IusCommune
IusCommune › Textos › Hotman › Antitribonianus

Hotman 1.2Inutile esse studium artis extra usum positæ.

Abrir no leitor do IusCommune →

1

pr.Eruditi omnes hanc ab omni Savo maximam, regulamvè servarunt, & Sapprobaverunt, debere leges quafcunqs statui & formæ reip. accommodari, non remp.legibus, idque Aristoteles libro tertio politicorum expressit. Leges enim constituuntur, & ad conservandam in suo ESSE, forma & qualitate rempublicam: quemadmodum diæta & vivendi ratio à medicis præscribitur ad conservationem corporis, cui juxta habitum & naturam ipsius commoda esse debet diæta, non corpus diætæ. Id ex tribusreip.formisintelligitur, quas Græci antiquitus Monarchiam, Aristocratiam, & Democratiam appellarunt, hoceft, imperium unius, virorum egregiorum, & populi. Nam leges reip.populari propriæ, ejusque formæ & statui aptatæ, ut plurimum inutiles sunt regno: quemadmodum vestimenta hominis gibbosi, erecto: atque omnis resp. quoties formam mutavit, simul leges & statuta variavit Exemplum extat in historia Romana.

2

pr.Quamprimum Reges ejecti sunt, firmatumque imperium po pulare, spatio centum & quinquaginta annorum, nullus fere sermo fuit, nisi de fingendis novis & democratiæ accommodis legibus. Quin ut obviam iretur turbis & novis rebus, quæ bonarum legum inopia exoriebantur, utque satisfieret populo, legati usque in Græciam ad liberas civitates Athenas, & Lacedæmona milli fuerunt, qui statuta illarum cognoscerent, eaqi descripta referrent, ut eorum exemplo nova resp. uteretur. Everso populari imperio, & occupata per Cæsarem tyrannide, ex templo reducta & suscitata est antiqua lex Regia, quæ potentiam & autoritaté supremi Monarchæ muniebat: tribunorum magistratus, quo popularis status nitebatur, comitia populi, provocationes, autoritas Senatus, & similes res brevi conciderunt. Antea populus leges condebat, magistratus dabat, penes illum pacis, belli, fæderum arbitrium erat: quæ omnia in manus Imperatori sunt tradi ta. Magistratus igitur tam civiles, quam militares rursus mutati sunt, quo novæ reip. essent conve nientes: & quod ei rei consequens est, leges quoqs sunt mutatæ. Nimirum leges & magistratus seinvicem respiciunt, quemadmodum antiqui dicebant, legem esse magistratum mutum, & magistratum esse legem loquentem.

3

pr.Porro, posita hacregula, quæ mea opinione pluribus probari opus nó habet, considerandæ nobis sunt duæ partes juris civilis, quod vocant, ut exposita utraqi judicemus, possintne libri Justiniani singularé aliquam utilitatem statui Galliæ afferre. Sequimurautem hac in re consilium Ariftippi philosophi, qui consul tus quid adolescentibus discendum putaret, id respondit, quod, cum viri evasissent, ad usum vitæ maxime commodum ellet futurum. Non discrepat pulcherrima Plinii secundi sententia, quilibro octavo epistolarum adAristonem Jurifconfultum fie scribit. Quotus enim quisq tam patiens, ut velit discere quod in usu non fit habiturus? Adde quod difficile est tenere quod acceperis, nisi exerceas, Duæ igitur juris civilis partes sunt, quarum una ad statum reip. pertinet, altera ad rem cujusque privatam. 1 Status reip.apud Romanos divisus erat in id, quod religionem, quodque magistratus concernit: cum præsertim religio non minus, quam magistratus inventum ipsorum & artificium esset. Sciunt autem omnes formas magistratuum plane diversas, quin contrarias esse in tribus istis reip.formis, quas supra nominavimus, neque modum, aut rationem ullain apparere, usurpandi in rep populari publicum jus Monarchiæ accommodatum, aut rursus in Monarchia jus Democraticum. Quod amplius est, non omnes Monarchiæ, nec omnibus in rebus, nec ubique uno codemque modo exercentur. Hæ potestate & autoritate sunt folutiore, illæ triEtius continentur: harum ampliores sunt termini, latiusque imperium, illæ contractiores sunt & angustiores: hæ plures magistratus militares habent, illæ plures quorum in pace usus est: hæc gens mili tiæ addictior est, illa litibus.

4

pr.Et consequenter, unius Monarchiæ leges sæpe inutiles sunt alteri, haud secus quam medicamenta non quævis qui buslibet hominibus conveniunt, ut ut ejusdem sexus, ætatis & nationis sint. Et revera translato Constantinopolin Romano Imperio, quid sibi si mile in magistratibus & provinciarum rectoribus manlit, nisi solum nomen & titulus? Inspiciantur leges Justiniani, sive Codicis, sive Novellarum, ad magistratus attinentes, fiatqs judicium, ecquænam similitudo fit inter hos, & eos, qui sub prioribus Romanorum Imperatoribusfuerant. Nihilomi nus nemo unquam hominum magis faudavit & extulit jus civile Romanum, quam Justinianus. Quæro igitur, si quis Triboniano, qui primum in ter consiliarios ejus locum habuit, proposuisset antiquitatem & autoritatem legum Romanarum, tim fructum & utilitatem ab iis profectam, quotes imperium illarum æquitate (ea enim fama erat) eo creviflet, aut certè tam diu sustentatum, & in. amplitudine ista conservatum esset; non ille responsurus fuerit, quemadmodü non omnes Monarchiæ inter se sunt similes, ita imperandi tatio nem non debere ejusdem efle forma, Perinde at non quævis lupata cuivis equo conveniunt: quin ea quæ juniori equo apta fuerant, non conveniunt vetulo. Hoceft quod antiqui sæpius dixerunt, le ges juxta cum populi moribus & conditionibus mutari.