Hotman 1.13De successu & auctoritate librorum Justiniani.
Abrir no leitor do IusCommune →1
pr.Uideamus jam quid acciderit, Spoftquam egregiihi libri in vulgus sunt editi. Primum hi libri, ut ut Latine scripti, in Græcia tamen manserunt, ubi pralecti sunt in scholis Constantinopolitana, Berytiensi, aliisque Universitatibus, & consequenter in judiciis ufurpati & observati: ita tamen ut Imperatores Justinianum secuti aboleverint, mutaverint, & novaverint quicquid ipsis placuit, uti patet ex NovellisLeonis Imp. qui Jmperium tenuit circa annum 470. sunt illæ Græce typis excufæ, & ante duodecim, aut quinde cim circiter annos in publiců datæ. Jtali a interim à gentibus septentrionalibus occupata earum leges & statuta recepit, ac spatio sexcentorum annorum aut nullam, aut exiguam librorum Justiniani cognitionem habuit Nam legesGothorum, Vandalorum & Francorum usque ad temporaLothariiSaxonis perdurarunt, qui imperium accepit circa annum 1125. id est sexcentos annos post leges Justiniani. Prodiderunt enim historici, fuisse istius Lotharii tempore Irnerium sive VVernerium magninominis & auctoritatis virum, de quo histo ria ab abbate Vrspergensi composita sic loquitur. Eisdem quoque temporibus dominus VVernerius libros legum, qui dudum neglecti fuerant, nec quisquam in eis studueratjad petitionem Mathildæ Comitissæ renovavit, & c, Hic locus testimonium perhibet, Vernerio non magis religionem fuisse his libris manum inferre, ubicunqi ei commodum videretur, quam Tribonianus olim omnia quæ in Pandectis sunt circumciderat, mutaverat, suppleverat.
2
pr.Quicquid autë fit Justiniani auctoritas sicimminuta est, ut Oberta de Orto tempore Frederici Barborossæ post quadraginta circiter annos in suo de Feudis libro ita feripferit: Legum autem Romanarum non est vilis auctoritas, sed non adeo vim suam extendunt, ut usum vincant, aut mores. Accidit eodem hoc tempore res notatu longe dignissima. Nam cum in libris Justiniani, & præcipue in Novellis infinita leges & statuta religionem ac disciplinam ecclesiasticam, eiusqsexercitium, simulque statum Episcoporum, ac Clericorum concernentia invenirentur, adeo ut de pronunciatione præcipuorum verborum in Liturgia & sacramentorum administratione regulæ proponerentur: Pontifices Romani, qui à trecentis annisin posseflione juris istius & administrationis erant, ægre id tulerunt. Quare Eugenius tertius Gratiano ordinis D. Benedicti monacho commi fit, ut ad imitationem Fandectarum Justiniani coacervaret loca quædam ex conciliis collecta, & particulas é scriptis partim Ecclesiæ Doctorum, us Partime Pontificum epistolis excerptas quæ omomnia ad amplificationem, incrementum & auCtoritatem sedis Romanæ essent accommodata.
3
pr.Hunc librum Decreta nominavit, eumqs (quod ipse testatur) in publicum emisit anno Info. Sed deinceps alii Pontifices supervenerunt, qui priműe Decretales addiderunt, ac paulatim, ut Justiniani legibus obsisterent, corpus juris Canonici confe- j cerunt: quando (ut ipsi dicunt) majoris ponderis & auctoritatis esse debet lex Ecclesiæ, quam Prin cipum secularium. Inter hæc incredibile est quantum processerit studium librorum Justiniani: post annos enim vix centum, sub ImperatoreBarbaroft sa, quatuor longe doctissimos & excellentissimos omnium qui post vixerunt Jurisconfultos floruif - d se invenimus, Bulgarum, Martinum, Jacobum & Hugolinum: de quibus Frisingensis in historia de rebus gestis Imperatoris illius Friderici lib. 1. c. f. Si vero Imperatores solliciti fuerunt de alendis in scholis suis Doctoribus & Professoribus juris civilis, Pontifices quoque ex sua parte non cessarunt, in colligendisundique prompti & excellentis ingenii viris, qui Canonibus ipsorum studia sua confecrarent Quanquam & excellentissimi quiqs juris civilis Doctores magnis & honorificis stipendiis fuerunt alliciendi; qui utriusque juris dactrinam ita commifcuerunt, ut eorum usus & praCtica (quam dicimus) prope inseparabilis facta fit. Qua ratione complures ex his Cardinales facti sunt, uti Hostiensis, Bursianus, Zabarella & Ponormitanus.
4
pr.Quidam in sedem usque pontificalem ad scenderunt, uti Gregorius nonus, Innocentius quartus, & Bonifacius octavus, aliique. Hocmodo exteri Principes, qui civitates suas publicis scholis dotare voluerunt, coacti sunt ob hanc mixtionem juris quoque Canonici exercitium recipere, ita ut in pluribus Germaniæ partibus à juris Canonici leAuris nondum expedire se possint: adeo ad magnitudinem sedis Romanæ exercitium librorum Justiniani accommodatum fuit. Etenim alterum alteri adhærebat, tanquam appendix necessaria. Inde fuit stolidus & barbarus ille mos, qui non ita dudum in Gallia adhuc obtinebat, omnia acta & instrumenta publica Latine consignandi: ita ut miseri homines qui latine nefcirent, quoties scripto committere voluerant aut matrimonii contractum, aut donationem, aut testamentum, necesse haberent rudi cuidam rabulæ se committere, qui omnia in contrarium sæpe, quam contrahentes voluerant, defcribebat. Inde erat quod Parlamentorum decreta latine fiebant, quæ servitus adeo barbara erat, ut Franciscus Rex, cognomento pater literarum expresso mandato id abrogaverit, anno1539. Causam fuisse nonnulli dicunt, quod loco verborum quorum hodieulus est, nous avons debouté, & deboutons, dici & pronunciari consuevissent ista verba, debotamus & debotavimus. Quod ego tamen suo loco relinquo. Dico postremo ve (E3 Sum rum esse, quod omni tempore vel pueris ludibrio fuerint afinitates Carionistarum, unde proverbium est: magnus Canonista, magnus Afinista.
5
pr.Hodieque quis est Canonistarum nisi plane truncus & bellua, (quemadmodum semper sub forma humana asini reperti sunt, qui carduis delectarentur) quem studii, seu professionis suæ non pudeat? Nihilominus utrumque jus intra trecentos annos tam inseparabiliter commixtum est, ut non modo in scholis, quod modo dixi, sed in judiciis etiam & auditoriis publicis non hoc pluris, quam illud æstimatum fit. Ita illi qui nobis studium librorum Justiniani adeo tenere commendant, tanquam omnis scientiæ politicæ scaturiginem, videntur (ut vere loquar) aquam de fonte valde turbido nobis propinare. Sed ut his finem imponamus, aliud videamus notatu dignissimum, quod huic studio acci-