I. 1.20 · E. Schrader, ed. minorDE ATILIANO TUTORE VEL EO QUI EX LEGE IULIA ET TITIA DABATUR
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
20
pr.Si cui nullus omnino tutor fuerat, ei dabatur in urbe quidem Roma a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis, tutor ex lege Atilia, in provinciis vero a praesidibus provinciarum ex lege Iulia et Titia.
1Sed et, si testamento tutor sub condicione, aut die certo datus fuerat, quamdiu condicio aut dies pendebat, ex hisdem legibus tutor dari poterat. Item si pure datus fuerat, quamdiu nemo ex testamento heres existat, tamdiu ex hisdem legibus tutor petendus erat, qui desinebat tutor esse, si condicio extiterit, aut dies venerit, aut heres extiterit.
2Ab hostibus quoque tutore capto, ex his legibus tutor petebatur, qui desinebat esse tutor, si is, qui captus erat, in civitatem reversus fuerat: nam reversus recipiebat tutelam iure postliminii.
3Sed ex his legibus tutores pupillis desierunt dari, posteaquam primo consules pupillis utriusque sexus tutores ex inquisitione¹º dare coeperunt, deinde praetores ex constitutionibus. nam suprascriptis legibus neque de cautione a tutoribus exigenda, rem salvam pupillis fore, neque de compellendis tutoribus ad tutelae administrationem quicquam cavetur.
4Sed hoc iure utimur, ut Romae quidem praefectus urbi, vel praetor secundum suam iurisdictionem, in provinciis autem praesides ex inquisitione tutores crearent, vel magistratus iussu praesidum, si non sint magnae pupilli facultates.
5Nos autem per constitutionem nostram et huiusmodi difficultates hominum resecantes, nec expectata iussione praesidum, disposuimus, si facultas pupilli vel adulti usque ad quingentos solidos valeat, defensores civitatum ( una cum eiusdem civitatis religiosissimo antistite, vel apud alias publicas personas, vel magistratus, vel iuridicum Alexandrinae civitatis, tutores vel curatores creare, legitima cautela secundum eiusdem constitutionis normam praestanda, videlicet eorum periculo, qui eam accipiunt.
6Impuberes autem in tutela esse, naturali iuri conveniens est, ut is, qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela regatur.
7Cum igitur pupillorum pupillarumque tutores negotia gerunt, post pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt..