I. 1.6 · E. Schrader, ed. minorQUI QUIBUS EX CAUSIS MANUMITTERE NON POSSUNT
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
6
pr.Non tamen cuicumque volenti manumittere licet. nam. is, qui in fraudem creditorum manumittit, nihil agit: quia lex Aelia Sentia impedit libertatem.
1Licet autem domino, qui solvendo non est, testamento servum suum cum libertate heredem instituere, ut fiat liber heresque ei solus et necessarius, si modo nemo alius ex eo testamento heres extiterit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia is, qui scriptus est, qualibet ex causa heres non extiterit. idque eadem lege Aelia Sentia provisum est, et recte: valde enim prospiciendum erat, ut egentes homines, quibus alius heres extiturus non esset, vel servum suum necessarium heredem habeant, qui satisfacturus esset creditoribus, aut, hoc eo non faciente, creditores res hereditarias servi nomine vendant, ne iniuria defunctus afficiatur.
2Idemque iuris est, etsi sine libertate servus heres institutus est. quod nostra constitutio non solum in domino, qui solvendo non est, sed generaliter constituit, nova humanitatis ratione ut ex ipsa scriptura institutionis etiam libertas ei competere videatur cum non est verisimile, eum, quem heredem sibi elegit, si praetermiserit libertatis dationem, servum remanere voluisse, et neminem sibi heredem fore.
3In fraudem autem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore, quo manumittit, solvendo non est, vel qui, datis libertatibus, desiturus est solvendo esse. praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque fraudandi manumissor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona eius creditoribus non sufficiant: saepe enim de facultatibus suis amplius, quam in his est, sperant homines. itaque tunc intellegimus impediri libertatem, cum utroque modo fraudantur creditores, id est, et consilio manumittentis, et ipsa re, eo quod bona non suffectura sunt creditoribus.
4Eadem lege Aelia Sentia domino minori viginti annis non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta, apud consilium, iusta causa manumissionis adprobata fuerit.
5Iustae autem manumissionis causae sunt: veluti si quis patrem, aut matrem, aut filium filiamve, aut fratrem sororemve naturales, aut paedagogum, aut nutricem educatoremve, aut alumnum alumnanve, aut collactaneum manumittat, aut servum, procuratoris habendi gratia, aut ancillam, matrimonii causa, dum tamen intra sex menses uxor ducatur, nisi iusta causa impediat, et qui manumittitur procuratoris habendi gratia ne minor septem et decem annis manumittatur.
6Semel autem causa adprobata, sive vera sive falsa sit, non retractatur.
7Cum ergo certus modus manumittendi minoribus viginti annis dominis per legen Aeliam Sentiam constitutus sit, eveniebat, ut, qui quatuordecim annos aetatis expleverit, licet testamentum facere possit, et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen, si adhuc minor sit annis viginti, libertatem servo dare non poterat. quod non erat ferendum, si is, cui totorum bonorum in testamento dispositio data erat, uni servo libertatem dare non pernittebatur, quare non similiter ei, quemadmodum alias res, ita et servos suos in ultima voluntate disponere, quemadmodum voluerit, permittimus, ut et libertatem eis possit praestare? sed cum libertas inaestimabilis¹º est, et propter hoc ante vicensimum aetatis annum antiquitas libertatem servo dare prohibebat: ideo nos mediam quodammodo viam eligentes, non aliter minori viginti annis libertatem in testamento dare servo suo concedimus, nisi septimum et decimum annum impleverit, et octavum decimum tetigerit. cum enim antiquitas huiusmodi aetati et pro aliis postulare concessit, cur non etiam sui iudicii stabilitas ita eos adiuvare credatur, ut et ad libertates dandas servis suis possint provenire.