IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › Liber 1

I. 1.26DE SUSPECTIS TUTORIBUS ET CURATORIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: S. P. Scott

Outras edições e textos paralelos: E. Schrader, ed. minor

26

pr.Sciendum est suspecti crimen e lege duodecim tabularum descendere.

1Datum est autem ius removendi suspectos tutores Romae praetori et in provinciis praesidibus earum et legato proconsulis.

2Ostendimus, qui possunt de suspecto cognoscere: nunc videamus, qui suspecti fieri possunt. et quidem omnes tutores possunt, sive testamentarii sint sive non, sed alterius generis tutores. quare et si legitimus sit tutor, accusari poterit. quid si patronus? adhuc idem erit dicendum: dummodo meminerimus famae patroni parcendum, licet ut suspectus remotus fuerit.

3Consequens est, ut videamus, qui possint suspectos postulare. et sciendum est quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus patere. quin immo et mulieres admittuntur ex rescripto divorum Severi et Antonini, sed hae solae, quae pietatis necessitudine ductae ad hoc procedunt, ut puta mater: nutrix quoque et avia possunt, potest et soror: sed et si qua mulier fuerit, cuius praetor perpensam pietatem intellexerit non sexus verecundiam egredientis, sed pietate productam non continere iniuriam pupillorum, admittit eam ad accusationem.

4Impuberes non possunt tutores suos suspectos postulare: puberes autem curatores suos ex consilio necessariorum suspectos possunt arguere: et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt.

5Suspectus est autem, qui non ex fide tutelam gerit, licet solvendo est, ut et Iulianus quoque scripsit. sed et ante, quam incipiat gerere tutelam tutor, posse eum quasi suspectum removeri idem Iulianus scripsit et secundum eum constitutum est.

6Suspectus autem remotus, si quidem ob dolum, famosus est: si ob culpam, non aeque.

7Si quis autem suspectus postulatur, quoad cognitio finiatur, interdicitur ei administratio, ut Papiniano visum est.

8Sed si suspecti cognitio suscepta fuerit posteaque tutor vel curator decesserit, extinguitur cognitio suspecti.

9Si quis tutor copiam sui non faciat, ut alimenta pupillo decernantur, cavetur epistula divorum Severi et Antonini, ut in possessionem bonorum eius pupillus mittatur: et quae mora deteriora futura sunt, dato curatore distrahi iubentur. ergo ut suspectus removeri poterit qui non praestat alimenta.

10Sed si quis praesens negat propter inopiam alimenta posse decerni, si hoc per mendacium dicat, remittendum eum esse ad praefectum urbis puniendum placuit, sicut ille remittitur, qui data pecunia ministerium tutelae redemit.

11Libertus quoque, si fraudulenter gessisse tutelam filiorum vel nepotum patroni probetur, ad praefectum urbis remittitur puniendus.

12Novissime sciendum est eos, qui fraudulenter tutelam vel curam administrant, etiamsi satis offerant, removendos a tutela, quia satisdatio propositum tutoris malevolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat.

13Suspectum enim eum putamus, qui moribus talis est, ut suspectus sit: enimvero tutor vel curator quamvis pauper est, fidelis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus.