I. 3.8 · E. Schrader, ed. minorDE ADSIGNATIONE LIBERTORUM
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
8
pr.In summa, quod ad bona libertorum, admonendi sumus, senatum censuisse, uta,, quamvis ad omnes patroni liberos, qui eiusdem gradus sint, aequaliter bona libertorum pertineant, tamen licere parenti, uni ex liberis assignare libertum, ut post mortem eius solus is patronus habeatur, cui assignatus est, et ceteri liberi, qui ipsi quoque ad eadem bona, nulla assignatione interveniente, pariter admitterentur, nihil iuris in his bonis habeant. sed ita demum pristinum ius recipiunt, si is, cui assignatus est, decesserit nullis liberis relictis.
1Nec tantum libertum, sed etiam libertam, et non tantum filio nepotive, sed etiam filiae neptive assignare permittitur.
2Datur autem haec assignandi facultas ei, qui duos pluresve liberos in potestate habebit, ut eis, quos in potestate habet, assignare ei libertum libertamve liceat. unde quaerebatur, si eum, cui assignaverit, postea emancipaverit, num evanescat assignatio? sed placuit evanescere, quod et Iuliano et aliis plerisque visum est.
3Nec interest, testamento quis assignet, an sine testamento, sed etiam quibuscumque verbis hoc patronis permittitur facere, ex ipso senatusconsulto, quod Claudianis temporibus factum est, Suillo Rufo et Ostorio Scapula consulibus.