Nov. 81Ἡ διάταξις ἡ διὰ τῶν ἀξιωμάτων καὶ τῆς ἐπισκοπῆς ἐλευθεροῦσα τοὺς παῖδας τῆς ὑπεξουσιότητος.
CONSTITUTIO QUAE DIGNITATIBUS ET EPISCOPATU LIBERAT FILIUM PATRIA POTESTATE.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Αὐτοκράτωρ Ἰουστινιανὸς Αὔγουστος τῇ ἱερᾷ συγκλήτῳ τῆς βασιλίδος πόλεως. · Idem Aug. sacro senatui huius regiae civitatis.
praefΕἴ τι πρὸς ὠφέλειαν καὶ κόσμον ὁρᾷ τῆς ὑπὸ τοῦ θεοῦ παραδοθείσης ἡμῖν πολιτείας, τοῦτο ἀεὶ βουλευόμενοι πρὸς ἔργον ἄγειν σπουδάζομεν. τοιγαροῦν καὶ ἤδη νόμον ἐγράψαμεν ἐπὶ τῶν ἐνδοξοτάτων ἡμῶν πατρικίων τὸν ἐλευθέρους αὐτοὺς τῇ τῆς ἀξίας δόσει τῆς ὑπεξουσιότητος τῶν πατέρων ἀποφαίνοντα. οὐ γὰρ πρέπον ἐνομίσαμεν εἶναι, τούτους οὓς ἡμεῖς ἐν τάξει πατέρων ἄγομεν ἡμετέρων, [τούτους] ὑφ’ ἑτέρου τελεῖν ἐξουσίαν. εἰ γὰρ ἡ τῆς emancipationος πρᾶξις πάλαι μὲν ὑπὸ τὰς καλουμένας legis actionας γινομένη μεθ’ ὕβρεων καὶ ῥαπισμάτων ἀπήλαττεν αὐτοὺς τῶν τοιούτων δεσμῶν, πῶς οὐκ ἔμελλε τὰ σύμβολα τὰ πάντων ἀνθρώπων σεμνότατα διδόμενα παρὰ τῆς ἐφεστώσης τοῖς ὅλοις βασιλείας μὴ τῆς ὑπεξουσιότητος αὐτοὺς ἐλευθεροῦν; νῦν δὲ φιλανθρωπότερόν τι καὶ σεμνότερον τῇ πολιτείᾳ διανοούμενοι καὶ ἐπὶ τῶν ἐνδοξοτάτων ὑπάτων, οἵπερ τὸ οἰκεῖον ὄνομα τῷ χρόνῳ μετὰ τὴν βασιλείαν διδόασι, καὶ τῶν γε μόνοις τοῖς ὑπατικοῖς συμβόλοις τετιμημένων, καὶ ἐπὶ τῶν ἀρχῶν τῶν ἐλευθεροῦν βουλῆς δυναμένων, τουτέστιν ἐπαρχότητός τε καὶ στρατηγίας (φαμὲν δὲ τῆς ἐν αὐτοῖς τοῖς θρόνοις καὶ τοῖς ἔργοις γνωριζομένης) αὐτὸ τοῦτο νομοθετοῦμεν, ἵνα πᾶν τοιοῦτον ἀξίωμα καὶ ἀρχὴ τοιαύτη προςγινομένη τισὶν οἷς ἂν ἡμεῖς δοκιμάσαιμεν, ὅπερ αὐτοὺς ἀπαλλάττει καὶ βουλῆς, τοῦτο ἰσχύσειε καὶ τῆς ὑπεξουσιότητος αὐτοὺς ἐλευθεροῦν τῶν πατέρων ἢ πάππων. εἰ γὰρ ἐνομοθετήσαμεν, ὧς εἴ τις οἰκέτης εἰδότος τοῦ κεκτημένου ἀξιωθῇ στρατείας ἤ τινος ἀξίας τύχοι παρὰ τῆς βασιλείας, εὐθὺς ἐλευθεροῦται καὶ εἰς αὐτὴν ἀναρπάζεται τὴν εὐγένειαν, πῶς οὐχὶ δίκαιον τὸν τηλικούτων ἠξιωμένον συμβόλων μὴ καὶ τῆς ὑπεξουσιότητος ἐλεύθερον γίνεσθαι;
Quicquid ad utilitatem et ornatum respicit a deo traditae nobis reipublicae, hoc semper cogitantes ad effectum deducere festinamus. Igitur etiam dudum legem scripsimus super gloriosissimis nostris patriciis, quae liberos eos dignitatis collatione paterna potestate demonstrat. Non enim decens putavimus, ut hos quos nos in officio patrum provehimus nostrorum, hi sub aliena sint potestate. Nam si emancipationis actio dudum quidem et per eas quae nuncupantur legis actiones facta cum iniuriis et alapis liberabat eos huiusmodi vinculis, quomodo futuri essent codicilli omnium honestissimi dati a praesidente universis imperio non eos paterna potestate liberare? Nunc autem clementius aut etiam honestius in republica cogitantes et super gloriosissimis consulibus, qui proprium nomen tempori post imperium praebent, et solis consularibus codicillis honorantur, et super cingulis quae liberare a curia possunt, hoc est praefecturae et magistromilitatus (dicimus autem in ipsis sedibus et operibus agnitis) hoc ipsum sancimus esse, ut omnis talis dignitas aut etiam cingulum huiusmodi adquisitum aliquibus, quoscumque nos probaverimus, quod eos liberat a curia, hoc valeat et ut potestate eos liberet patrum aut avorum. Nam si sancivimus, ut si quis servus sciente domino meretur militiam aut quamlibet dignitatem adipiscatur ab imperio, repente liberatur et in ipsam rapitur ingenuitatem, quomodo non est iustum tantos promerentem codicillos non etiam potestate paterna liberum fieri?
1 pr.Διὰ τοῦτο τοίνυν τῷδε τῷ σεμνοτάτῳ χρώμενοι νόμῳ θεσπίζομεν, τούς τε ὀρδιναρίους ὑπάτους, εἴπερ ἐν ὑπεξουσίοις τελοῖεν, ἅμα τῷ ῥήματι τῷ ταύτην αὐτοῖς χαριζομένῳ τὴν τάξιν εἰς αὐτεξουσιότητα φέρεσθαι, καὶ πρός γε τοῖς τιμωμένοις παρὰ τῆς βασιλείας ὑπατικοῖς συμβόλοις, εἴπερ ὑπὸ τὴν τῶν πατέρων τελοῖεν χεῖρα, γίνεσθαι τὸ σύμβολον αὐτεξουσιότητος πρόφασιν· καὶ εἴ γέ τινας ἡμεῖς ἐπὶ πασῶν τῶν διοικήσεων τῶν ἐνδοξοτάτων ἐπάρχων τῶν ἱερῶν ἡμῶν πραιτωρίων ἐπιστήσαιμεν ἢ ἐπὶ τὴν πολιαρχίαν ἑκατέρας Ῥώμης ἄγοιμεν ἢ ἐπί τινα στρατηγίαν, τούτους εὐθὺς καὶ αὐτεξουσίους γίνεσθαι. τὸν γὰρ τοσούτων ἄρχοντα καὶ τοσούτοις ἐπιτάττοντα μένειν ἐπὶ τῆς ὑπεξουσιότητος ἔτι καὶ μὴ τοῖς αὐτεξουσίοις ἐγγράφεσθαι τῶν ἡμετέρων ἀνάξιον ἡγησάμεθα νόμων τε ἅμα καὶ χρόνων.
Propterea igitur hac honestissima utentes lege sancimus, et ordinarios consules, si sub potestate consistant, una cum ipso verbo quo hoc his donatur officium suae potestatis fieri, nec non et his qui honorantur ab imperio per consulares codicillos, si sub patris sunt manu, fieri codicillos eorum suae potestatis occasionem. Et si quos nos per universas diocesis gloriosissimos praefectos sacrorum nostrorum praetoriorum instituamus aut in praefectura civitatis utriusque Romae provexerimus aut in quolibet magistromilitatu, hos repente etiam suae potestatis fieri. Eum namque, qui tantorum iudex est et tantis iubet, manere sub potestate alterius et non inter eos qui suae potestatis sunt scribi nostrarum indignum iudicavimus legum simul et temporum.
1 1ἐν γένει δέ, καθάπερ εἴρηται, νομοθετοῦμεν, ὥςτε πᾶν ἀξίωμα καὶ ἀρχὴν πᾶσαν βουλῆς ἐλευθεροῦν δυναμένην ταύτην καὶ αὐτεξουσιότητος γέρας τοῖς τετιμημένοις παρέχειν. τοῦτο γὰρ καὶ σεμνοτέρους ἔτι τοὺς πατέρας ἀποφαίνει, εἴ γε τῶν οὕτω παρὰ τῆς βασιλείας τετιμημένων καθεστᾶσι πατέρες οὐ γὰρ ἄν, εἰ μὴ τοῦτο καὶ αὐτοὶ συνέσπευδον, τὴν βασιλείαν ὑπὲρ τούτων ᾔτουν. ὥςτε εἴτε ἐστί τις νῦν ἐν ὑπεξουσίοις τούτων ἀπολαύων τῶν τιμῶν ἢ ἀρχῶν, ἃς ἔμπροσθεν ἠριθμήσαμεν, εἴτε ὕστερον ἔσται, καὶ τούτοις αὐτεξουσιότης ἀκολουθείτω, τό τε peculiον αὐτοῖς χαριζομένη καὶ τὸ αὐτόγνωμον διδοῦσα καὶ ἄξια πράττειν τῆς τιμῆς καὶ τῆς ἐπ’ αὐτοῖς ἐκ τῆς βασιλείας γινομένης κρίσεως. οὗτος γὰρ πολλῷ μείζων τοῖς πατράσιν ἔπαινος ἔσται καὶ εὐφροσύνης ἀφορμὴν παρέξει μεγάλης.
Generaliter autem, sicuti dictum est, sancimus, ut omnis dignitas et omne cingulum a curia liberare valens hoc etiam suae potestatis praemium honoratis praestet, et nobiliores adhuc patres ostendat, si ergo ab imperio sic honoratorum sint patres; qui si non hoc essent, etiam ipsi pariter studerent imperium pro istis petentes. Quapropter sive est aliquis nunc quidem sub potestate his fruens honoribus aut cingulis, quos in primis enumeravimus, sive postea erit, etiam hos ius suae potestatis sequatur et peculium eis donans et arbitrii liberi esse praebens ac digne agere honore et iudicio super eis ab imperio habito; haec enim multo maior patribus laus erit et laetitiae occasionem praebebit magnae.
2Ἐκεῖνο δὲ τῷ νόμῳ προςεπισκήπτομεν, ὥςτε μὴ τὰς τοιαύτας αὐτεξουσιότητας ὅμοια χαρίζεσθαι ταῖς ἄλλαις, αἳ διὰ τῶν emancipationων γίνονται, ἀλλ’ ἐξαίρετόν τι τὴν βασιλείαν δῶρον ταῖς τοιαύταις αὐτεξουσιότησι παρέχειν. οὐδὲ γὰρ βουλόμεθα τὸν οὕτως αὐτεξούσιον γενόμενον ἢ γινόμενον ἀπολλύναι τι τῶν legitimων δικαίων, ἀλλ’ ἔστω καὶ τῷ γένει πρὸς αὐτοὺς καὶ αὐτοῖς πρὸς τὸ γένος ἄθικτα τὰ legitima καὶ ἐκ τῆς φύσεως φυλαττόμενα δίκαια, καὶ οἵ γε παῖδες αὐτῶν μετὰ τελευτὴν τῶν πάππων εἰς τὴν αὐτῶν μεταπιπτέτωσαν ὑπεξουσιότητα, ὥςπερ ἂν εἰ ἔτυχον οἱ τούτων γονεῖς τελευτῇ τῶν οἰκείων πατέρων ἀλλ’ οὐκ ἐκ τοῦ παρόντος νόμου αὐτεξούσιοι γενόμενοι καὶ εἰκότως τοὺς παῖδας τοὺς αὑτῶν μετὰ τελευτὴν τῶν οἰκείων πατέρων ὑπεξουσίους ἔχοντες· ἵνα μηδὲν τῶν ἐκ τῆς βασιλείας προςγινομένων παραιρεῖσθαί τι δόξειεν αὐτῶν, διότι πᾶν, ὅπερ εἴτε ἐκ θεοῦ πρόςεισιν ἀνθρώποις εἴτε ἐκ βασιλείας τῆς τῷ θεῷ κατακολουθούσης, ἀγαθὸν εἶναι προςήκει μόνως καὶ πάσης κακίας τε καὶ ἐλαττώσεως ἀμιγὲς καθεστάναι.
Illud quoque lege cavemus, ut non has tales suas potestates similia praebere qualia aliae, quae per emancipationes fiunt, sed praecipuum quoddam praemium imperium conferre talium suis potestatibus. Non enim volumus eum, qui ita suae potestatis fit, perdere aliquod legitimorum ius, sed sint, et generi ad eos et ipsis ad genus intacta legitima et ex natura servata iura, et filii eorum post mortem avorum sub eorum recidant potestatem, ac si contigisset horum parentes morte suorum patrum et non ex praesenti lege suae potestatis fieri et merito filios post mortem suorum patrum sub potestate habere: ut nihil horum quae ab imperio conferuntur eis deesse videatur, quoniam omne bonum, quod sive a deo adquiritur hominibus sive ab imperio sequente deum, decet esse mansurum et omnis malitiae ac diminutionis extraneum.
3Πρόδηλον δέ, ὡς οὐκ ἔστιν ὃς ἀγνοεῖ πρό γε ἁπάντων τοῖς ὁσιωτάτοις ἐπισκόποις ἅμα τῇ χειροτονίᾳ καὶ τὴν αὐτεξουσιότητα προςγίνεσθαι. οἱ γὰρ πάντων ὄντες πνευματικοὶ πατέρες πῶς ἂν ὑπὸ τὴν ἑτέρων ἐξουσίαν τελοῖεν; ἀλλὰ προςήκει καὶ αὐτοὺς τῆς τοιαύτης ἀπολαύειν τιμῆς καὶ ταύτην ἐκ τῆςδε ἡμῶν τῆς νομοθεσίας καρποῦσθαι.
Palam vero est nullum esse qui nesciat prae omnibus sanctissimis episcopis ipsa ordinatione etiam suam potestatem adquiri. Qui enim omnium sunt spirituales patres, quomodo sub aliorum potestate consistant? Sed convenit etiam eos huiusmodi potiri honore et hoc ex hac nostra legislatione frui.
epilΤὰ τοίνυν παραστάντα ἡμῖν εἰς ὑμετέραν αἰδῶ τε καὶ τιμήν, ὦ σεβασμιώτατοι πατέρες, βουλόμεθα εἰς τὸ διηνεκὲς ἐμπρέπειν τῇ ἡμετέρᾳ πολιτείᾳ, ἅμα μὲν εἰς κόσμον ὑμέτερον ἅμα δὲ εἰς τὴν τῆς ἡμετέρας φιλοτιμίας ἀπόδειξιν, ἣν τοῖς ἡμετέροις πατράσι καὶ ὑπάτοις καὶ ἱερεῦσι δεδώκαμεν.
Quae igitur nobis visa sunt ad vestram reverentiam et honorem, o colendissimi patres, volumus in perpetuum splendere nostrae reipublicae tam ad vestrum ornatum quam ad nostrae largitatis probationem, quam nostris patribus et consulibus sacerdotibusque contulimus.
Dat. XV K. Apr. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII Apione v.c. cons.