IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 3.25 › E. Schrader, ed. minor

I. 3.25 · E. Schrader, ed. minorDE SOCIETATE

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

25

pr.Societatem coire solemus aut totorum bonorum, quam Graeci specialiter κοινοπραξίαν appellant; aut unius alicuius negotiationis, veluti mancipiorum emendorum vendendorumque, aut olei, vini, frumenti emendi vendendique.

1Et quidem, si nihil de partibus lucri et damni nominatim convenerit, aequales scilicet partes et in lucro et in damno spectantur. Quodsi expressae fuerint partes, hae servari debent: nec enim umquam dubium fuit, quin valeat conventio, si duo inter se pacti sunt, ut ad unun quidem duae partes et lucri pertineant, ad alium tertia.

2De illa sane conventione quaesitum est, si Titius et Seius inter se pacti sunt, ut ad Titium lucri duae partes pertineant, damni tertia, ad Seium duae partes damni, lucri tertia, an rata debeat haberi conventio? Quintus Mucius contra naturam societatis talem pactionem esse existimavit, et ob id non esse ratam habendam. Servius Sulpicius cuius sententia praevaluit, contra sentit, quia saepe quorundam ita pretiosa est opera in societate, ut eos iustum sit meliore condicione in societatem admitti: nam et ita coiri posse societatem non dubitatur, ut alter pecuniam conferat, alter non conferat, et tamen lucrum inter eos commune sit, quia saepe opera alicuius pro pecunia valet. et adeo contra Quinti Mucii sententiam obtinuit, ut illud quoque constiterit posse convenire, ut quis lucri partem ferat, damno non teneatur, quod et ipsum Servius convenienter sibi existimavit: quod tamen ita intellegi oportet, ut, si in aliqua re lucrum, in aliqua damnum allatum sit, compensatione facta, solum, quod superest, intellegatur lucri esse.

3illud expeditum est, si in una causa pars fuerit expressa, veluti in solo lucro, vel in solo damno, in altera vero omissa: in eo quoque, quod praetermissum est, eandem partem servari.

4Manet autem societas eousque, donec in eodem consensu perseveraverint; at cum aliquis renuntiaverit societati, solvitur societas. sed plane, si quis callide in hoc α κοινωνίαν. coire: def. pusse. de d., damni. renuntiaverit societati, ut obveniens aliquod lucrum solus habeat, veluti si totorum bonorum socius, cum ab aliquo heres esset relictus, in hoc renuntiaverit societati, ut hereditatem solus lucrifaceret, cogetur hoc lucrum communicare; si quid vero aliud lucrifaciat, quod non captaverit, ad ipsum solum pertinet. ei vero, cui renuntiatum est, quicquid omnino post renuntiatam societatem acquiritur, soli conceditur.

5Solvitur adhuc societas etiam morte socii, quia, qui societatem contrahit, certam personam sibi elegit. sed et, si consensu plurium societas coita sit, morte unius solvitur, etsi plures supersint, nisi in coeunda societate aliter convenerit.

6Item si alicuius rei contracta societas sit, et finis negotio impositus est, finitur societas:

7Publicatione quoque distrahi societatem, manifestum est, scilicet si universa bona socii publicentur: nam, cum in eius locum alius succedat, pro mortuo habetur.

8Item si quis ex sociis mole debiti praegravatus bonis suis cesserit, et ideo, propter publica aut privata debita, substantia eius veneat, solvitur societas. sed, hoc casu si adhuc consentiant in societatem, nova videtur incipere societas.

9Socius socio utrum eo nomine tantum teneatur pro socio actione, si quid dolo commiserit, sicut is, qui deponi apud se passus est, an etiam culpae, id est desidiae atque negligentiae nomine, quaesitum est: praevaluit tamen, etiam culpae nomine teneri eum. culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda est: sufficit enim, talem diligentiam in communibus rebus adhibere socium, qualem suis rebus adhibere solet. nam, qui parum diligentem sociun sibi assumpsit, de se queri debet.