I. 4.2 · E. Schrader, ed. minorVI BONORUM RAPTORUM
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
2
pr.Qui res alienas rapit, tenetur quidem etiam furti ( quis enim magis alienam rem invito domino contractat, quam qui vi rapit? ideoque recte dictum est, eum improbum furem esse: sed tamen propriam actionem eius delicti nomine praetor introduxit, quae appellatur vi bonorum raptorum, et est intra annum quadrupli, post annum simpli. quae actio utilis est etiam, si quis unam rem, licet minimam, rapuerit. quadruplum autem non totum poena est, et extra poenam rei persecutio, sicut in actione furti manifesti diximus: sed in quadruplo inest et rei persecutio, ut poena tripli sit, sive comprehendatur raptor in ipso delicto, sive non. ridiculum est enim, levioris esse condicionis eum, qui vi rapit, quam qui clam amovet.
1Quia tamen ita competit haec actio, si dolo malo quisque rapuerit: qui aliquo errore inductus, suam rem esse existimans, et imprudens iuris, eo animo rapuit, quasi domino liceat rem suam etiam per vim auferre a possessoribus, absolvi debet. cui scilicet conveniens est, nec furti teneri eum, qui eodem hoc animo rapuit. Sed ne, dum talia excogitentur, inveniatur via, per quam raptores impune suam exerceant avaritiam: melius divalibus constitutionibus pro hac parte prospectum est, ut nemini liceat vi rapere rem mobilem, vel se moventem, licet suam eandem rem existimet; sed si quis contra statuta fecerit, rei quidem suae dominio cadere, sin autem aliena sit, post restitutionem eius, etiam aestimationem eiusdem rei praestare. quod non solum in mobilibus rebus, quae rapi possunt, constitutiones obtinere censuerunt, sed etiam in invasionibus, quae circa res soli fiunt, ut ex hac causa omni rapina homines abstineant. Sane
2in hac actione non utique expectatur, rem in bonis actoris esse: nam sive in bonis sit, sive non sit, si tamen ex bonis sit, locum haec actio habebit. Quare sive commodata, sive locata, sive pignerata, sive etiam deposita sit apud Titium sic, ut intersit eius, eam non auferri, veluti si in re deposita culpam quoque promisit, sive bona fide possideat, sive usumfructum in ea quis habeat, vel quod aliud ius, ut intersit eius, non rapi: dicendum est, competere ei hanc actionem, ut non dominium accipiat, sed illud solum, quod ex bonis eius, qui rapinam passus est, id est quod ex substantia eius ablatum esse proponatur. et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti actio competit in re clam facta, ex hisdem causis omnes habere hanc actionem.