Nov. 17Mandata principis
DE MANDATIS PRINCIPUM.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Ἐν ὀνόματι τοῦ δεσπότου Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ θεοῦ ἡμῶν Αὐτοκράτωρ Καῖσαρ Φλάβιος Ἰουστινιανὸς Ἀλαμανικὸς Γοτθικὸς Φραγγικὸς Γερμανικὸς Ἀντικὸς Ἀλανικὸς Βανδαλικὸς Ἀφρικανὸς εὐσεβὴς εὐτυχὴς ἔνδοξος νικητὴς τροπαιοῦχος ἀεισέβαστος Αὔγουστος. · Imp. Iustinianus Tribuniano quaestori sacri palatii et exconsuli. Ex libris antiquis, qui iura nominis Romani continebant, non ignorat tua sublimitas, quanta de mandatis principum legum latores in suo quoque volumine conscripserunt. Quia igitur nobis reparantibus omnem vetustatem iam deperditam, iam deminutam, placuit etiam omnibus iudicibus nostris, qui minores vel medias administrationes gerunt, sive inter correctores sive inter consulares sive inter spectabiles ordinentur, non solum codicillos praestare, sed etiam mandata dare, quibus inspectis omnia gubernare laudabiliter possint: ideo librum mandatorum composuimus, qui subter quidem per utramque linguam adnexus est, ut detur administratoribus nostris secundum locorum qualitatem, in quibus romana vel graeca lingua frequentatur, scire eorum sanctionem, ut nihil ex his audeant praeterire, sed saluberrimas dispositiones nostras observantes in perpetuum, nostras provincias nostroque imperio subiectos gubernare festinent. Illustris igitur auctoritas tua, ad quem quaestoria pertinet censura, eadem mandata et in libris legum transcribere et in sacro laterculo deponi praecipiat, quatenus ex his una cum codicillis suscipiendis administratores, quemadmodum possint reipublicae subvenire, non ignorent.
praefἬδη μὲν ἐν τῷ γενικῷ τῆς ἡμετέρας εὐσεβείας νόμῳ πάντα διηγόρευται ἐφ’ οἷς προςῆκόν ἐστι τοὺς τὰς ἀρχὰς παραλαμβάνοντας ταύτας διοικεῖν, μεμνημένους τῶν ὅρκων ὧν ἐπὶ τούτοις παρέχουσιν. Ἀναγκαῖον δὲ ὅμως ᾠήθημεν καὶ νῦν παραλαμβάνοντί σοι τὴν ἀρχὴν ἐπισκῆψαι τὰ πρέποντα, κατὰ τοῦτο δὴ τὸ τοῖς προγόνοις τῆς πολιτείας ἡμῶν ἐξηυρημένον, οἳ τοῖς εἰς τὰς ἀρχὰς στελλομένοις ῥητὰ παρεῖχον παραγγέλματα, μανδατα πρινκιπις αὐτὰ καλοῦντες, καθ’ ἅπερ ἐχρῆν αὐτοὺς διακυβερνᾶν τὰς ἀρχάς.
Iam quidem in generali nostrae pietatis lege omnia declarata sunt, in quibus conveniens est administrationes accipientes eas gubernare, memorantes iusiurandum quod super his praestant. Necessarium tamen aestimavimus etiam nunc percipienti tibi administrationem designare, quod a genitoribus reipublicae nostrae adinventum est, qui ad administrationes directis certa praecepta dabant, mandata principum ea vocantes, secundum quae oportet eos gubernare administrationes.
1Δεῖ τοίνυν σε καθαρῶς παραλαμβάνοντα τὴν ἀρχὴν καὶ δόσεως ἁπάσης χωρὶς πρὸ τῶν ἄλλων ἁπάντων καθαρὰς φυλάττειν θεῷ τε καὶ ἡμῖν καὶ τῷ νόμῳ τὰς χεῖρας, καὶ μηδενὸς ἅπτεσθαι κέρδους μήτε μείζονος μήτε ἐλάττονος, μηδὲ σεσοφισμένην τινὰ ποιεῖσθαι κατὰ τῶν ὑπηκόων ἐμπορίαν, ἀλλ’ ἀρκεῖσθαι μόνοις τοῖς παρὰ τοῦ δημοσίου σοι χορηγουμένοις, καὶ διά τε σαυτοῦ διά τε τῶν περί σε καθαρὸν αὐτοῖς πανταχόθεν φυλάττειν τὸ δίκαιον. καὶ σπεύδειν πρῶτον μὲν τοὺς δημοσίους φόρους ἀπαιτεῖν ἀγρύπνως, μηδὲν ἐλλείποντα τῆς περὶ τὸ δημόσιον προνοίας, ἀναζητεῖν τε μήτι τὸ δημόσιον ἠλάττωται, καὶ περιποιεῖν αὐτῷ πανταχόθεν τὰ οἰκεῖα. Ὥςπερ γὰρ τοῖς ἰδιώταις ἀδικουμένοις βοηθοῦμεν, οὕτω καὶ τὸ δημόσιον ἀνεπηρέαστον μένειν βουλόμεθα. οἱ γὰρ δὴ συντελεσταὶ πάσης ἄλλης ἐπηρείας ἐλεύθεροι φυλαττόμενοι ῥᾳδίως τε καὶ ἐκ προχείρου καταθήσουσι τοὺς φόρους, καὶ ἅπερ εἰς κλοπὰς πρότερον διδόντες ἔμενον ἐποφείλοντες ἔτι τὰ δημόσια, ταῦτα νῦν αὐτοῖς τοῖς δημοσίοις τιθέντες ἀπαλλαγήσονται ῥᾳδίως τῶν ἐπὶ τοῖς φόροις ὀφλημάτων.
Oportet igitur te pure sumentem administrationem et sine omni suffragio prae aliis omnibus mundas servare deo nobisque et legi manus, et nullum contingere lucrum neque maius neque minus, neque captiosum quoddam facere contra subiectos negotiatione, sed contentum esse solis a fisco tibi ministratis, et tam per te quam per eos, qui circa te sunt, purum eis undique servare ius. Et festinare primum quidem fiscalia tributa exigi vigilanter, nihil deminuens circa publicam curam requirere, ne forte fiscus inminuatur, et salvare ei undique quae propria sunt. Sicut enim privatos iniustitiam passos adiuvamus, sic et publicum illaesum manere volumus. Collatores namque omni alia calumnia liberi conservati facile et in promptu solvent tributa, et quae in furta prius dantes manebant debentes adhuc fiscalia, haec nunc ipsis fiscalibus exsolventes liberabunt facile se tributis.
2Ἔπειτα προςῆκόν ἐστί σε προνοεῖν τοῦ μὴ τοὺς δήμους τῶν πόλεων ἐν ἀλλήλοις στασιάζειν, ἀλλὰ πᾶσαν εἰρήνην εἶναι ταῖς πόλεσιν ἐκ τοῦ τὴν ἰσότητα κἀνταῦθα τοῖς ἡμετέροις ὑπηκόοις φυλάττειν καὶ μήτε κέρδους μήτε πάθους τινὸς ἕνεκεν πρός τι τῶν μερῶν ἀποκλίνειν.
Deinde conveniens est te providere, ut nulli populi civitatum alterutri seditiones faciant: sed omnem pacem esse civitatibus, dum aequitas etiam hinc nostris subiectis servatur et neque lucri neque passionis alicuius causa ad aliquam partium declinatur.
3Ἔστω σοι καὶ τρίτον σπούδασμα τὸ τῶν δικῶν μετὰ πάσης ἰσότητος ἀκροᾶσθαι, καὶ τὰς μὲν βραχυτέρας καὶ ὅσαι μάλιστα τῶν εὐτελεστέρων εἰσὶν ἀγράφως τέμνειν τε καὶ κρίνειν καὶ ἀπαλλάττειν ἀνθρώπους τῆς πρὸς ἀλλήλους φιλονεικίας, καὶ μὴ συγχωρεῖν αὐτοὺς μηδὲν περαιτέρω τῶν περιεχομένων τῇ θείᾳ ἡμῶν διατάξει προφάσει δικαστικῶν δαπανημάτων ζημιοῦσθαι, εἴγε ὅλως ἱκανοὶ πρὸς δόσιν καθεστᾶσιν. ἐπείτοιγε καὶ προῖκα τῶν δικῶν ἀκροάσασθαι καὶ μὴ συγχωρεῖν ἐκ ῥᾳθυμίας τοὺς τῆς ἐπαρχίας ἧς ἄρχεις εἰς ταύτην τρέχειν τὴν εὐδαίμονα πόλιν καὶ ἡμᾶς ἐνοχλεῖν. ἴσθι γὰρ ὡς, εἴ τις ἔλθοι καὶ προςέλευσιν ἡμῖν ποιήσαιτο, καὶ παρ’ ἡμῶν ἐρωτώμενος, εἰ πρότερόν σοι προςῆλθεν, εἶτα φήσειε καὶ προςελθεῖν καὶ τοῦ δικαίου μὴ τυχεῖν, καὶ τοῦτο ἀληθὲς εὕροιμεν, εἰς σὲ τὴν ἀγανάκτησιν τρέψομεν. Εἰ μέντοι μὴ προςελθών σοι παραγενέσθαι τῇ βασιλίδι ταύτῃ θαρρήσειε πόλει, καὶ ἀντιπέμψομεν αὐτὸν σὺν ἐπιτιμήσει πάσῃ καὶ ἀποκρίσεως οὐ μεταδώσομεν.
Sit tibi quoque tertium studium lites cum omni aequitate audire, et omnes quidem breviores et quaecumque maxime vilium sunt ex non scripto decidere et iudicare et liberare homines alterna contentione, et non permittere ultra quam continetur sacra nostra constitutione occasione causalium expensarum damnificari, si tamen sufficientes in datione consistunt. Alioquin etiam gratis lites audire et non permittere ex neglegentia de provincia cui praesides ad hanc currere felicissimam civitatem et nobis molestum esse. Scito namque quia, si quis veniat et aditionem nobis faciat, et a nobis interrogatus, si prius te adiit, deinde dicat te adisse et quod iustum est non impetrare, et hoc verum inveniamus, in te indignationem convertemus. Sin vero cum te non adierit, venire ad regiam hanc praesumpserit civitatem, et remittemus eum cum omni correctione et responsum non dabimus.
4 pr.Ἔπειτα προςῆκόν ἐστί σε καὶ τοὺς ἐντεῦθεν φοιτῶντας εἴτε μαγιστριανοὺς εἴτε ἐξ οἱουδήποτε δικαστηρίου μὴ συγχωρεῖν ἀδικεῖν μηδὲ ὑπερπράττειν τοὺς ἡμετέρους ὑπηκόους· ἀλλ’ εἴ τις προςέλθοι τοιοῦτό τι μεμφόμενος τούτῳ καὶ ἐπεξιέναι καὶ τὸ ἀζήμιον αὐτοῖς περιποιεῖν, καὶ μηδὲ συγχωρεῖν τινι προτεινομένῳ προςτάξεις οἱουδήποτε δικαστηρίου (ταύτας δὴ τὰς ἐξ ἔθους φοιτώσας ὁλκῶν τε ὕδατος ἕνεκεν καὶ λιμένων καὶ ὁδοστρωσιῶν καὶ γεφυρῶν καὶ εἰκόνων καὶ τειχῶν καὶ οἰκημάτων καταστροφῆς ὡς ἐν δημοσίῳ τόπῳ γινομένων, καὶ ἑτέρων τοιούτων) ζημιοῦν τοὺς ἡμετέρους ὑπηκόους. οὐ γὰρ βουλόμεθα οὐδὲ κατὰ τοιαύτην πρόφασιν οὐδεμίαν αὐτοῖς ἐπάγεσθαι ζημίαν. Αὐτὸς δὲ ἁπάντων τούτων προνοήσεις, ζημίας ἅπαντα πράττων χωρίς. Εἰ δέ τις τοιοῦτό τι προςτεταγμένος ἔλθοι, παντελῶς οὐ προςέξεις αὐτῷ, πλὴν εἰ μὴ θεῖον ἡμέτερον πραγματικὸν δείκνυσι τύπον ὑπὲρ τούτων γεγραμμένον. καὶ τότε γε μὴν δέξῃ μὲν τὸν τοιοῦτον τύπον, οὐ μήν τι πράξεις ἐξ αὐτοῦ, πρὶν ἂν εἰς ἡμᾶς μηνύσας δευτέραν ὑπὲρ τούτων ἐπιτροπὴν ἡμετέραν προςλάβοις.
Deinde competens est te etiam hinc venientes sive magistrianos sive ex quolibet foro non permittere laedere nec superexigere nostros subiectos. Sed si quis adierit tale aliquid questus, hoc et exequi et indemnitatem ei procurare, et neque permittere alicui proferenti praecepta cuiuscumque fori (haec videlicet quae sollemniter diriguntur formarum et aquae causa et portuum et itinerum sternendorum et imaginum et murorum et domuum destructionis tamquam in publico factae et aliorum talium) damnificare nostros subiectos. Non enim volumus nec per talem causam ullum eis inferri damnum. Ipse vero omnium horum providebis sine damno omni gestum. Si quis autem, cui tale aliquid iussum est, veniat, omnino non respicias eum nisi sacram nostram pragmaticam ostendat formam pro hoc scriptam; tunc suscipies quidem talem formam, non autem aliquid ages ex ea, antequam ad nos nuntians secundam praeceptionem nostram suscipias.
4 1Ἀλλὰ καὶ τῆς ἀφθονίας τῶν ἐπιτηδείων καὶ τῶν ἔργων τῶν πόλεων ἐπιμελήσῃ, παρασκευάζων ἐκ τῶν πολιτικῶν χρημάτων αὐτοὺς ἅτε πατέρας τὰ ἀναγκαιότατα τῶν ἔργων ποιεῖν καὶ γεφυρῶν ὁμοίως καὶ ὁδῶν καὶ λιμένων, ἐν οἷς ὅλως εἰσὶ τόποις τῆς ἐπαρχίας ἧς ἄρχεις λιμένες, καὶ τειχῶν ἐπιμελεῖσθαι· καὶ εἴ τι ὅλως ἐστὶ τῷ δημοσίῳ καὶ ταῖς πόλεσι συμφέρον, βουλεύσῃ τε καὶ πράξεις καὶ μηνύσεις.
Sed etiam pro ubertate necessariorum et operum civitatum diligentiam habebis, procurans ex civilibus pecuniis patres quae valde necessaria sunt operum facere et pontium similiter et viarum et portuum, in quibus omnino sunt locis provinciae cui praesides portus, et murorum curam habere; et quidquid omnino est publico et civitatibus utile, et cogitabis et facies et nuntiabis.
4 2Ἕξεις δὲ ὑπακούοντάς σοι καὶ τοὺς κατὰ τὴν ἐπαρχίαν στρατιώτας ἐν οἷς ἂν αὐτῶν χρῄζοις εἰς ὑπουργίαν δικαίαν. οὓς εἰ πλημμελοῦντας εὕροις, ὑποθήσεις σωφρονισμῷ πρέποντι, καὶ πρός γε ἐκ τῶν σιτήσεων αὐτῶν τὸ ἱκανὸν γενέσθαι τοῖς ἠδικημένοις παρασκευάσεις.
Habebis autem oboedientes tibi et qui in provincia sunt milites, in quibus eorum opus habueris ad ministerium iustum: quos si delinquentes inveneris, subponi castigationi decenti insuper ⟨et⟩ ex emolumentis eorum satisfieri laesis procurabis.
5 pr.Οὐ συγχωρήσεις δὲ προνομίοις τισὶ χρῆσθαι τοὺς ἀδικοῦντας, ἀλλ’ ἐκεῖνο μόνον αὐτοῖς εἰς βοήθειαν φυλάξεις τὸ πανταχόθεν καθαροὺς τῶν ἐπαγομένων καὶ ἀνευθύνους φανῆναι. Φόνους δὲ καὶ μοιχείας καὶ παρθένων ἁρπαγὰς καὶ ἐφόδους καὶ ἀδικίας οὕτω μετὰ σφοδρότητος μετελεύσῃ, κολάζων τοὺς ἁμαρτάνοντας κατὰ τοὺς ἡμετέρους νόμους, ὡς τῇ κατ’ ὀλίγων τιμωρίᾳ τοὺς ἄλλους ἅπαντας σώζειν.
Non permittes privilegiis aliquibus uti nocentes, sed illud solum eis in auxilium observabis, ut undique puri horum quae eis inferuntur ⟨et⟩ innoxii videantur. Homicidia autem et adulteria virginumque direptiones et invasiones et oppressiones ita cum vehementia corriges, puniens delinquentes secundum nostras leges, ut paulatim supplicium alios omnes faciat salvos.
5 1Μάλιστα δὲ τῶν ταξεωτῶν τῶν σαυτοῦ κρατήσεις, οὐκ ἐφιεὶς αὐτοῖς τοὺς ὑπηκόους τοὺς ἡμετέρους λεηλατεῖν, οὐδὲ δοκεῖν μὲν ἄρχεσθαι παρὰ σοῦ, ταῖς ἀληθείαις δὲ τῆς σῆς ἄρχειν γνώμης.
Praecipue vero officiales tuos retinebis, non permittens eos subiectos nostros impellere, neque ut videantur quidem subiecti tibi, pro veritate autem tuae praesint voluntati.
5 2Σπεύσεις δὲ καὶ πάρεδρον καὶ εἴ τίς ἐστι τῶν περί σε λαμβάνειν ἄνδρα χρηστὸν καὶ καθαρεύοντα πανταχόθεν καὶ ἀρκούμενον τοῖς παρὰ τοῦ δημοσίου. καὶ εἴ γέ τις παρ’ ἐλπίδας γένοιτο, καὶ οὐχ εὕροις αὐτὸν φυλάττοντά σοι πίστιν δικαίαν, τὸν μὲν ἀπελάσεις, ἑτέρῳ δὲ χρήσῃ παρέδρῳ τὸν νόμον καὶ τὸ δίκαιον μετὰ καθαρῶν φυλάττοντι τῶν χειρῶν.
Festinabis etiam consiliarium et quicumque fuerit circa te assumere virum optimum et purum undique et contentum his quae a fisco dantur. Et si quis praeter spem accesserit et non inveneris eum custodientem tibi fidem iustam, illum quidem expelles, alio vero uteris consiliario, legem et iustitiam cum puris servante manibus.
5 3Τοιοῦτον δὲ παρέξεις σαυτὸν ἅπασι δημοσίᾳ τε καὶ ἰδίᾳ, ὥςτε φοβερώτατον μὲν εἶναι τοῖς ἁμαρτάνουσι καὶ τοῖς ἀγνωμονοῦσι πρὸς τὸ δημόσιον, ἡμερώτατον δὲ καὶ πρᾷον ἅπασι τοῖς ἐπιεικεστέροις καὶ εὐγνώμοσι, καὶ πατρικὴν αὐτοῖς εἰςάγειν πρόνοιαν.
Talem vero praebebis temetipsum omnibus publice et privatim, ut terribilis quidem sis delinquentibus et indevotis circa fiscalia, mansuetissimus autem et mitis omnibus placidis et devotis et paternam eis exhibens providentiam.
6Ἀλλὰ μηδὲ τούτους δὴ τοὺς καλουμένους λόγους προχείρως διδόναι σπεύδειν ἢ ἐπὶ πλείονα χρόνον, ἀλλὰ καὶ μετ’ ἐξετάσεως καὶ ἐν χρόνῳ συμμέτρῳ καὶ οὐχ ὑπερβαίνοντι τριάκοντα προθεσμίαν ἡμερῶν, ὥςτε μὴ ἐντεῦθεν ἀπεράντους εἶναι τοῖς ἀνθρώποις τὰς πρὸς ἑαυτοὺς φιλονεικίας. Εἰ δὲ καί τινα ὑπὸ τὸν καλούμενον λόγον ποιήσαιο, εἶτά τις προςέλθοι κατ’ αὐτοῦ, ἄξεις μὲν αὐτόν, φυλάττων τὸν δεδομένον αὐτῷ λόγον, ἐξετάσεις δὲ τὴν ὑπόθεσιν τοῦ λόγου πανταχόσε σωζομένου, καὶ εἴπερ καὶ ψήφου κατ’ αὐτοῦ δεήσειε, καταδικάσεις αὐτόν, καὶ δυοῖν αὐτῷ προθήσεις αἵρεσιν, ἢ εἰ βούλεται τῷ δεδομένῳ λόγῳ καθαρῶς ἀπειπεῖν καὶ πρᾶξαι τὰ κριθέντα, ἢ εἰ μὴ τοῦτο, τοῖς ἱεροῖς αὐτὸν ὅροις ἀποκαταστήσεις, κἀκεῖσε τὸν ἐκβιβασμὸν ἐπάξεις σωφρόνως καὶ μετὰ τῆς ὀφειλούσης τοῖς εὐαγέσιν ὅροις αἰδοῦς.
Sed neque haec quae dicuntur verba (id est iusiurandum) prompte dare festines aut amplius tempus, sed et cum examinatione ⟨et⟩ in tempore mediocri et non transcendente triginta dierum indutias, ne ex hoc infinitae sint hominibus ad invicem contentiones. Si vero etiam aliquem sub nuncupato verbo feceris, deinde aliquis adierit adversus eum, deduces quidem eum, custodiens datum ei verbum, ⟨et⟩ examinabis negotium verbo ubique servato, et si etiam sententia contra eum necessaria sit, condemnabis eum, et duorum propones electionem, utrum velit dato verbo absolute abrenuntiare et agere quae iudicata sunt, an non. Certe si non hoc, sacris eum terminis restitues, et ibi executionem inferes temperate et cum debita venerabilibus locis reverentia.
7 pr.Οὔτε δὲ ἀνδροφόνοις οὔτε μοιχοῖς οὔτε παρθένων ἅρπαξιν ἁμαρτάνουσι τὴν ἐκ τῶν ὅρων φυλάξεις ἀσφάλειαν, ἀλλὰ κἀκεῖθεν ἐξελκύσεις καὶ τιμωρίαν αὐτοῖς ἐπάξεις. Οὐ γὰρ τῶν τὰ τοιαῦτα ἁμαρτανόντων φείδεσθαι προςήκει, ἀλλὰ τῶν περιόντων, ἵνα μὴ τοιαῦτα ὑπὸ τῶν τολμηροτέρων πάσχοιεν· ἄλλως τε ἡ ἐκ τῶν ἱερῶν ἀσφάλεια οὐ τοῖς ἀδικοῦσιν, ἀλλὰ τοῖς ἀδικουμένοις δέδοται παρὰ τοῦ νόμου, καὶ οὐκ ἂν εἴη δυνατὸν ἑκάτερον ἰσχυρίζεσθαι τῇ παρὰ τῶν ἀσύλων τόπων ἀσφαλείᾳ, καὶ τὸν ἀδικοῦντα καὶ τὸν ἀδικούμενον.
Neque autem homicidis neque adulteris neque virginum raptoribus delinquentibus terminorum, custodies cautelam, sed etiam inde extrahes et supplicium eis inferes. Non enim talia delinquentibus parcere competit, sed obpatientibus, ut non talia a praesumptoribus patiantur. Deinde templorum cautela non nocentibus, sed laesis datur a lege, et non erit possibile utrumque tueri cautela sacrorum locorum et laedentem et laesum.
7 1Τὰς δὲ τῶν δημοσίων φόρων εἰςπράξεις καὶ ἔνδον τῶν ἱερῶν γίνεσθαι μετὰ τοῦ πρέποντος παρασκευάσεις, ἐπειδήπερ ὁ τῶν δημοσίων λόγος καὶ στρατιώταις καὶ ἰδιώταις, καὶ αὐτοῖς τε τοῖς ἱεροῖς καὶ ὅλῃ τῇ πολιτείᾳ συμφέρων τε καὶ ἀναγκαιότατός ἐστιν. Ἐπαμυνοῦσι δέ σοι πρὸς τοῦτο οἱ θεοφιλέστατοι τῶν ἐκκλησιῶν ἔκδικοι καὶ οἰκονόμοι, οὐδένα τῶν τοὺς δημοσίους φόρους κατὰ χώραν ἀπαιτουμένων ἀφαιρούμενοι τῆς εἰςπράξεως, ἀλλ’ οὐδὲ συγχωροῦντες βίαιον ἢ στασιῶδές τι παθεῖν τοὺς τὸν ἐκβιβασμὸν ἐπάγοντας, γινώσκοντες ὡς εἴ τι τοιοῦτο πράξαιεν, οἴκοθεν τὸ ἱκανὸν ποιῆσαι τῷ δημοσίῳ καταναγκασθήσονται.
Publicorum vero tributorum exactiones et intra templa decenter fieri praeparabis, quoniam fiscalium ratio et militibus, et privatis ipsisque templis et cunctae reipublicae utilis et necessaria est. Auxiliabuntur autem tibi ad hoc etiam deo amabiles ecclesiarum defensores et oeconomi, nullum horum qui fiscalia tributa exiguntur abripientes exactioni, sed neque permittentes violentum aut seditiosum aliquid pati executionem inferentes, scientes quia, si quid tale gesserint, de suo satisfacere fisco cogentur.
8 pr.Ἀναγκάσεις δὲ τοὺς δημοσίους πράκτορας [ἤτοι τοὺς ἀπαιτητὰς] ἐν ταῖς ἑαυτῶν ἀποχαῖς φανερὰ ποιεῖν ἅπαντα ἐφ’ οἷς αὐτὰς διδόασι, τουτέστι τό τε ποσὸν τῶν ζυγοκεφάλων ἢ ἰούγων ἢ ἰουλίων ἢ ὁπωςδήποτε ἂν αὐτὰ κατὰ χώραν καλοῖεν, καὶ ὑπὲρ τίνων αὐτὰ καὶ ποίων χωρίων ἀπαιτοῦσι, καὶ τὸ τῶν δεδομένων ποσὸν εἴτε ἐν εἴδεσιν εἴτε ἐν χρυσίῳ, ἀπειλῶν αὐτοῖς καὶ ζημίαν μεγάλην καὶ χειρὸς ἀφαίρεσιν, εἰ τὸ παραγγελλόμενον μὲν ἀεί, μέχρι δὲ νῦν μὴ φυλαχθέν, μὴ τοῦ λοιποῦ γοῦν πᾶσι φυλάξαιεν τρόποις. Εἰ δὲ ὡς εἰκὸς ἀποφυγὴν ἐξεύροιέν τινα, λέγοντες μὴ δύνασθαι τὴν τῶν ἰούγων ἐντιθέναι ποσότητα, μάλιστα μὲν κακουργεῖν αὐτοὺς νομίζομεν· πλὴν ἀλλὰ μηδὲν ἐντεῦθεν βλαπτέσθω μήτε τὸ δημόσιον μήτε οἱ συντελεῖς. τὸ μὲν γὰρ δημόσιον ἀπροκρίτως ἅπαντα τὰ οἰκεῖα λαβέτω, καὶ τὰς ἐξ ἔθους γινομένας ἀποδείξεις λαμβανέτωσαν οἱ ταῦτα κατατιθέντες, μηδὲν ἀπαιτούμενοι πλεῖον· πρᾶγμα δὲ μηδ’ ὁτιοῦν καταβλαπτέσθω. καὶ ἡ μὲν κατὰ τὸ σύνηθες συντέλεια καταβαλλέσθω παρ’ αὐτῶν καὶ εἰςφερέσθω τῷ δημοσίῳ· μηνυέσθω δὲ εἰς τοὺς ἐνδοξοτάτους ἡμῶν ἐπάρχους τὰ περὶ τούτων, πρότερον ἀναγκαζομένων τῶν κηνσουαλίων τὰς καλουμένας ἐκθέσεις ἀκριβεῖς διδόναι, ὥςτε ἐκεῖθεν γίνεσθαι τὴν τοῦ πράγματος διάκρισιν. οὕτω τε τέως τῶν κατὰ συνήθειαν δεδομένων δημοσίων ἀμέμπτως εἰςκομιζομένων, ὅπερ ἂν ἐπὶ τοῖς ἀμφισβητουμένοις οἱ ἐνδοξότατοι ἡμῶν ἔπαρχοι κρίνοιεν, ἐπὶ τοῖς στασιαζομένοις τοῦτο κρατεῖν, ἀνάγκην ἐχόντων τῶν πρακτόρων μετὰ τὸ γνωσθῆναι τὴν ἀλήθειαν τὴν ἐπὶ τοῖς ζητουμένοις καὶ ἐπ’ ἐκείνοις τοῦ λοιποῦ τὸ ποσὸν τῶν ὄντων ζυγοκεφάλων καὶ τῶν ἄλλων ἁπάντων κατὰ τὸ παρ’ ἡμῶν ἤδη διατεταγμένον ταῖς ἀποδείξεσιν ἐντάττειν.
Coges autem publicos executores in suis desusceptis manifesta facere omnia, in quibus ea dederunt, zygocephalorum aut iugorum aut iuliarum aut quolibet modo per regiones nuncupantur, et pro quibus haec et qualibus praediis exigunt, et datorum quantitatem sive in speciebus sive in auro, interminans eis et damnum magnum et manus amputationem, si hoc, quod praecipitur quidem semper, usque nunc autem non custoditum est, non deinceps omnibus servent modis. Si vero, ut adsolet, declinationem inveniant aliquam, dicentes non posse iugorum poni quantitatem, maxime quidem eos malignari putamus, sed tamen nihil hinc laedatur fiscus nec collatores. Fiscus etenim sine praeiudicio omnia sua percipiat, et sollemniter celebrata suscepta percipiant, qui haec exsolverint, nihil exigendi amplius causa vero in nullo laedatur. Et secundum consuetudinem quidem tributa solvantur ab eis et inferantur fisco, nuntietur autem ad gloriosissimos nostros praefectos de istis, primitus cogendis censualibus nuncupatas expositiones subtiliter dare, ut ex hoc fiat causae diiudicatio; et sic interim secundum consuetudinem datis fiscalibus inculpabiliter inferendis: quod autem in his, quae dubitantur, gloriosissimi nostri praefecti iudicaverint, in his, quae moventur, hoc valere; necessitatem habentibus exactoribus, post cognitam veritatem super his quaestionibus, et in illis de cetero quantitatem zygocephalorum et aliorum omnium adscribere, secundum quod a nobis iam ordinatum est.
8 1Οὐ συγχωρήσεις δὲ ἢ βουλευταῖς ἢ κηνσουαλίοις, ἡνίκα πράσεις γίνονται χωρίων ἢ ἄλλως διανεμήσεις καὶ εἰς ἕτερα πρόςωπα μεθίστανται κτήσεις, διαστροφαῖς χρῆσθαί τισι, καὶ μὴ μετατιθέναι παρὰ τῶν πωλησάντων εἰς τοὺς ἀγοραστὰς τὰ χωρία, ἀλλ’ ἀναγκάσεις αὐτοὺς ἐκ τρόπου παντὸς ποιεῖσθαι τὰς μεταθέσεις ζημίας χωρίς. εἰ δὲ φήσαιεν ἀπόρους εἶναι τοὺς ἀγοραστάς, καὶ διὰ τοῦτο μὴ ποιεῖν τὴν μετάθεσιν, αὐτὸ τοῦτο ἐξετάσεις χωρὶς τῆς οἱασοῦν ζημίας. καὶ εἰ μὲν εὐποροῖεν οἱ ἀγορασταί, ἀναγκάσεις τοὺς τῶν δημοσίων προεστῶτας πᾶσι τρόποις καὶ χωρὶς τῆς οἱασοῦν ζημίας ποιήσασθαι τὴν μετάθεσιν· εἰ δὲ ταῖς ἀληθείαις αὐτοὺς εὕροις οὐ σφόδρα εὐπόρους, ἀναγκάσεις τοὺς πράτας αὐτὸ τοῦτο ὁμολογῆσαι ἐν ὑπομνήμασιν, ὅτι κινδύνῳ αὐτῶν ἡ μετάθεσις γίνεται τῶν δημοσίων φόρων εἰς τοὺς παρ’ αὐτῶν ἐωνημένους· τοῦτο ὅπερ ἐπὶ τῆς Ἑῴας ἴσμεν ἐν πολλοῖς γινόμενον ἔθνεσιν. οὕτω γὰρ οὔτε τὸ δημόσιον βλαβήσεται καὶ οἱ δημόσιοι φόροι παρὰ τῶν νεμομένων εἰςκομισθήσονται, ὅπως ἂν μὴ ἕτεροι μὲν εἶεν οἱ νεμόμενοι, ἕτεροι δὲ οἱ συντελοῦντες. δεῖ γὰρ μάλιστα κατὰ τῶν νεμομένων φέρεσθαι τὰς συντελείας, ἀλλ’ οὐχὶ κατὰ τῶν μὴ κατεχόντων μηδὲ νεμομένων τὰ γήδια.
Non permittas itaque aut curialibus aut censualibus, dum vendita sint praedia eorum aut in alias personas mutatur possessio, tergiversationibus uti quibusdam et non transferre a venditoribus ad emptores praedia, sed coges eos omni modo facere mutationes sine damno. Si vero dixerint minus idoneos esse emptores et propterea non fieri migrationem, hoc ipsum examinabis sine quolibet damno. Et si quidem idonei fuerint emptores, coges fiscalium praesules omnibus modis et sine quolibet damno celebrare transpositionem; si vero pro veritate eos inveneris non satis idoneos, coges venditores hoc ipsum profiteri ad gesta, quia periculo eorum transpositio fit fiscalium tributorum in eos, qui ab ipsis emerint; hoc quod etiam in Oriente novimus in multis fieri gentibus. Sic enim neque fiscus nocebitur et fiscalia tributa a possessoribus inferuntur, ut autem alii quidem sint possessores, alii vero collatores. Oportet enim maxime contra possessores fieri collationes, sed non contra non detinentes neque possidentes terras.
9Ἐκεῖνο μέντοι σε βουλόμεθα γινώσκειν ὡς, εἴποτε προςτάξαιμεν εἰς ἑτέρας ἴσως παραγενέσθαι σε χώρας, προςῆκόν ἐστιν ἀρκούμενόν σε τοῖς ἀπὸ τοῦ δημοσίου φιλοτιμηθεῖσι μὴ προῖκα δαπανᾶν μηδὲ τοὺς ἡμετέρους ὑπηκόους ἐπιτρίβειν, ἀλλ’ ἐξ ὧν ἐπὶ τῆς ἐπαρχίας ὢν ἐδαπάνας, ἐξ αὐτῶν καὶ εἰς ἑτέρας γινόμενον χώρας ποιεῖσθαι τὰς δαπάνας· μηδὲ ἀγγαρείαις τοὺς συντελεστὰς ἐπιτρίβοντα μήτε σὲ μήτε τὴν πειθομένην σοι τάξιν, ἀλλ’ οἰκείοις μὲν ὑποζυγίοις, οἰκείᾳ δὲ δαπάνῃ ποιεῖσθαι τὴν πορείαν. Αὐτοῦ τούτου φυλαττομένου κἂν εἰ μὴ ὑπερόριος γένοιο, ἀλλὰ τὰς τῆς ἐπαρχίας διά τινα πρόφασιν ἀναγκαίαν περινοστοίης πόλεις.
Illud tamen te volumus nosse quia, si quando praeceperimus ad alias forte proficisci te provincias, competens est contentum te his quae de fisco largiuntur non gratis expendere neque nostros subiectos atterere, sed ex quibus in provincia consistens expendebas, ex his ipsis et ad alias proficiscens regiones facere expensas, neque angariis collatores adfligentem, neque te neque oboediens tibi officium, sed propriis quidem subiugalibus, propria quoque expensa agere iter; hoc ipsum custodiendo, vel si non ultra terminos properes provinciae, sed propter quandam occasionem necessariam circumeas civitates.
10Τοὺς γὰρ δὴ καλουμένους τοποτηρητὰς διδόναι τοὺς ἄρχοντας ἐν ταῖς πόλεσι τῆς ἐπαρχίας ἧς ἡγοῦνται, κἂν εἰ spectabilιοι κἂν εἰ λαμπρότατοι κἂν εἰ ἡγεμόνες εἶεν, πᾶσιν ἀπαγορεύομεν τρόποις. Ἀλλὰ μηδὲ εἰ στρατιῶταί τινες ἕποιντό σοι, μηδὲ ἐκείνοις προῖκα συγχωρεῖν δαπανᾶν, ἀλλ’ ἐκ τῶν οἰκείων σιτήσεων. Εἰ δὲ μὴ τοῦτο πράξαιεν, ἀλλ’ ἐκ τῶν συντελῶν δαπανήσειαν καὶ ἀγγαρείας λάβοιεν, πᾶν ὅσον ἂν ζημιοῖτο τὸ ὑπήκοον, τοῦτο ἐκ τῶν αὐτῶν σιτήσεων εἰςπράξας οἰκείῳ κινδύνῳ τοῖς ἠδικημένοις ἀποσώσεις.
Eos autem qui vocantur loci servatores dare iudices in civitatibus provinciae cui praesident, licet spectabiles viri vel clarissimi vel praesides sint, omnibus interdicimus modis. Sed neque si milites aliqui sequantur te, nec illos gratis permittas expendere, sed ex propriis emolumentis. Si vero non hoc egerint, sed ex tributis expenderint et angarias acceperint, omne quidquid damnificantur subiecti hoc ex eorum emolumentis exigens proprio periculo laesis salvabis.
11Οὐ μὴν οὐδὲ προφάσει θρησκειῶν τε καὶ αἱρέσεων ζητήσεως συγχωρήσεις τινὶ τὴν ἐπαρχίαν λεηλατεῖν, ἢ ἄλλως τοιαύτην τινὰ πρόςταξιν ἐγχειρισθῆναι ἐπὶ τῆς χώρας ἧς ἄρχεις, αὐτὸς δὲ προνοήσεις, μετὰ τοῦ προςήκοντος καὶ τοῦ συμφέροντος τοῖς δημοσίοις, καὶ τοῦ τὰ τοιαῦτα ἀνερευνᾶν καὶ μὴ συγχωρεῖν τι παρὰ τὰς ἡμετέρας γίνεσθαι προςτάξεις προφάσει θρησκειῶν. Εἰ δὲ κανονικὸν εἴη τὸ ἐπιζητούμενον, ἅμα τῷ μητροπολίτῃ τῆς ἐπαρχίας ταῦτα διακρίνειν, εἴτε ἐπίσκοποι ἀμφισβητοῖεν εἴτε ἕτεροί τινες, καὶ τῷ πράγματι διδόναι θεοφιλῆ τε καὶ πρέποντα ὅρον, ὃς καὶ τὴν πρέπουσαν τιμὴν τῇ ὀρθοδόξῳ φυλάξει πίστει καὶ τὸ ἀζήμιον περιποιήσει τοῖς δημοσίοις καὶ τοῖς ἡμετέροις ὑποτελέσι τὸ ἀνεπηρέαστον φυλάξει.
Neque occasione religionum haeresumque quaestionis permittas alicui provinciam commovere aut aliter quandam praeceptionem iniungi provinciae cui praesides, ipse vero providebis cum competenti utilitate fiscalibus, et quae talia sunt perscrutari, et non permittere aliquid circa nostras fieri praeceptiones occasione religionum. Si vero canonicum sit quod quaeritur, una cum metropolita provinciae haec disponere et decernere, sive episcopi dubitent sive alii quidam, et causae dare deo amabilem et decibilem terminum, qui et decentem orthodoxam custodiat fidem et indemnitatem procuret fiscalibus et nostros subiectos servet inviolatos.
12Δεῖ δέ σε καὶ τούτου πᾶσαν τίθεσθαι πρόνοιαν τοῦ ἡνίκα τις ἄξιος φανείη ποινῆς, ἐκεῖνον μὲν κολάζειν, τῶν δὲ πραγμάτων αὐτοῦ μὴ, προσάπτεσθαι· ἀλλὰ συγχωρεῖν ταῦτα τῷ γένει καὶ τῷ νόμῳ καὶ τῇ κατ’ ἐκεῖνον φέρεσθαι τάξει. οὐ γὰρ τὰ πράγματά ἐστι τὰ πλημμελοῦντα, ἀλλ’ οἱ τὰ πράγματα κεκτημένοι· οἱ δὲ ἀντιστρέφοντες τὴν τάξιν τοὺς μὲν ἀξίους ποινῆς ἀφιᾶσι, τὰ δὲ ἐκείνων ἀφαιροῦνται πράγματα, ἑτέρους ἀντ’ αὐτῶν τιμωρούμενοι, οὓς ὁ νόμος ἴσως ἐπὶ τὴν ἐκείνων ἐκάλει διαδοχήν.
Oportet autem te et in hoc omnem ponere providentiam, dum aliquis dignus apparuerit poena, illum quidem punire, res autem eius non contingere, sed sinere eas generi et legi et secundum illum ordinem. Non enim res sunt quae delinquunt, sed qui res possident; at illi reciprocantes ordinem eos quidem qui digni sunt poena dimittunt, illorum autem auferunt res, alios pro illis punientes, quos lex forte ad illorum vocavit successionem.
13Προστασίας δὲ ἀδίκους, ἃς μανθάνομεν ἐν ταῖς ἡμετέραις ἐπαρχίαις γίνεσθαι, πᾶσι μετελεύσῃ τρόποις, οὐ συγχωρῶν οὐδενὶ τοὺς ἑτέρων βίους ἐνεργολαβεῖν, οὐκ οἰκειοῦν ἑαυτῷ τὰ χωρία τὰ μηδαμόθεν αὐτῷ προςήκοντα, οὐκ εἰς τὴν ἑτέρων βλάβην ἐπαγγέλλεσθαι προστασίαν, οὐχ, ὅπως ἂν ἀποστεροῖεν τὸ δημόσιον, τὴν ἑαυτῶν ἰσχὺν ἀντιτάττειν. ἀλλὰ μηδὲ ἔστω σοι φροντίς, ὁποίας ἂν εἶεν οἱ ταῦτα πράττοντες δεσποτείας· ἀρκέσει γάρ σοι διὰ πάντων πρὸς τελεωτάτην ἰσχὺν ὅ τε νόμος ἥ τε τῆς βασιλείας εὐμένεια.
Patrocinia quoque iniusta, quae cognoscimus in nostris provinciis fieri, omnibus corrige modis; non sinens ulli aliorum vitas in se suscipere, non ampliare sibi praedia nullo modo ei competentia, non in aliorum laesionem promittere patrocinium, non quemadmodum fraudent fiscum suam virtutem obicere. Neque sit tibi cura, cuiuslibet sint haec agentes dominii; sufficit etenim tibi per omnia ad perfectam fortitudinem et lex et imperii favor.
14Ἀλλὰ καὶ τοὺς εἰςδεχομένους ἀλλοτρίους γεωργοὺς οὕτω μισήσεις, οὕτως ἀναγκάσεις θᾶττον ἀποδοῦναι τοὺς ληφθέντας κακῶς, ὡς, εἰ μέχρι πολλοῦ μείναιεν ἀπειθοῦντες, ἅπαν ὅσον ἄπορον τῆς ἐπαρχίας ἐστί, τοῦτο ταῖς ἐκείνων κτήσεσιν ἐπιθήσεις. Εἰ δὲ ἐν ἑτέραις ἐπαρχίαις οἱ γεωργοὶ λέγονται καθεστάναι, γράμμασι χρήσῃ δημοσίοις πρὸς τοὺς τῶν ἐπαρχιῶν ἐκείνων ἡγουμένους, ὥςτε αὐτοὺς τοὺς ἐν αὐταῖς πεφευγότας γεωργοὺς συνομολογοῦντας ἢ ἐλεγχομένους παραδίδοσθαι τοῖς κεκτημένοις καὶ ἐπανάγεσθαι πρὸς τὴν ἐπαρχίαν ἧς ἄρχεις, καὶ τοὺς ἀπειθοῦντας σφοδρότερον μετιέναι τῇ τῶν ἀπόρων ἐπιβολῇ. προςῆκον γάρ ἐστι τὸν τὰ τοιαῦτα σπεύδοντα τὸ ἐντεῦθεν ἄτοπον καὶ τὴν τῶν πραγμάτων ἐλάττωσιν ἐπὶ τῆς ἑαυτοῦ περιουσίας μαθεῖν, ὅπως ἂν ἐλαττούμενος γινώσκοι, πόσον ἐστὶ τὸ ἀδικεῖν τε καὶ πλημμελεῖν εἰς ἑτέρους. Τοῦτο δὲ πράξεις, εἴτε οἱ τὰ χωρία κεκτημένοι κατὰ χώραν εἰσὶν εἴτε τινῶν ἑτέροις προςηκόντων φροντισταὶ καθεστήκοιεν. δεῖ γὰρ καὶ τοὺς κεκτημένους ἐκεῖνα μόνον ἔχειν ἅπερ αὐτοῖς δίδωσιν ὁ νόμος, καὶ τοὺς προνοοῦντας τῶν ἀλλοτρίων ἐκείνων προΐστασθαι μόνον ἅπερ κατὰ μίσθωσιν ἢ καθ’ ἕτερον νόμιμον αὐτοῖς παραδέδοται τρόπον, τῶν δὲ ἀλλοτρίων ἀπέχεσθαι, καὶ μὴ προνοεῖν μὲν ἑτέρων, ἀδικεῖν δὲ ἄλλους καὶ ἑαυτοῖς κέρδος ἀσεβὲς ἐντεῦθεν πορίζειν.
Sed etiam suscipientes alienos agricolas sic odio habebis, sic compelles cito reddere quod suscipiunt male, ut, si plurimum manserint inoboedientes, omne quidquid onus provinciae est sic illis possessionibus imponens. Si vero in aliis provinciis agricolae dicuntur esse constituti, litteris uteris publicis ad provinciarum praesides, ut in eas fugientes agricolas confitentes aut convictos tradant possessoribus, et revocentur ad provinciam cui praesides, et inoboedientes vehementer corripies minus idoneorum adiectione. Competens est enim talia studentem [quod] hinc onus et rerum deminutionem in sua facultate cognoscere, ut minoratus cognoscat, quantum est laedere et delinquere in alios. Hoc ipsum age, sive praedia possidentes in provincia sint sive aliquorum aliis competentium gubernatores sint. Oportet enim et possessores illa solum habere quae eis dat lex, et gubernatores alienarum illis praeesse solummodo quae per conductionem aut alium legitimum eis sunt tradita modum, extraneis autem abstinere, et non providere quidem aliis, laedere vero alios et sibimet lucrum impium hinc acquirere.
15Σανίδας δὲ ἐπιτιθέναι χωρίοις ἀλλοτρίοις ἢ ἐργαστηρίοις ἐν πόλεσι διακειμένοις καὶ ἐπιγράφειν τὰς ἑαυτῶν προςηγορίας οὕτω τοῖς τολμῶσιν ἐπικίνδυνον καταστήσεις, ὡς γινώσκειν, ὅτι ταῦτα πράττοντες αὐτοὶ τὴν ἑαυτῶν περιουσίαν προςάψουσι τῷ δημοσίῳ. Εἰ γὰρ πρᾶγμα μόνῃ τῇ βασιλείᾳ καὶ τῷ δημοσίῳ δεδομένον πειρῷτό τις ὑφαρπάζειν, ἐν τοῖς ἑαυτοῦ μανθανέτω τὴν πεῖραν, καὶ τοῖς αὐτοῦ πράγμασι τίτλων ἐπιτιθεμένων δημοσίων γινέσθω τοῖς ἄλλοις παράδειγμα σωφροσύνης, οἵπερ εἰ τῶν αὐτῶν ἅψαιντο κακῶν, ταῖς ὁμοίαις ποιναῖς ὑποκείσονται. Ταῦτα τοίνυν ἅπαντα φυλάξεις, γινώσκων τὴν ἡμετέραν περί σε προαίρεσίν τε καὶ γνώμην, ὁποία μέν τις ἔσται πλημμελοῦντός σου, ὁποία δὲ εὐδοκιμοῦντος καὶ τοῖς ἡμετέροις ἀκολουθοῦντος παραγγέλμασί τε καὶ νόμοις.
Titulos autem imponere praediis alienis aut ergasteriis in civitatibus constitutis, et superscribere sua vocabula ita praesumentibus periculosum constitues, ut agnoscant, quia haec agentes ipsi suam substantiam applicabunt fisco. Si enim causam soli imperio et fisco datam temptaverit aliquis abripere, in suis agnoscat experimentum et suis rebus titulis impositis publicis fiat aliis exemplum abstinentiae, qui si isdem implicantur malis, similibus poenis subdentur. Haec igitur omnia observa, sciens nostram circa te voluntatem atque sententiam, qualis quidem erit delinquente te, qualis autem probato et nostra sequente praecepta ac leges.
16Ἅμα δὲ ἐπιβαίης τῆς χώρας, συγκαλεσάμενος ἅπαντας τοὺς ἐν τῇ μητροπόλει καθεστῶτας, φαμὲν δὲ τόν τε θεοφιλέστατον ἐπίσκοπον τόν τε εὐαγῆ κλῆρον τούς τε ἐν τέλει τῆς πόλεως, ἐμφανῆ καταστήσεις ταῦτα ἡμῶν τὰ θεῖα παραγγέλματα ἐπὶ πράξεως ὑπομνημάτων. Καὶ προθήσεις τε τὸ ἰσότυπον αὐτῶν δημοσίᾳ οὐ μόνον ἐπὶ τῆς μητροπόλεως, ἀλλὰ καὶ ἐν ταῖς ἄλλαις τῆς ἐπαρχίας πόλεσι, πέμπων αὐτὰ διὰ ταξεωτῶν σῶν ζημίας χωρίς· ὥςτε ἅπαντας γινώσκειν ἐφ’ οἷς παρέλαβες τὴν ἀρχήν, καὶ ὁρᾶν, εἰ ταῦτα φυλάττεις καὶ τῆς ἡμετέρας ἄξιον σαυτὸν ἀποδεικνύεις κρίσεως.
Mox autem ut ingredieris provinciam, convocatis omnibus in metropoli constitutis (dicimus autem deo amabili episcopo et venerabili clero et nobilibus civitatis), insinuabis haec nostra sacra praecepta sub gestorum insinuatione, et propones exemplar eorum publice non solum in metropoli, sed ⟨et⟩ in aliis provinciae civitatibus, transmittens ea per officiales tuos sine damno, ut omnes agnoscant, in quibus suscepisti cingulum, et videant, si haec conservas et nostro dignum temet ipsum ostendis iudicio.
17Ταῦτα γὰρ φυλαττόμενα παρὰ σοῦ ποιήσει σοι τὴν παροῦσαν ἀρχὴν χρονιωτέραν τε καὶ εὐκλεεστέραν· εἴ γε πρὸς τοῖς ἄλλοις μηδὲ ὁπλοφορεῖν τῶν οὐχὶ στρατιωτῶν τινι συγχωρήσεις· ταῦτά σε θεῷ καὶ τοῖς νόμοις καὶ ἡμῖν προςφιλῆ καταστήσει. Κἀκείνου δὲ προνοήσεις ὥςτε, εἴ τις τῶν τοὺς δημοσίους θορύβους ἀνιστάντων πειραθείη ποτὲ τῆς μεγάλης ταύτης πόλεως ἀποφυγεῖν ἢ μόνος ἢ καὶ μεθ’ ἑτέρων καὶ γενέσθαι κατὰ τὴν ἐπαρχίαν ἧς ἄρχεις, ἀνιχνεῦσαι τὰ περὶ τούτου καὶ ἐξετάζειν σὺν ἀκριβείᾳ πάσῃ καὶ ἐν ἀσφαλεῖ καθιστᾶν καὶ μηνύειν ἐνταῦθα, εἰ πολλάκις τῶν ἐπιζητουμένων εἴη προςώπων· ὥςτε ἄγεσθαι κατὰ ταύτην τὴν εὐδαίμονα πόλιν καὶ ποινὰς ὑπέχειν, ἃς ὁ νόμος ἐπὶ τῶν τοιούτων διέταξεν.
Haec conservata apud te faciunt praesentem tibi cingulum diuturniorem et gloriosiorem: si quidem super alia neque armis uti non militantem aliquem permittes; haec te et deo et legibus et nobis carissimum constituunt. Sed et illud providebis ut, si quis eorum, qui populum in turbas sollicitant, temptarit aliquando ab hac magna civitate fugere aut solus aut cum aliis et venire in provinciam cui praees, quatenus investigare de hoc et examinare cum omni subtilitate et cum cautela constituere et nuntiare hic, si forte dignae inquisitione sint personae et adduci ad hanc felicissimam civitatem et poenas sustentare. quas lex de talibus constituit.
Dat. XVI K. Mai. CP. Belisario v.c. cons.