IusCommune
IusCommune › Textos › Novelas

Nov. 92Περὶ τῶν εἰς παῖδας ἀμέτρων δωρεῶν.

DE INMENSIS DONATIONIBUS IN FILIOS.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Ὁ αὐτὸς βασιλεὺς Ἰωάννῃ τῷ ἐνδοξοτάτῳ ἐπάρχῳ τῶν ἱερῶν τῆς ἕω πραιτωρίων τὸ β’, ἀπὸ ὑπάτων ὀρδιναρίων καὶ πατρικίῳ. · Idem Aug. Iohanni viro clarissimo praefecto sacrorum per Orientem praetoriorum secundo, ex consule ordinario et patricio.

praefἬδη τὰ περὶ τοῦ Φαλκιδίου καὶ τῆς ἐκείνου μοίρας διωρίσαμεν, αὐξήσαντες αὐτὸν οὐκ ἀγεννεῖ προςθήκῃ· τὸ γὰρ λίαν ἄνισον οὐ σφόδρα ἡμᾶς ἤρεσεν, ἀλλὰ δεῖν μὲν προκρίνεσθαι τῶν παίδων οὓς ἂν ὁ πατὴρ βουληθείη, οὐ τοσοῦτον δὲ ἐλαττοῦν τοὺς ἄλλους, ὥςτε αὐτοῖς ἀφόρητον εἶναι τὴν ἐλάττωσιν.

Dudum de Falcidia et illius parte decrevimus, augentes eam non ignobili incremento. Quod enim nimis inaequale est, non valde placet nobis, sed oportere quidem praeponi filios quos pater voluerit, non tamen in tantum inminuere alios, ut inportabilis eis sit diminutio.

1 pr.Τοῦ τοίνυν παρ’ ἡμῶν τεθέντος νόμου μένοντος ἐπὶ τῆς ἰδίας ἰσχύος ἐκεῖνο βουλόμεθα, ὥςτε εἴ τις δωρεὰν ἄμετρον εἴς τινα ἤ τινας τῶν παίδων ποιήσαιτο, ἀνάγκην ἔχειν ἐν τῇ διανομῇ τοῦ κλήρου τοσοῦτον ἑκάστῳ τῶν παίδων φυλάττειν τὸ ἐκ τοῦ νόμου μέρος, ὅσον ἦν πρὶν τὴν δωρεὰν ὁ πατὴρ εἰς τὸν παῖδα ἢ τοὺς παῖδας τοὺς ταύτῃ τετιμημένους ποιήσαιτο. οὕτω γὰρ οὐδὲν ἔτι ταῖς δωρεαῖς ἐγκαλέσουσιν, ἔχοντες μὲν ἐπὶ πάσῃ τῇ οὐσίᾳ τοῦ πατρὸς τὸ ἀπὸ τῶν νόμων, κατὰ τοσοῦτον δὲ αὐξομένου τούτου τοῦ μέτρου, καθ’ ὅσον καὶ τὰ πράγματα εἶχε τοῦ πατρὸς πρὶν ταῖς δωρεαῖς ἐξαντληθείη. οὐ δυναμένων τῶν ταῖς δωρεαῖς τετιμημένων παίδων φάσκειν ἀρκεῖσθαι μὲν ταῖς ἀμέτροις ταύταις δωρεαῖς, δοκεῖν δὲ ἀφίστασθαι τοῦ πατρῴου κλήρου, ἀλλ’ οὐκ ἀναγκαζομένων μέν, εἰ ἀρκοῦνται ταῖς δωρεαῖς, καταδέχεσθαι τὸν κλῆρον, ἀνάγκην δὲ ἐχόντων πᾶσι τρόποις ἐπανισοῦν τοῖς ἀδελφοῖς τὸ ἐντεῦθεν διαφέρον καθ’ ὅσον εἰρήκαμεν μέτρον, ὥςτε μὴ ἔλαττον αὐτοὺς ἔχειν τὸ ἐκ τῶν νόμων αὐτοῖς ὀφειλόμενον διὰ τὴν γενομένην ἐπὶ ταῖς δωρεαῖς ἀμετρίαν· ὅπου γε ἔξεστι τῷ πατρὶ μέτρια φρονήσαντι περὶ τὴν πᾶσαν γονὴν καὶ τοῖς παρ’ αὐτοῦ μᾶλλον ἀγαπωμένοις χαρίσασθαί τι πλέον καὶ μὴ τοὺς λοιποὺς παῖδας διὰ τῆς εἰς ἐκείνους γενομένης ἀμετρίας βλάψαι καὶ τὸν ἡμέτερον παραβῆναι σκοπόν. καὶ τοῦτο ἐγένετο μὲν ἡμῖν ἐξ ἀρχῆς ἐνθύμιον, ἀναβαλλόμενοι δὲ αὐτὸ πρώην καὶ τῶν ἀνθρωπίνων πειρώμενοι ψυχῶν, ἐπειδήπερ ἑωρῶμεν αὐτοὺς εἰς τὰς τοιαύτας προςπαθείας ἐξολισθαίνοντάς τε καὶ καταφερομένους, διὰ τοῦτο νῦν προςθήκην ἐκείνῳ τῷ νόμῳ ταύτην ποιούμεθα.

Posita igitur a nobis lege in sua virtute manente illud volumus, ut si quis donationem inmensam in aliquem aut aliquos filiorum fecerit, necessarium habeat in distributione hereditatis tantam unicuique filiorum servare ex lege partem, quanta fuit priusquam donationem pater in filium aut filios, quos ea honoravit, faceret. Sic enim nihil ulterius in donationibus querebuntur, habentes quidem in omni substantia patris quod legitimum est, in tantum autem aucta quantitate, quantum habuit substantia patris antequam donationibus exhauriretur; non valentibus filiis qui donationibus honorati sunt dicere contentos quidem esse inmensis his donationibus, videri autem abstinere paterna hereditate, sed neque cogendis quidem, si contenti sunt donationibus, suscipere hereditatem, necessitatem autem habentibus omnibus modis complere fratribus quod hinc differt secundum quam scripsimus mensuram, ut non minus illi habeant quod ex legibus eis debetur propter factam in donationibus inmensitatem: dum liceat patri mediocriter sapienti circa omnem prolem etiam his qui ab eo potius diliguntur donare aliquid amplius, et non ceteros filios per inmensitatem in illos factam laedere et nostram transcendere intentionem. Et hoc quidem nostra ab initio cogitatio est, differentes autem illud dudum et humanarum experti animarum, quoniam videbamus eos in huiusmodi passionibus labefactari atque descendere, propterea nunc augmentum illi legi hoc facimus.

1 1Ταῦτα μέντοι φαμὲν περὶ παίδων κεχαρισμένων ὄντων αὐτοῖς, οὐ μὴν περὶ τῶν ἀγνωμόνων καὶ οἷς ὁ πατὴρ δικαίαν τε καὶ νόμιμον ἀχαριστίαν ἐπάγει. εἰ γὰρ τοῦτο οὕτως ἔχον φανείη καὶ ἀποδειχθείησαν αἱ τῆς ἀχαριστίας αἰτίαι, ἔστω τὰ τῶν νόμων τῶν ἐπὶ τοῖς ἀχαρίστοις κειμένων κύρια, οὐδὲν ἐκ τῆςδε ἡμῶν τῆς νομοθεσίας ἐλαττούμενα.

Haec itaque dicimus de filiis gratis existentibus eis, non de ingratis et quibus pater iustam et legitimam ingratitudinem infert. Nam si hoc ita se habere apparuerit et approbentur ingratitudinis causae, sint ea quae lege de ingratis posita sunt rata, nihil hac nostra legislatione minuenda.

epilΤὰ τοίνυν παραστάντα ἡμῖν καὶ διὰ τοῦδε δηλούμενα τοῦ θείου ἡμῶν νόμου ἡ σὴ ὑπεροχὴ ἔργῳ καὶ πέρατι παραδοῦναι σπευσάτω.

Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram nostram declarata sunt legem, tua celsitudo operi effectuique tradere festinet.

Dat. VI id. Oct. ⟨CP. imp. dn. Iustiniani pp. A. anno XIII Apione v.c. cons.⟩