IusCommune
IusCommune › Textos › Grócio › Liber II

Grotius 2.1De belli causis, & primum de defensione sui & rerum.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Ause belli justifice que dicantur:

pr.VENIAM VS ad causas bellorum: justificas intelligo: nam sunt & aliæ quæ movent sub ratione utilis, distinctæ interdum ab iis quæ movent sub ratione justi: quas inter se, & à belli principiis, quale erat cervus in bello Turni & Enex, accurate distinguit Polybius. 111 Hift. At quanquam manifestum est harum rerum discrimen, voces tamen confundi solent. Nam quas causas dicimus justificas, etiam Lib. xlv. principia dixit Livius in Rhodiorum oratione: Certe quidem vos estis Romani, qui ideo felicia esse bella vestra, quia justa sint, pre vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod non fine causa suscipiatis, gloriamini. Eodemque sensu dρχὰς πολέμων dixit Ælianus libro x11, capite 53. & Diodorus Siculus libro XIV de bello agens Lacedæmoniorum in Eleos easdem vocat ποφάσις & ἀρχὰς. Hæ justificæ causæ proprie nostri sunt argumenti, ad quas illud pertinet Coriolani apud Halicarnaffenfem: πρῶτον ὑμῖν θρακινῶ πεῖν, ὅπως ἐυσεβῆ κὴ δικαίαν πορίσητε τῷ πολέμε πρόφασιν. Id primum vobis curandum arbitror, ut piam & justam accipiatis belli causam. Et hoc Demofthenis: ὥσπερ οἰκίας, οἶμαι, κὶ πλοίς, Ετ ἄλλων ἢ τοιέτων τὰ κάτωθεν καίας εἶναι προσήκς. Sicut in domibus & navigiis rebusque similibus quæ fubsternuntur firmißima esse oportet, ita in actionibus causas ac fundamenta oportet justo ac vero congruere. Nec minus hoc Dionis Cassii: δεᾶ ἢ τῷ ἐσιν · ἄνα δ᾽ ἐκείνε βέβαιον ἐδεν κἂν ἄραυτίκα τις κατορθώσῃ τι, ἔχλ. maxima поbis justitiæ habenda est ratio: que si adsit vis bellica spem bonam prebet: fin absit nihil quis certi habet etiamsi prima ex sententia succedant. Et illud Ciceronis: Illa bella injusta sunt, que sunt fine causa suscepta. qui & alibi Crassum reprehendit quod Euphratem transire voluisset, nulla belli causa. Quod non minus de bellis publicis quam privatis verum est. Hinc illa Senecæ querela: Homicidia compefcimus & singulas cedes? quid bella & occifarum gentium gloriosum scelus? Non avaritia, non crudelitas modum novit. Ex Senatusconsultis plebisque scitis seva exercentur, & publice jubentur vetita privatim. Habent quidem bella publica autoritate suscepta aliquos effectus juris, ut & sententiæ: de quibus agendum infra erit: Sed non eo magis peccato vacant, ni causa subsit; ut merito Alexander, si sine causa in Persas & alias gentes bellum arripuit, Scythis apud Curtium, sed & Senecæ latro, Lucano prædo appelletur, Indorum quoque sapientibus αιθαλο, & à pirata quondam tractus fit in criminis societatem: quomodo & ab ejus patre Philippo duos Thraciæ reges regno spoliatos Iustinus narrat, fraude latronis acfcelere. Augustini illud huc pertinet: Remota justitia quid sunt regna, nisi magna latrocinia? Convenit talibus Lactantii illud, inanis gloriæ specie capti, sceleribus suis nomen virtutis imponunt. Causa justa belli suscipiendi nulla esse alia potest, nisi injuria. Iniquitas partis adverse justa bella ingerit, inquit idem Augustinus, ubi iniquitatem dixit pro injuria, quasi ἀδικίαν dixisset, cum vellet dicere ἀδίκημα. Sic in Romano Feciali carmine: Ego vos testor, populum illum injustum esse, neque jus persolvere.

2 · XI

pr.Ac plane quot actionum forensium sunt fontes, totidem sunt belli: nam ubi judicia deficiunt incipit bellum. Dantur autem actiones aut ob injuriam non factam, aut ob factam. Ob non fatam, ut qua petitur cautio de non offendendo, item damni infecti, & interdicta alia ne vis fiat. Factam, aut ut reparetur, aut ut puniatur: quos duos obligationum fontes recte distinguit Plato nono de legibus. Quod reparandum venit, aut spectat id quod nostrum est vel fuit, unde vindicationes & condictiones quædam; aut id quod nobis debetur sive ex pactione, sive ex maleficio, sive ex lege, quo referenda quæ ex quasi contractu & quasi maleficio dicuntur, ex quibus capitibus nascuntur condictiones cæteræ. Factum ut puniendum parit accusationem & judicia publica. Ple- Bal, ad l. 2 C. de servit rique bellorum tres statuunt causas justas, defensionem, recupe- & aqua, ràtionem rerum, & punitionem: quæ tria in Camilli ad Gallos de- n. 71. nuntiatione invenias: a Omnia que defendi, repetique & ulcisci fas fit: in Wilh. Mat de bello justo qua enumeratione nisi vox recuperandi sumatur laxius, omissa est & licito. persecutio ejus quod nobis debetur; quam non omisit Plato, cum a Liv.lib.v. dixit bella geri non modo si quis vi opprimatur, aut expiletur, ve- Alcib. rum etiam si deceptus fuerit. Quicum illud Senecæ convenit: Lib.111.de Æquißima vox est & jus gentium pre se ferens: Redde quod debes. Et in benef. c.14 Fecialium formula erat: Quas res nec dederunt, nec solverunt, nec fece- Liv. lib. 1 runt, quas res dari, fieri, solvi oportuit. & apud Sallustium in historiis: Jure Gentium res repeto. Augustinus cum dixit: Iusta bella definiri solent, Lib. v1. que ulcifcuntur injurias: vocemulcifcendi generalius sumpsit pro co 110. super 9. Iosue. quod est demere: quod & sequentia ostendunt in quibus non est enumeratio partium, sed exemplorum additio: Sic gens & civitas petenda est, que vel vindicare neglexerit, quod à suis improbe factum est, vel reddere quod per injurias ablatum est. Hanc naturalem notitiam secutus Indorum rex narrante Diodoro Semiramidem accusabat, ön b Liv.lib.v. c Lib. x1 1. προκαζάρχετη το πολέμε μηδὲν ἀδικηθεῖσα quod bellum inchoaret nulla ac - d Sylv. in cepta injuria. Sic & Romani cum Senonibus postulant, ne à qui- verbo Belbus nullam injuriam accepissent eos oppugnarent. Aristoteles A - lum.part.1. podicticon 11, c. 11. πολεμᾶσι γδ τοῖς πρότερον ἀδικήσεσι: bellum fumi solet Bar n. e Bart.adl. in eos qui priores injuriam fecerunt. De Abiis Scythis Curtius: Iuftißimos ut vim. D. barbarorum constabat. armis abstinebant nisi laceßiti. Prima igitur causa de justi. & jure. justi belli est injuria nondum facta, quæ petit aut corpus, aut rem. Bal. in rep.

3 · Eas oriri ex defensione, exactione ejus quod nostrum est, aut nobis debetur, aut

pr.Sicorpus impetatur vi præsente cum periculo vitæ non ali - 1.1. C. unde vi. ter vitabili, dtunc bellum esse licitum etiam cum interfectione pe- Bann. 2.2. riculum inferentis ante diximus, cum ex hac specie, ut maxime qu. 10. art. probata, ostendimus bellum aliquod privatum justum esse posse. 10.dub.ult. Soto lib. IV. Notandum est jus hoc defensionis per se ac primario nasci ex eo disputat. 5. quod natura quemque sibi commendat, non ex injustitia aut pec- art. 10. Valent.2.2. cato alterius unde periculum efte. Quare etiamfiille peccato ca- difp.5. qu. reat, 10. p.7. reat, puta quod bona fide militet, aut alium me putet quam sim, aut quod insania aut infomniis agitetur, ut evenisse quibusdam legimus, non eo tolletur jus se tuendi; cum sufficiat quod ego non teneor id quod ille intentat pati, non magis quam si bestia aliena periculum intentaret.

4 · ex pæna.

pr.An & innocentes, qui interpositi defensionem aut fugam, fine qua evadi mors non potest, impediunt, transfodi aut obteri possint, disputatur. Sunt qui licere id putant, etiam Theologi, Et certe naturam solam si respicimus, multo apud eam minor est societatis respectus quam propriæ salutis cura. At lex dilectionis, præsertim Euangelica quæ alterum nobis æquat, plane id non permittit. Bene autem dictum est à Thoma, si recte accipiatur, in vera defensione hominem non occidi ex intentione: non quod non interdum, si alia salutis non suppetat ratio, non liceat destinato id facere unde mors aggrefforis fit fecutura, sed quod hîc mors illa non eligatur ut quiddam primario intentum, sicut in punitione judiciali, sed ut unicum quod eo tempore suppetit; cum is qui impetitus jam est, etiam illo tempore malle debeat tale aliquid facere quo alter absterreatur, aut debilitetur, quam quo intereat.

5 · Pro vita defendenda bellum esse lici-

pr.Periculum præsens hîc requiritur, & quasi in puncto. Fateor quidem si insultator arma arripiat, & quidem ita ut appareat eum id facere occidendi animo, occupari posse facinus. nam in moralibus, ut & in naturalibus punctum non invenitur fine aliqua latitudine: sed multum falluntur & fallunt qui metum qualemcunque ad jus occupandæ interfectionis admittunt. Vere enim dictum est à Cicerone, primo de Officiis, plurimas injurias à metu proficisci, cum is qui nocere alteri cogitat timet, ne nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo. Clearchus apud Xenophontem: καὶ γδ διδα ἤδη αὐθρώπες, τὸς μὲν ἐκ Δαβολῆς, τὸς ἢ ἐξ ὑποψίας, οἳ φοβηθέν ὅτε βελομένες τοιῦτον ἐδὲν · multos ego novi qui calumnia adducti aut suspicione, dum metuunt alios & prevenire malunt quam perpeti, atrocißimis malis eos affecerunt qui nihil tale facturi fuerant, ac ne cogitaverant quidem. Cato in oratione pro Rhodienfibus: Quod illos dicimus voluisse facere id nos priores facere occupabimus? Insignis est illa apud Gellium sententia. Gladiatori composito ad pugnandum, pugne huic proposita sors est, aut occidere si occupaverit, aut occumbere si cessaverit. Hominum autem vita, non tam iniquis, neque tam indomitis neceßitatibus circumscripta est, ut idcirco prior injuriam facere debeas; quam nisi feceris, pati poßis. Et apud Ciceronem alio loco non minus recte: Quis hoc statuit unquam, aut cui concedi fine summo Cit. Quint. omnium periculo potest, ut eum jure potuerit occidere, à quo metuisse se dicat, lib. v. c. de refutatione. ne ipse posterius occideretur? Locum hic habet illud Euripidis: Te si, ut ais, interficere vir voluit tuus, Voluisse sat erat & tibi, ubi tempus foret. Cui geminum est Thucydideum illud: τὸ μέλλον ἐν ἀφανεῖ ἔτι κεῖται, κὰ σόκ Lib. 1. ἄξιον ἐπαρθέντας αὐτῷ φανερὰν ἔχθραν ἤδη κỳ ở μέλλεσιν κλήσαθαι. Futurum in incerto adhuc est: nec quenquam oportet eo commotum inimicitias suscipere, non jam futuras sed certas. Idem Thucydides quo loco mala seditionum Lib. 111. quæ Græcas civitates incefferant diserte explicat, ponit & hoc in vitio: ὁ φθάσας ἢ μέλλοντα κακόν Τι δρᾶν ἐπηνεῖτο. laudabatur qui malum facinus - quod facturus erat alter ipse occupasset. Livius: Cavendo ne metuant homi- Lib. 111. nes, metuendos ultro se efficiunt, & injuriam à nobis repulsam, tanquam aut facere aut pati necesse fit, injungimus aliis. In tales non male convenit illud Vibii Crifpii à Quintiliano laudatum. Quis tibi sic timere permisit? Etiam Livia apud Dionem ait infamiam eos non effugere Lib. 1v. qui facinus quod timent occupant. Quod si quis vim non jam præsentem intentet, sed conjurasse aut insidiari compertus fit, si venenum struere, si falsam accusationem, falsum testimonium, iniquum judicium moliri, hunc nego jure posse interfici: si aut aliter evadi periculum potest, aut non certum satis est aliter evadi non posse. Banm.9.64 Plerumque enim interposita temporis mora ad multa remedia, art.7.dub.4 ad multos etiam casus patet: ut dici solet inter os & offam. quan- Baldus in l multis C. de quam non desunt & Theologi & Iurisconsulti qui indulgentiam auf. suam longius extendant. Sed & altera quæ melior tutiorque sen - in l. 1. C. tentia est suis non caret auctoribus. unde vi. Leff.lib.11

6 · tum:

pr.Quid dicemus de periculo mutilationis membri? Sane cum c.9. dub. 8 damnum membri, præsertim è præcipuis, valde fit grave, & vitæ Soto lib. v quasi æquiparabile: adde quod vix sciri queat an non periculum 9. 1. art. 8 mortis post se trahat, si aliter vitari nequeat, putem intentantem Card. in periculum occidi recte posse. Clem.Si fu-

7 · Contra aggressorem solùm:

pr.Pro pudicitia quin idemliceat, controversiam vix habet, riofius de ho micid. cum non tantum communis æstimatio, sed & lex divina pudici - var. ib. p.3 tiam vitæ adæquet. Itaque Paulus Iurifconfultus dixit pudorem §. 1. n. 2. tali facinore recte defendi. Exemplum habemus in tribuno Ma- verbo Horii à milite occiso apud Ciceronem & Quintilianum: sed & à se- micidiu. 3 minis occisorum in historiis exstant. Chariclea apud Heliodorum quest. 4. Lib. 5. rec talem sent. tit. 3. talem interfectionem vocat ἀμuύης νόμον ὁ εἰς ζωφροσκύζω ύβρεως, ju stam defensionem ad arcendam injuriam in castitatem.

8 · XIV

pr.Quod autem diximus supra, quanquam occidere parantem occidere licet, laudabilius tamen eum facere qui occidi quam occidere malit, id nonnulli ita concedunt, ut excipiant personam multis utilem: Sed mihi hanc patientiæ contrariam legem omnibus illis imponere, quos vivere aliorum interest, parum tutum videtur. Itaque reftringendum id arbitrer ad eos quorum officium est ab aliis vim arcere, quales sunt socii itineris ea lege contracti, & rectores publici, quibus illud Lucani aptari potest. Cum tot ab hac anima populorum vita salusque Pendeat, & tantus caput hoc sibi fecerit orbis, Sevitia est voluisse mori.

9 · v. In periculo prafente & certo, non opinabili:

pr.Contra vero evenire potest, ut quia invasoris vita multis sit utilis, occidi is fine peccato nequeat: nec id tantum ex vi legis divinæ, sive veteris sive novæ, de quibus egimus supra, cum regis personam sanctam esse ostendimus, sed ipso etiam naturæ jure. Nam jus naturæ quatenus legem significat non ea tantum respicit quæ dictat justitia quam expletricem diximus, sed aliarum quoque virtutum, ut temperantiæ, fortitudinis, prudentiæ actus in se continet, ut in certis circumstantiis, non honestos tantum sed & debitos. Ad id vero quod diximus caritas nos obstringit. Nec ab hac sententia dimovet me Vasquius, cum ait principem qui innocentem infultet, desinere principem esse ipso facto: quo vix quicquam potuit dici aut minus vere aut magis periculose. Nam sicut dominia, ita & imperia non amittuntur delinquendo nisi lex id statuat. Quæ autem hoc de imperiis statueret lex, ut delicto in privatum amitterentur, nusquam reperta est, nec repertum iri credo: summam enim rerum confusionem induceret. Quod autem Vafquius & huic & aliis multis illationibus fundamentum ponit, imperia omnia parentium non imperantium utilitatem speCtare, id etiamsi verum universim esset, ad rem non faceret. non enim statim res deficit, cujus utilitas aliqua in parte deficit. Quod vero addit, reipublicæ incolumitatem à singulis propter se desiderari, atque ideo debere quemque etiam toti reipublicæ suam salutem anteponere, non satis cohæret. Nam nostri quidem causa rempublicam salvam esse volumus, sed non tantum nostri, verum & aliorum. Falsa enim & à sanioribus philosophis rejecta est opinio existimantium amicitiam ex sola indigentia natam, cum sponte & natura nostra ad eam feramur. Vt vero meo unius bono multorum admodum bonum præferam, caritas monet sæpe, imperat interdum. Huc illud Senecæ pertinet: Principes regesque & qui- Lib Clem.c.4 cunque alio nomine sunt tutores status publici, non est mirum amari ultra privatas etiam neceßitudines. Nam si sanis hominibus publica privatis potiora sunt, sequitur ut is quoque carior fit in quem se respublica convertit. Ambro - De fius: Sibi cum quisque arbitretur gratius excidia patria depulisse, quam propria pericula. Is quem dixi Seneca: Calliftratus & Rutilius, hic Athenis, ille Roma reddi sibi penates suos noluerunt clade communi: quia satius erat duos unico malo affici, quam omnes publico.

10 · Item pro integritate membrorum.

pr.Sicui periculum immineat accipiendæ alapæ aut mali similis, huic quoque jus esse id arcendi cum cæde inimici sunt qui putant. Ego si mera justitia expletrix refpiciatur,, non dissentio. Quan - Navarr quam enim inæqualia sunt mors & alapa, tamen qui injuria me parat afficere, is mihi eo ipso dat jus, hoc est facultatem quandam moralem adversus se in infinitum, quatenus aliter malum illud à me arcere nequeo. Caritas quoque per se non videtur nos hic obftringere in gratiam nocentis. At lex Euangelica omnino tale factum illicitum reddidit: jubet enim Christus alapam accipi po - tius quam adversario noceatur; quanto magis occidi eum vetat alapæ effugiendæ causa? Quo exemplo monemur cavere à dicto Covarruviæ, non pati humanam cognitionem, juris naturalis non ignaram, quicquam naturali ratione permitti, quod apud Deum, qui ipsamet natura est, non fit idem permissum. Nam Deus, qui ita auctor est naturæ, ut & supra naturam agat libere, jus habet nobis leges præscribendi etiam de his rebus quæ natura sua liberæ indefinitæque sunt: multoque magis ut debeatur id quod natura honestum est, etsi non debitum. Mirum autem est, cum Dei voluntas in Euangelio tam diserte appareat, inveniri Theologos, & Christianos Theologos, qui non modo cædem recte putent ad - mitti, ut alapa vitetur, sed & accepta alapa si qui eam impegit, fu - giat, ad honorem ut ajunt recuperandum: quod mihi à ratione & pietate valde alienum videtur. Nam honor est opinio de excellentia. at qui talem fert injuriam, is patientem se excellenter ostendit: atque ideo honorem auget magis quam minuit. nec refert si quidam corrupto judicio virtutem hanc in probrum confiEtis nominibus traducant. perversa enim illa judicia nec rem nec rei æstimationem immutant. Nec Christiani veteres hoc tantum viderunt, sed & philosophi, qui dixerunt pufilli esse animi contuSoto art. 8. meliam ferre non posse, ut alibi ostendimus. Hinc etiam liquet d. 9.5. Dd. quam non probandum fit quod à plerisque est traditum, defenD. de juftit, fionem cum interfectione esse licitam, jure scilicet divino (nam & jure, & de solo naturæ jure quominus ita fit non difputo,) etiam si quis fuin lib. 1. C. unde vi. gere fine periculo possit, quia fuga scilicet ignominiosa sit; in noVafquez d. bili præsertim homine. atqui nulla hîc ignominia est, sed falsa c.18. 1.13, quædam ignominiæ opinio, spernenda ab omnibus iis qui virtuSylv.in ver- tem & sapientiam sectantur. qua in re gaudeo me affentientem bo Bellsum, habere inter Iurifconfultos Carolum Molinæuma. Quod de alapa & fuga dixi, idem dictum volo de aliis rebus per quas vera exiſtip.2. n.4. a In addit. ad Alex. matio non læditur. Quid si vero dicat aliquis de nobis quod creconf. 119. ditum apud bonos existimationem nostram delibaret? Hunc quoque occidi posse sunt qui doceant: mendose admodum & contra Petr. Navarr. l. 11. c.3. n.376. naturæ quoque jus. nam interfectio ista non est modus aptus ad tuendam existimationem.

11 · Maxime pro pudicitia.

pr.Veniamus ad injurias quibus res nostræ impetuntur. Si expletricem justitiam respicimus, non negabo ad res confervandas raptorem, si ita opus fit, vel interfici posse: nam quæ inter rem & vitam est inæqualitas, ea favore innocentis & raptoris odio compensatur, ut supra diximus: unde sequitur si id jus solum respiciamus, posse furem cum refugientem, si aliter res recuperari nequeat, jaculo profterni. Demosthenes oratione in Aristocratem: ἐν πολεμίς μοίρα μὴ ἐξεῖναι μοι ἀμκύεπτη; Nonne hoc per Deos durum atque injustum est, nec scriptis tantum legibus, sed & communi inter homines legi b Soto d.loco contrarium, ut non finar vi uti adversus eum qui hostiliter res meas rapiat? Marefilan. Nec obstat caritas per modum præcepti, lege divina humanaque notab. 135. Iaf. & Gom. seposita, nisi res fit quæ minimum valeat, ac proinde contemni Institut.de mereatur. quam exceptionem recte nonnulli adjiciunt. act. in pr.

12

pr.Quis sensus fit legis Hebrææ videamus, cum qua congruit Covar. d. §. 1. n. ibi. & lex Solonis vetus, quam Demosthenes adversus Timocratem decimo. Leci.x. commemorat, & inde fumptalex x Tabularum, b & Platonis scitum nono de legibus. Nam omnes istæ leges in hoc conveniunt n. 68. c Covar. d. quod furem nocturnum à diurno distinguunt. de ratione legis amloco. Ang. citat, in c.fi bigitur. Quidam id unum putant spectatum, quod noctu discerni perfodiens. nequeat is qui venit fur fit, an ficarius, & ideo tanquam ficarium de Homicid. posse interfici. c Alii discrimen in hoc positum existimant, quod C Leffius d. cap. 9. dub. noctu, quia fur ignotus fit, res minus videantur posse recuperari. Mihi x1. n. 66. Mihi legum conditores nec hoc, nec illud proprie videntur spectasse; sed hoc voluisse potius, directe rerum causa interfici neminem debere: quod fieret, exempli causa, si fugientem telo prosternerem, ut illo interemto rem meam reciperem: sed si ipse in periculum vitæ adducar, tunc mihi licere à me avertere periculum etiam cum periculo vitæ alienæ: nec obstare mihi quod me in id discrimen adduxerim, dum rem meam cupio retinere aut occupatam extorquere, aut furem capere. nam in his omnibus nihil mihi posse imputari, qui verser in actu licito, nec cuiquam injuriam faciam cum utar meo jure. Discrimen ergo nocturni & diurni furis in hoc positum est, quod noctu vix fit copia testium adhibendorum: atque ideo si occisus fur reperiatur, facilius credatur ei qui à se vitæ tuendæ causa dicat furem interemtum, repertum scilicet cum aliquo instrumento quo nocere posset. Idenim lex Hebræa requirit, agens de fure reperto במחתרת quod quidam transferunt in perfoßione; alii, forte melius, cum perfossorio inStrumento: quomodo & Ieremiæ 11, 34, ea vox à doctiffimis Hebræorum exponitur. Ducit nos ad hanc interpretationem lex duodecim Tabularum quæ furem diurnum occidi vetat, addita exceptione, nisi se telo defenderit. Adversus nocturnum igitur præfumtio est defendisse se telo. Teli autem nomine ferrum, fustis & lapis venit, ut ad hanc ipsam legem notatum à Cajo est. Contrare.§.furem ab Vlpiano proditum est quod de fure nocturno dicitur, si quis eum occiderit, impune id ferre, id intelligendum ita demum locum habere, fiparcere ei fine periculo suo non potuit, nimirum rem servando. Est ergo, ut dixi, præfumtio pro eo qui furem no - Etu occidit: sed si forte testes adfuerint, ex quibus constet non fuisse eum qui furem occidit adductum in vitæ suæ periculum, jam præfumtio ista cessabit, ac proinde is qui occidit homicidii tenebitur. Accedit quod tam diu quam noctu lex duodecim Tabularum exegit, ut is qui furem deprehendisset, cum clamore id teftificaretur, ut ex Cajo discimus, nimirum ut si fieri posset, concursus eo fieret magistratuum aut vicinorum ad auxilium & testimonium. Quia vero concursus talis de die facilius habetur quam de nocte, ut notat Vlpianus ad modo indicatum Demofthenis locum, ideo de nocturno periculo afseveranti magis creditur. Cui simile est quod lex Hebræa puellæ de vi illata in agro vult credi, in urbe non item, quia clamore concursum ciere potuit ac debuit. Ad superiora & hoc accedit, quod etiamsi cætera essent paria, tamen quæ nocte accidunt, minus explorari, & qualia quantaque sint cognosci possunt: eoque sunt terribiliora. Lex ergo tam He bræa quam Romana id quod caritas suadet civibus suis præcepit, ne quem interficiant ideo duntaxat quia rem furatur, sed ut id ita demum liceat si is qui rem suam servare voluit ipse in discrimen venerit. Moses Maimonides notavit permissam privato homini alterius interfectionem non aliter, nisi ut servetur id quod est irreparabile, ut vita & pudicitia.

13

pr.Quid vero jam delege Euangelica dicemus: idem ab ea permitti quod permisit lex Mofis; an ut in aliis rebus perfectior est lege Mofis, ita hîc quoque plus eam à nobis exigere? Ego quin plus exigat,, non dubito. Nam si tunicam & pallium deseri jubet Christus, & Paulus damnum aliquod injustum tolerari potius quam litigari, quæ incruenta contentio est: quanto magis vult res etiam momenti majoris deseri potius quam interfici à nobis hominem Dei effigiem, eodem nobiscum sanguine ortum? Quare si res servari potest, ita ut non videatur periculum esse faciendæ cædis, recte id quidem; fin aliter, omittenda res est: nisi forte talis aliqua res fit ex quavita nostra & familiæ nostræ pendeat, quæque judicio recuperari nequeat, forte quia fur fit ignotus, & spes fit aliqua fine cæde rem abituram. Et quanquam hodie omnes ferme tam Iurisconsulti quam Theologi doceant recte hominem à nobis interfici posse rerum defendendarum causa, etiam extra eos fines in quibus lex Mofis & Romana id permittit; puta si fur jam re accepta fugiat; tamen quin ea quam protulimus sententia veterum Christianorum fuerit, non dubitamus: nec dubitavit Augustinus, cujus hæc verba sunt: Quomodo apud divinam providentiam a peccato liberi sunt, qui pro his rebus quas contemni oportet humana cede polluti sunt? Nimirum in hac materia, ut in aliis multis, cum tempore laxata est disciplina, & paulatim interpretatio legis Euangelicæ cœpit ad sæculi mores accommodari. Olim in clericis retineri solebat forma veteris instituti: tandem his quoque remissa est hoc nomine censura.

14

pr.Quæritur à nonnullis, an non lex saltem civilis, ut jus ha bens vitæ ac necis, si quo casu permittat furem interfici à privato, simul etiam præstet, ut id ab omni culpa fit liberum. Minime vero id concedendum arbitror. Nam primum lex jus necis non habet in omnes cives ex quovis delicto, sed demum ex delicto tam gravi ut mortem mereatur. Est autem valde probabilis Scoti sententia, fas non essse quemquam ad mortem damnare nisi ob deliEta quæ lex per Mosem data morte punivit, addito duntaxat, aut quæ his sunt paria recta æstimatione. Neque enim videtur notitia divinæ voluntatis, quæ sola animum tranquillat, aliunde in hoc negotio tam gravi haberi posse, quam ex illa lege, quæ certe mortis pœnam in furem non constituit. Præterea vero lex nec debet, nec solet jus dare, etiam eos qui mortem meruerunt privatim interficiendi, nisi in criminibus valde atrocibus: alioqui frustra instituta esset judiciorum auctoritas. Quare si quando lex impune furem dicit interfici, tollere quidem pœnam censenda est, sed non etiam jus dare.

15

pr.Ex his quæ diximus apparet duobus modis posse contingere, ut à privatis fine peccato suscipiatur singularis dimicatio: primum, si invasor concedat alteri licentiam dimicandi, alioqui eum occifurus fine dimicatione: deinde, si rex aut magistratus duos mortem meritos inter se committat: quod si fiat, illis quidem licebit arripere spem salutis. at qui id jussit, is minus recte officio functus videbitur, cum satius fuisset, si unius supplicium sufficere videbatur, forte eligi moriturum.

16 · Licite omitti defensionem.

pr.Quæ vero dicta à nobis huc usque sunt de jure tuendi se ac sua, maxime quidem ad bellum privatum pertinent, sed ita ut ad publicum quoque aptari debeant, habita diversitatis ratione. Nam in privato bello jus quasi momentaneum est, & cessfat simulatque judicem adiri res patitur. Ad publicum quia non oritur nisi ubi non sunt aut cessant judicia, tractum habet, & perpetuo fovetur accedentibus novis damnis & injuriis. Præterea in bello privato ferme defensio mera consideratur. at publicæ potestates cum defensione & ulciscendi habent jus: Vnde illis licet prævenire vim non præsentem, sed quæ de longo imminere videatur, non directe (id enim injustum esse supra docuimus) sed indirecte ulcifcendo delictum cœptum jam, sed non consummatum: de quo agendi erit alibi locus.

17 · Defensionem illicitam esse interdum

pr.Illud vero minime ferendum est quod quidam tradiderunt, jure gentium arma recte sumi ad imminuendam potentiam crescentem, quæ nimium aucta nocere posset. Fateor in consul - tationem de bello & hoc venire, non sub ratione justi, sed sub ratione utilis: ut si ex alia causa justum fit bellum, ex hac causa prudenter quoque susceptum judicetur: nec aliud dicunt qui in hanc rem citantur auctores. Sed ut vim pati posse ad vim inferendam Bal jus tribuat, ab omni æquitatis ratione abhorret. Ita vita humana est, ut plena securitas nunquam nobis constet. Adversus incertos metus à divina providentia, & ab innoxia cautione, non à vi præsidium petendum est.

18 · adversus personam publice valde uti-

pr.Nec minus illud displicet, quod docent, justam esse defensionem etiam eorum qui bellum promeriti sunt, quia scilicet pauci contenti sunt tantumdem reponere vindictæ, quantum acceperunt injuriæ. Nam metus ille rei incertæ jus ad vim dare non potest: unde nec reus criminis jus habet publicis ministris capere se volentibus per vim resistendi ob metum ne plus æquo puniatur. Sed qui in alium peccavit, debet primum ei quem læsit offerre satisfactionem viri boni arbitratu: ac tum demum pia erunt ejus arma. Sic Ezechias cum fœdere non stetisset, quod cum rege Affyrio majores ejus pepigerant, bello petitus fatetur culpam, & regi permittit arbitrium mulctæ: Idque cum fecisset, & postea iterum bello lacefferetur, fretus bona conscientia vim hostium sustinuit, & Deum habuit faventem. Pontius Samnis post res Romanis redditas, deditum belli auctorem: Expiatum, inquit, est quicquid ex federe rupto irarum in nos celestium fuit. Satis scio quibuscunque Diis cordi fuit fubigi nos ad neceßitatem dedendi res, is non fuisse cordi tam superbe à Romanis federis expiationem spretam. Mox: Quid ultra tibi Romane, quid federi, quid Diis arbitris federis debeo? Quem tibi tuarumirarum, quem meorum fuppliciorum judicem feram? Neminem neque populum, neque privatum fugio. Sic cum Thebani omnia æqua obtulif sent Lacedæmoniis, ii autem ultra tenderent, bonam causam ab his ad illos transiisse ait Ariftides Leuctrica prima. CAPVT AC PACIS, LIB. II.