IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 3.22 › E. Schrader, ed. minor

I. 3.22 · E. Schrader, ed. minorDE CONSENSU OBLIGATIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

22

pr.Consensu fiunt obligationes in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis.

1Ideo autem istis modis consensu dicitur obligatio contrahi, quia neque scriptura, neque praesentia omnimodo opus est, ac ne dari quicquam necesse est, ut substantiam capiat obligatio; sed sufficit, eos, qui negotium gerunt, consentire.

2unde inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, veluti per epistolam, aut per nuntium.

3Item in his contractibus alter alteri obligatur in id, quod alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet, cum alioquin in verborum obligationibus alius stipuletur, alius promittat.