταῦτα προτεθεώρηται ὅρα λοιπὸν τὸ προκείμενον. εἴρηται δὲ ἡμῖν ὅτι ἐὰν τὸν οἰκέτην τὸν ἐμὸν sine libertate καταλείψω ἐπίτροπον τῷ ἐμῷ παιδὶ, directa αὐτῷ σιωπηρῶς καταφέρεται ἐλευθερία. διὰ τοῦτο δὲ directa, ἵνα μὴ δεηθῇ φάκτου τοῦ κληρονόμου, ἀλλ᾽ ἐξ αὐτῆς τῆς διαθήκης ἁρμόσῃ αὐτῷ ἡ ἐλευθερία. εἰ δὲ ἦν fideicommissa- • ría, ὁ púpillos δὲ ἐγέγραπτο κληρονόμος, οὐκ ἠδύνατο ἐλευθεροῦν τὸν οἰκέτην τὸν καταλειφθέντα αὐτῷ ἐπίτροπον. οἶδας γὰρ ὅτι ὁ ἐλάττων τῶν κ ἐνιαυτῶν οὐ δύναται ἐλευθεροῦν τὸν ἴδιον οἰκέτην, ὑπὸ τοῦ aelíu sentíu νόμου κωλυόμενος, εἰ μὴ ἐν consilíῳ εὔλογον αἰτίαν δοκιμάσῃ. ἀλλ᾽ ἔχει τις εἰπεῖν εἶναι καὶ ταύτην εὔλογον αἰτίαν. ἀλλὰ πρῶτον μὲν οὐ συνηριθμήσαμεν προλαβόντες καὶ ταύτην τὴν αἰτίαν ταῖς εὐλόγοις αἰτίαις, εἰ δὲ καὶ ἰδικῶς συνηριθμήσαμεν, ἐδεόμεθα consensus καὶ συναινέσεως ἐπιτρόπου. πῶς δὲ ἠδύνατο συναινεῖν ὁ μήπω ὢν ἐπίτροπος, ἀλλ᾽ ἐν οἰκέταις τελῶν; εἰ δὲ ὁ testatur τὸν ἴδιον οἰκέτην ἐλεύθερον εἶναι νομίσας ὡς ἐλεύθερον ἐπίτροπον κατέλιπεν, οὐκέτι λέγομεν σιωπηρῶς αὐτῷ τὴν ἐλευθερίαν καταφέρεσθαι. ἐν γὰρ τῷ προλαβόντι θέματι ἐκ τῆς τοῦ τελευτήσαντος ἐννοίας ταύτην αὐτῷ δεδώκαμεν· ἐπὶ δὲ τοῦ παρόντος θέματος οὐδὲ τοιαύτην τοῦ τελευτήσαντος ἔννοιαν εὑρεῖν δυνατόν. πῶς γὰρ τοῦ οἰομένου ἐλεύθερον εἶναι αὐτόν; Ὁ ἀλλότριος οἰκέτης ἐν διαθήκῃ púrως ἀχρήστως δίδοται ἐπίτροπος· οὕτω μέντοι δυνατὸν. ἔστω ὁ δεῖνα ἐπίτροπος ὁ τοῦδε οἰκέτης cum liber erit. τὸν δὲ ἡμέτερον οἰκέτην ἀχρήστως ὑπὸ τοιαύτην αἵρεσιν δίδομεν ἐπίτροπον, λέγοντες· ἔστω ἐπίτροπος ὁ ἐμὸς οἰκέτης cum liber erit. ὁ δὲ λογισμὸς πρόδηλος, ἐπειδὴ τὸν ἐν ἡμετέρᾳ ὄντα ἐξουσίᾳ τοῦτον εἰς τύχην ἀγαγεῖν οὐκ ὀφείλομεν.

Set et seruum nostrum in testamento cum libertate recte tutorem damus. si uero seruum quidem tutorem filio meo dederim, libertatem autem ei non adscripserim, set sine libertate eum tutorem reliquerim, placuit fauore pupillorum directam ei competere libertatem et per hoc recte tutorem esse datum./ideo [i autem directam libertatem ei competere dixi ut simul atque moriatur testator, sine ullo impedimento seruus liber factus tutelam suscipiat. nam si fideicommissaria esset, manumissione a pupillo facta opus esset. Quid autem id sit, apertius dicendum est. haec ante omnia habeas perspecta. inueniuntur in testamentis uerba diuersa; sunt enim quaedam quibus heredem instituimus, alia quibus legamus, alia quibus tutorem damus, alia quibus libertatem relinquimus, alia quibus fideicommissa aut fideicommissariam libertatem relinquimus. instituimus autem heredem his uerbis: illum heredem esse iubeo; quae heredis institutio uocatur. legamus autem ita: illi lego decem solidos, quae dicitur legati datio. tutorem damus ita: illum filio meo tutorem do, quae dicitur tutoris datio. libertatem ita relinquimus: ille seruus meus liber esto, quae dicitur libertatis datio. haec autem omnia uerba directa dicuntur; aliis autem quoque uerbis ita relinquimus legatam: rogo te heres ut des illi X solidos, idque uocatur fideicommissum. libertatem uero ita relinquimus: rogo te heres ut illum seruum meum manumittas, quae fideicommissaria manumissio dicitur. uerba autem haec, quibus fideicommissum relinquimus precaria dicuntur. itaque libertatem directam per uerbum » esto relinquimus, per uerbum autem rogo precariam, siue fideicommissariam. inter utramque autem manumissionem hoc interest, quod directa quidem statim atque institutus heres adierit uim suam manifestat, seruumque in libertatem adducit, precaria autem facto quoque heredis indiget: ut nempe seruum apud magistratum uindicta alioue modo ex iis, quos diximus, manumittat, cum haec tibi perspecta sint, uide quid inde sequatur. diximus si seruum meum sine libertate filio meo tutorem dederim, directam ipsi tacite libertatem competere: ideo autem directam ne facto indigeat heredis, set ut ex ipso competat testamento. nam si fideicommissaria esset, ac pupillus esset heres institutus, non posset seruum tutorem sibi relictum manumittere; nosti enim lege Aelia Sentia cautum esse, ne quis minor XX annis seruum suum manumittat, nisi in consilio iusta causa probata. set erit qui dicat hanc quoque iustam causam esse. set primo hanc causam ceteris non connumerauimus, cum in superioribus iustas causas recensuimus; et ut specialiter relata fuerit, opus foret tamen tutoris consensu. quomodo autem consentire poterit qui tutor nondum sit set in seruitute degat? si uero testator cum seruum suum liberum esse crederet, ut liberum tutorem dederit, non aeque dicimus tacite ei libertatem competere. in proxima enim specie ex defuncti uoluntate eam ei tribuimus, in praesenti autem ne eiusmodi quidem uoluntas defuncti deprehendi potest. quomodo enim si eum liberum esse putauerit? Seruus autem alienus in testamento pure inutiliter tutor datur. sic tamen licet: Tutor ille esto huius seruus, cum liber erit. nostrum autem seruum inutiliter sub eiusmodi condicione tutorem damus his uerbis: tutor esto seruus meus cum liber erit. et ratio manifesta est. nam quod in potestate nostra est in condicionem ferre non oportet.

2Ἐὰν μαινόμενον ἤγουν ἀφήλικα ἐπίτροπον κατέλιπον ἐν διαθήκῃ, γενήσονται ἐπίτροποι, ἡνίκα ὁ μὲν ἀνανήψῃ, ὁ δὲ τὸν κε ἐνιαυτὸν ὑπερβῇ.

Si furiosum aut minorem XXV annis tutorem in testamento dederim, fient tutores, alter cum compos mentis alter cum maior XXV annis factus fuerit.

3Ad certum tempus καὶ ex certo tempore ὀρθῶς δίδοται ἐπίτροπος. ad certum tempus, οἷον, ὁ δεῖνα ἔστω ἐπίτροπος ἕως β ἐνιαυτῶν. ex certo tempore, οἷον· ἔστω ὁ δεῖνα ἐπίτροπος μετὰ β ἔτη τῆς ἐμῆς τελευτῆς· δυνατὸν καὶ ὑπὸ αἵρεσιν· ἔστω ὁ δεῖνα ἐπίτροπος si nauis ex Asia uenerit. δυνάμεθα καὶ ante heredis institutionem καταλιμπάνειν ἐπίτροπον, οἷον ἵνα εἴπωμεν· ἔστω ὁ δεῖνα ἐπίτροπος τοῦ ἐμοῦ παιδός· ἔστω δέ μου ὁ δεῖνα κληρονόμος.

Ad certum tempus uel ex certo tempore recte tutorem damus. [ad certum tempus, ueluti: ille tutor esto ad duos usque annos; ex certo tempore, ut ecce: post duos annos quam mortuus fuero, ille tutor esto. licet et sub condicione: ille tutor esto, si nauis ex Asia uenerit. Possumus et ante heredis institutionem tutorem relinquere his uerbis: ille filio meo tutor esto; ille autem mihi heres esto..

4Οὐ δύναμαι δὲ ἐπὶ ῥήτῳ πράγματι ἢ ῥητῇ αἰτίᾳ ἐπίτροπον καταλιμπάνειν, οἷον· ἔστω ὁ δεῖνα ἐπίτροπος ἐπὶ τῷδε τῷ ἀγρῷ ἢ ἐπὶ τῇδε τῇ δίκῃ. προσώπῳ γὰρ εἴωθεν ἐπίτροπος δίδοσθαι, οὐ μὴν αἰτίᾳ ἢ πράγματι.

Certae autem rei aut certae causae tutorem dare non possum, / u: ille in hoc fundo aut in hac lite tutor esto J. quia personae non causae uel rei tutor dari solet.

5Εάν τις ἑαυτοῦ θυγατράσιν ἢ τοῖς ἰδίοις υἱοῖς ἐπίτροπον καταλείψῃ καὶ ταῖς postúmais καὶ τοῖς postúmois δοκεῖ καταλελοιπέναι, ἐπειδὴ τῇ τοῦ υἱοῦ ἤγουν θυγατρὸς προσηγορίᾳ καὶ ὁ postûmos καὶ ἡ postûma περιέχεται. ἄρα δὲ καὶ οἱ ἔκγονοι τῇ τῶν υἱῶν περιέχονται προσηγορίᾳ, ὥςτε καὶ αὐτοῖς δοκεῖν δεδόσθαι τὸν τοῖς υἱοῖς δεδομένον ἐπίτροπον, ἵνα τῇ τοῦ filii προσηγορίᾳ σημανθῶσι καὶ οἱ ἔκγονοι; καὶ λέγομεν ὅτι καὶ πάνυ, μόνον εἰ μὴ εἶπε filiis, ἀλλὰ liberis. εἰ γὰρ εἶπε· filiis meis tutorem do, οὐ περιέχονται οἱ ἔκγονοι. ἑτέρως γὰρ οἱ υἱοὶ καὶ ἑτέρως οἱ ἔκγονοι προσηγορεύονται. εἰ δὲ εἶπε· postumis do tutorem, τότε ὁποῖος ἂν εἴη ὁ τεχθεὶς εἴτε υἱὸς εἴτε ἔκγονος, ἐπιτροπευθήσεται ὑπὸ τοῦ δεδομένου.

Si quis filiabus suis aut filiis suis tutorem dederit, postumae uel postumo quoque dedisse uidetur, quia filii uel filiae appellatione et postumus et postuma continentur. an et nepotes quoque liberorum appellatione continentur ut ipsis quoque datus esse intellegatur tutor qui liberis est relictus, ut liberorum appellatione et nepotes indicentur? et magis est ut contineantur, modo si quis liberos non filios dixerit; nam si dixerit filiis meis tutorem do, nepotes non continentur, aliter enim filii aliter nepotes appellantur. plane si dixerit: postumis do tutorem, tum quicumque nascatur siue filius siue nepos in eius, qui datus fuerit, tutela erit.