I. 4.17 · E. Schrader, ed. minorDE OFFICIO IUDICIS
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
17
pr.Superest, ut de officio iudicis dispiciamus. Et quidem. in primis illud observare debet iudex, ne aliter iudicet, quam legibus, aut constitutionibus, aut moribus proditum est.
1Ideo si noxali iudicio addictus est, observare debet, ut, si condemnandus videbitur dominus, ita debeat condemnare: Publium Maevium Lucio Titio decem aureis condemno, aut noxam dedere.
2Et si in rem actum sit, sive contra petitorem iudicabit, absolvere debet possessorem, sive contra possessorem, iubere eum debet, ut rem ipsam restituat cum fructibus. Sed si in praesenti neget se possessor restituere posse, et sine frustratione videbitur tempus restituendi causa petere, indulgendum est ei, ut tamen de litis aestimatione caveat cum fideiussore, si intra tempus, quod ei datum est, non restituisset. Et si hereditas petita sit, eadem circa fructus interveniunt, quae diximus intervenire in singularum rerum petitione. Illorum autem fructuum, quos culpa sua possessor non perceperit., in utraque actione eadem ratio paene habetur, si praedo fuerit. si vero bona fide possessor fuerit, non habetur ratio consumptorumf, neque non perceptorum; post inchoatam autem petitionem etiam illorum ratio habetur, qui culpa possessoris percepti non sunt, vel percepti consumpti sunt.
3Si ad exhibendum actum fuerit, non sufficit, si exhibeat rem is, cum quo actum est, sed opus est, ut etiam causam rei debeat exhibere, id est ut eam causam habeat actor, quam habiturus esset, si, cum primum ad exhibendum egisset, exhibita res fuisset: ideoque, si inter moras usucapta sit res a possessore, nihilominus condemnatur. praeterea fructus medii temporis, id est eius, qui post acceptum ad exhibendum iudicium, ante rem iudicatam, intercessit, rationem habere debet iudex. Quodsi neget is, cum quo ad exhibendum actum est, in praesenti exhibere se posse, et tempus exhibendi causa petat, idque sine frustratione postulare videatur, dari ei debet, ut tamen caveat, se restituturum; quodsi neque statim iussu iudicis rem exhibeat, neque postea exhibiturum se caveat, condemnandus sit in id, quod actoris intererat, ab initio rem exhibitam esse.
4Si familiae erciscundae iudiciok actum sit, singulas res singulis heredibus adiudicare debet, et si in alterius persona praegravare videatur adiudicatio, debet hunc invicem coheredi certa pecunia ( sicut iam dictum est condemnare. eo quoque nomine coheredi quisque suo condemnandus est, quod solus fructus hereditarii fundi percepit, aut rem hereditariam corrupit, aut consumpsit. quae quidem similiter inter plures quoque, quam duos coheredes, subsequuntur.
5Eadem interveniunt et, si communi dividundo de pluribus rebus actum fuerit. quodsi de una re, veluti de fundo, si quidem iste fundus commode regionibus divisionem recipiat, partes eius singulis adiudicare debet, et, si unius pars praegravare videbitur, is ținvicem certa pecunia alteri condemnandus est; quodsi commode dividi non possit, vel homo forte, aut mulus erit, de quo actum sit, uni totus adiudicandus est, et is invicem alteri certa pecunia condemnandus.
6Si finium regundorum actum fuerit, dispicere debet iudex, an necessaria sit adiudicatio. quae sane uno casu necessaria est, si evidentioribus finibus distingui agros commodius sit, quam olim fuissent distincti: nam tunc necesse est, ex alterius agro partem aliquam alterius agri domino adiudicari. quo casu conveniens est, ut is alteri certa pecunia debeat condemnari. eo quoque nomine damnandus est quisque hoc iudicio, quod forte circa fines malitiose aliquid commisit, verbi gratia quia lapides finales furatus est, aut arbores finales cecidit. contumaciae quoque nomine quisque eo iudicio condemnatur, veluti si quis, iubente iudice, metiri agros passus non fuerit.
7Quod autem istis iudiciis alicui adiudicatum sit, id statim eius fit, cui adiudicatum est.