IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Tertia pars (de consecratione)

D. 5 de cons.De consecratione, Distinctio V

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 5 d.a.c. 1 de cons.

D. 5 c. 1 de cons. · Post baptisma confirmationis sacramentum prestetur · Item Urbanus Papa omnibus Christianis. [ep. I. c. 7.]

Omnes fideles per manus inpositiones episcoporum Spiritum sanctum post baptismum accipere debent, ut pleni Christiani inueniantur, quia, cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur.

D. 5 c. 2 de cons. · Quid conferat Spiritus sanctus in baptismate, quid in confirmatione · Item Melciades Papa. [in ep. ad Episc. Hisp., c. 2.]

Spiritus sanctus, qui super aquas baptismi salutifero descendit lapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum prestat ad gratiam. Et quia in hoc mundo tota etate uicturis inter inuisibiles hostes et pericula gradiendum est, in baptismo regeneramur ad uitam, post baptismum confirmamur ad pugnam; in baptismo abluimur, post baptismum roboramur. Et quamuis continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, uicturis tamen necessaria sunt confirmationis auxilia. Regeneratio per se saluat mox in pace beati seculi recipiendos; confirmatio armat et instruit ad agones mundi huius et prelia reseruandos. Qui autem post baptismum cum acquisita innocentia inmaculatus ad mortem peruenit, confirmatur morte, quia iam non potest peccare post mortem.

D. 5 c. 3 de cons. · Manus inpositionis sacramentum dignius est sacramento baptismi · Idem Hispaniarum episcopis.

De his uero, super quibus rogastis uos informari, id est: utrum maius sit sacramentum manus inpositionis episcoporum, aut baptismus? scitote, utrumque magnum esse sacramentum, et, sicut unum maioribus, id est summis pontificibus est accomodatum, quod a minoribus perfici non potest, ita et maiori ueneratione uenerandum et tenendum est. Sed ita coniuncta sunt hec duo sacramenta, ut ab inuicem nisi morte preueniente nullatenus possint segregari, et unum sine altero perfici non potest.

D. 5 c. 4 de cons. · Non ab aliis quam ab episcopis manus inpositionis sacramentum perfici potest · Item Eusebius Papa. [epist. III. ad Episcopos Tusciae et Campaniae]

Manus quoque inpositionis sacramentum magna ueneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus, nec tempore Apostolorum ab aliis quam ab ipsis Apostolis legitur aut scitur peractum esse, nec ab aliis, quam, qui eorum tenent locum, umquam perfici potest aut fieri debet. Nam si aliter presumptum fuerit, irritum habeatur et uacuum, nec inter ecclesiastica umquam reputabitur sacramenta.

D. 5 c. 5 de cons. · Quare confirmationis sacramentum baptizato tradatur · Item Rabanus de institutione clericorum. [lib. I. c. 30.]

Nouissime a summo sacerdote per manus inpositionem Paraclitus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum sanctum ad predicandum aliis idem donum, quod in baptismate consecutus est per gratiam uitae donatus eternae. Signatur enim baptizatus cum crismate per sacerdotem in capitis summitate; per pontificem uero in fronte, ut in priore unctione significetur super ipsum Spiritus sancti descensio ad habitationem Deo consecrandam: in secunda quoque, ut eiusdem Spiritus sancti septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis, et scientiae, et uirtutis uenire in hominem declaretur.

D. 5 c. 6 de cons. · Ad confirmationem non nisi ieiuni ueniant · Item ex Concilio Aurelianensi, c. 3.

Ut ieiuni ad confirmationem ueniant perfectae etatis, ut moneantur confessionem facere prius, ut mundi donum Spiritus S. ualeant accipere, et quia numquam erit Christianus, nisi in confirmatione episcopali fuerit crismatus.

D. 5 c. 7 de cons. · Episcopi non nisi ieiuni baptizatos confirment · Item ex Concilio Meldensi c. 6.

Ut episcopi non nisi ieiuni per inpositionem manuum Spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, Pasca uidelicet et Pentecosten, a ieiunis debet baptismus celebrari, ita et traditionem Spiritus sancti a ieiunis pontificibus conuenit celebrari.

D. 5 c. 8 de cons. · Secundo uel tertio nullus confirmetur · Item ex Concilio Terraconensi c. 6.

Dictum est nobis, quod quidam de plebe bis, uel ter, aut eo amplius, episcopis ignorantibus tamen, ab eisdem episcopis confirmentur. Unde uisum est nobis, eandem confirmationem, sicut nec baptisma, iterari minime debere, quia bis, uel amplius baptizatos aut confirmatos non seculo, sed soli Deo sub habitu regulari uel clericali religiosissime famulari decretum est.

D. 5 c. 9 de cons. · De eodem · Item Gregorius II. [epist. IV. ad Bonifatium]

De homine, qui a pontifice confirmatus fuerit, denuo talis iteratio prohibenda est.

D. 5 c. 10 de cons. · Omnia sacramenta crucis signaculo perficiuntur · Item Stephanus.

Numquid non omnia crismata sacerdotalis ministerii crucis figura perficiuntur? Numquid baptismatis unda nisi cruce sanctificata peccata relaxat, et, ut cetera pretereamus, sine crucis signaculo quis sacerdotii gradus ascendit?

D. 5 c. 11 de cons. · Energumini omnibus diebus exorcizentur · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 90. et seqq.]

Omni die exorcistae energuminis manus inponant, energumini uero pauimenta domorum Dei uerrant. Quibus assidentibus in domo Dei uictus cottidianus per exorcistas opportuno tempore ministretur.

D. 5 c. 12 de cons. · A quibus neophiti abstinere debent · Item ex eodem. [c. 86.]

Neophiti aliquamdiu a lautioribus epulis, et spectaculis, uel coniugibus abstineant.

D. 5 c. 13 de cons. · De ordine offitiorum · Item ex Concilio Agatensi. [c. 30.]

Conuenit ordinem ecclesiae ab omnibus equaliter custodiri. Unde statuendum est, ut sicut ubique fit, post antiphonas collationes ab episcopis uel presbiteris dicantur, et ymni matutini uel uespertini diebus omnibus decantentur, et in conclusione matutinarum uel uespertinarum missarum post ymnos capitella de psalmis dicantur, et plebs collecta oratione ad uesperam ab episcopo dimittatur cum benedictione.

D. 5 c. 14 de cons. · De eodem · Item de Concilio Gerundensi. [c. 10.]

Id semper placuit obseruari, ut omnibus diebus post matutinos et uesperas oratio dominica a sacerdote proferatur.

D. 5 c. 15 de cons. · De eodem · Item Gregorius VII. in generali Sinodo:

In die Resurrectionis usque in sabbatum in albis, et in die Pentecostes usque in sabbatum eiusdem III. psalmos tantum ad nocturnos, tresque lectiones antiquo more canimus et legimus. Omnibus diebus aliis per totum annum, si festiuitas est IX. lectiones dicimus. Aliis uero diebus XII. psalmos, et III. lectiones recitamus. In dominicis diebus XVIII. psalmos (excepto die Pascae et Pentecostes) et IX. lectiones celebramus. Illi autem, qui in diebus cottidianis tres tantummodo psalmos, et III. lectiones celebrare uolunt, non ex regula sanctorum Patrum, sed ex fastidio conprobantur hoc facere. Nos autem et ordinem Romanum inuestigantes et antiquum morem nostrae ecclesiae, imitantes antiquos Patres, statuimus fieri sicut superius prenotauimus.

D. 5 c. 16 de cons. · De obseruatione Quadragesimae · Item ex omelia Gregorii Papae.

Quadragesima summa obseruatione est obseruanda, ut ieiunium in ea, (preter dominicos dies, qui de abstinentia subtracti sunt), nisi quem infirmitas inpedierit, nullatenus soluatur, quia ipsi dies decimae sunt anni. A prima igitur dominica Quadragesimae usque in Pasca Domini sex ebdomadae conputantur, quarum uidelicet dies quadraginta et duo fiunt, e quibus dum sex dies dominici abstinentiae subtrahuntur, non plus in abstinentia, quam triginta et sex dies remanent. Verbi gratia, si per LXV. dies annus uoluitur, et nos per XXXVI. dies affligimur, quasi anni decimas Deo damus. Sed ut sacer numerus XL. dierum adinpleatur, quem Saluator noster sacro ieiunio consecrauerat, IV. dies prioris ebdomadae ad supplementum XL. dierum tollantur, id est quarta feria, que caput ieiunii subnotatur, et quinta feria sequens, sexta, et sabbatum. Nisi istos dies IV. superioribus XXXVI. adiunxerimus, XL. dies in abstinentia non habemus. Iubemur etiam ab omnipotenti Deo omnium bonorum nostrorum decimas dare.

D. 5 c. 17 de cons. · Ieiunia legitima non soluantur absque necessitate probabili · Item Eusebius Papa.

Ieiunia in ecclesia a sacerdotibus constituta sine rationabili necessitate non soluantur.

D. 5 c. 18 de cons. · Cottidiana ieiunia duplicatis uel triplicatis sunt preferenda · Item Ieronimus.

Non dico ebdomadas, non dico duplicata ieiunia, sed saltim singulos dies absque ciborum luxuria transigamus.

D. 5 c. 19 de cons. · De eodem · Idem.

Sint tibi cottidiana ieiunia, refectio sacietatem fugiens. Nichil enim prodest tibi biduo uel triduo transmisso uacuum portare uentrem, si pariter obstruatur.

D. 5 c. 20 de cons. · De eodem · Idem.

Sint tibi ieiunia pura, continua, moderataque id est cottidie esurire, et cottidie prandere. Apostolus inquit: "Noli adhuc aquam bibere, sed modico uino utere propter infirmitates tuas." Curat uulnera delinquentis, curatosque sanctificat ieiunium.

D. 5 c. 21 de cons. · Medicinae precepta diuinae sunt condicioni contraria · Item Ambrosius in Psalmo CXXX.

Contraria diuinae condicionis precepta medicinae sunt. A ieiunio reuocant, lucubrare non sinunt, ab omni intentione meditationis abducunt. Itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat.

D. 5 c. 22 de cons. · Quot modis uicium gulae nos tangat · Item Gregorius in expositione B. Iob. [lib. XXX. c. 27.]

Quinque modis gulae uicium temptat. Aliquando namque indigentiae tempora preuenit; aliquando tempora non preuenit, sed cibos lautiores querit; aliquando que sumenda sunt, procurari accuratius expetit; aliquando autem et qualitas ciborum, et tempus congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram refectionis excedit. Nonnumquam et abiectius est quod desiderat, et tamen ipso estu inmensi desiderii deterius peccat.

D. 5 c. 23 de cons. · Absque puritate mentis ieiunia et orationes non prosunt · Item Pius Papa. [epist. I.]

Nichil enim prodest homini ieiunare, et orare, et alia bona religionis agere, nisi mens ab iniquitate, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur.

D. 5 c. 24 de cons. · Mediocre bonum non est magno preferendum · Item Ieronimus.

Non mediocriter errat qui magno bono prefert mediocre bonum. Nonne rationabilis homo dignitatem amittit, qui uel ieiunium karitati, aut uigilias prefert sensus integritati, ut propter abstinentiam inmoderatam, atque indiscretam psalmorum uel offitiorum decantationem aut amentiae, aut tristiciae notam incurrat? Numquid uerborum flecti multitudine ut homo Deus potest? Non enim uerbis tantum, sed corde orandus est Deus. Quapropter melior est quinque psalmorum cantatio cum cordis puritate, ac serenitate, et spirituali ylaritate, quam psalterii modulatio cum anxietate cordis atque tristicia. Cum igitur pro centum animabus psalmus uel missa dicitur, nichil minus, quam si pro uno quolibet ipsorum diceretur, accipitur. Audiant itaque, qui ea, que necessaria sunt, corpori subtrahunt, illud, quod per Prophetam Dominus loquitur: "Ego Dominus odiens rapinam holocaustorum." De rapina uero holocaustum offert qui uel ciborum nimia egestate uel sompni penuria corpus inmoderate affligit.

D. 5 c. 25 de cons. · Non a cibis, sed ab iniquitatibus abstinere, est magnum et generale ieiunium · Item Augustinus super Iohannem. [tract. XVII.]

Ieiunium autem magnum et generale est abstinere ab iniquitatibus et ab illicitis uoluptatibus seculi, quod est perfectum ieiunium. § 1. In hoc seculo quasi Quadragesimam abstinentiae celebramus, cum bene uiuimus, cum ab iniquitatibus et ab illicitis uoluptatibus abstinemus. Sed quia hec abstinentia sine mercede non erit, exspectamus illam beatam spem, et reuelationem gloriae magni Dei, et saluatoris nostri Iesu Christi. In illa spe, cum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem denarium. § 2. Denarius ergo, qui accipit nomen a decem numero, redditur, et coniunctus quadragenario fit quinquagenarius. Unde cum labore celebramus Quadragesimam ante Pasca, cum leticia uero, tamquam accepta mercede, Quinquagesimam post Pasca. Nam huic tamquam salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut quinquagenarius fiat. Significauit ipse Dominus hec multo apertius, quando post resurrectionem quadraginta diebus conuersatus est cum discipulis suis, quadragesimo autem die, cum ascendisset in celum, peractis decem diebus misit mercedem Spiritus sancti.

D. 5 c. 26 de cons. · Raptorem, uel furem non facit necessitas, sed uoluntas · Item ex dictis Apollonii.

Discipulos, cum per segetes transeundo euellerent spicas, et ederent, ipsius Christi uox innocentes uocat, quia coacti fame hoc fecerunt.

D. 5 c. 27 de cons. · Non necessitas, sed uoluntas facit perseuerantiam · Item Ieronimus. [in c. 7. Oseae.]

Quicquid necessitate fit cito soluitur; quod uoluntate arripitur perseuerat.

D. 5 c. 28 de cons. · Ciborum temperantia salutem, abundantia contrarium parit · Item Iohannes Os aureum. [hom. XXIX. ad c. 12. ep. ad Hebr.]

Nichil enim sic iocundum est, sicut cibus bene digestus aut decoctus. Nichil sic salutem, nichil sic sensuum acumen operatur, nichil sic egritudinem fugat, sicut moderata refectio; sufficientia quippe cum nutrimento et sospitatem simul procreat et uoluptatem; ex habundantia uero morbum facit et molestias ingerit, et egritudines generat et facit. Quod enim facit fames, hoc etiam plenitudo ciborum; magis autem multo peiora. Fames quippe in paucis diebus aufert hominem et liberat ex hac uita penali; excessus uero ciborum consumit et conputrescere facit corpus humanum et macerat egritudine diuturna, et tunc cum morte crudeli consumit.

D. 5 c. 29 de cons. · Ciborum deliciae, si superhabundauerint ledunt · Item Ieronimus. [aduersus Iouinianum, lib. II.]

Ne tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comestos partos magno et perditos labore doleamus. Holerum et pomorum ac leguminum et facilior apparatus est, et arte inpendiisque coquorum non indiget, et sine cura sustentat humanum genus, moderate sumptus (quia nec auide deuoratur quod irritamenta gulae non habet) et leuiori digestione decoquitur. Nemo enim uno et duobus cibis hisque uilibus usque ad inflationem uentris oneratur, que diuersitate carnium et saporis delectatione concipitur. Cum uariis nidoribus fumant patinae, ad usum sui explenda esurie quasi captiuos trahunt. Unde et morbi saturitate nimia concitantur, multique inpatientia gulae uomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt turpius egerunt. Ypocrates in aphorismis epidemiis docet, crassa et obesa, que crescendi mensuram inpleuerint, nisi cito sanguinis ablatione inminuantur, in paralisim et pessima morborum genera erumpere, et idcirco esse necessariam demptionem, ut rursus habeant in que possint crescere; non enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut crescere semper, aut decrescere, nec posse uiuere animal, nisi crescendi capax sit. Unde et Galienus uir doctissimus Ypocratis interpres athletas, quorum uita et ars sagina est, dicit in exhortatione medicinae, nec uiuere posse diu, nec sanos esse, animasque ita nimio sanguine et adipibus quasi luto inuolutas, nichil tenue, nichil celeste, sed semper de carnibus, eructuare, et uentris ingluuie cogitare.

D. 5 c. 30 de cons. · Multorum infirmitates ieiunia sanant · Idem.

Legimus quosdam, morbo articulari et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum ad simplicem mensam et pauperes cibos redactos conualuisse. Caruerant enim sollicitudine dispensandae domus et epularum largitate, que et corpus frangunt et animam. Irridet Horatius appetitum ciborum, qui consumpti relinquunt penitenciam.

D. 5 c. 31 de cons. · Dies sabbatorum a carnibus abstinere debemus · Item Gregorius VII. [in Sinodo celebrata Romae anno sui Pontif. VI., c. 8.]

Quia dies sabbati apud sanctos Patres nostros in abstinentia celebris est habitus, nos eorumdem auctoritatem sequentes salubriter ammonemus, ut quicumque Christianae religionis participem se esse desiderat, ab esu carnium eadem die (nisi maiori festiuitate interueniente, uel infirmitate inpediente) abstineat.

D. 5 c. 32 de cons. · Monacho carnem gustare non licet · Item Fructuosus Episcopus.

Carnem cuiquam monacho nec gustandi nec sumendi, est concessa licentia, non quod creaturam Dei iudicemus indignam, sed quod carnis abstinentia utilis et apta monachis estimetur, seruato tamen moderamine pietatis erga egrotos. § 1. Quod si quis monachus uiolauerit, et contra sanctionem regulae usumque ueterum uesci carnibus presumpserit, sex mensium spacio retrusioni et penitenciae subiacebit.

D. 5 c. 33 de cons. · De cottidianis operibus monachorum · Item Ieronimus ad Rusticum monachum.

Numquam de manu aut oculis tuis liber psalterii discedat; dicatur ad uerbum, oratio sine intermissione. Vigilet sensus, nec uagis cogitationibus patens; corpus pariterque animus tendatur ad Dominum. Iram uince patiencia. Ama scientiam scripturarum, et carnis uicia non amabis. Nec uacet mens tua uariis perturbationibus, que, si pectori insederint, dominabuntur tui, et deducent te ad delictum maximum. Facito aliquid operis, ut semper diabolus te inueniat occupatum. Si apostoli, habentes potestatem de euangelio uiuere, laborabant manibus suis, ne quem grauarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus metere debebant carnalia: cur tu in usus tuos successura non prepares? Vel fiscellam texe iunco, uel canistrum lentis plecte uiminibus; sarriatur humus; areolae equo limite diuidantur, in quibus cum holerum iactata fuerint semina, uel plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae, hic pulcherrimorum uersuum spectator assistes: "Ecce supercilio cliuosi tramitis undam Elicit; illa cadens raucum per leuia murmur Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arua." § 1. Inserantur fructuosae arbores uel gemmis, uel surculis, ut paruo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare aluearia, ad quas te mittunt Salomonis prouerbia, monasteriorum ordinem ac regiam disciplinam in paruis disce corporibus. Texantur et linea capiendis piscibus. Scribantur et libri, ut et manus operetur cibos, et anima lectione saturetur. "In desideriis est omnis otiosus." Egiptiorum monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque opere et labore suscipiant, non tam propter uictus necessaria, quam propter animae salutem, nec uagentur perniciosis cogitationibus, et instar fornicantis Iherusalem diuaricent pedes suos omni transeunti. Et in sequentibus: § 2. Quid? ergo peribunt omnes, qui in urbibus habitant? Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balnea, unguenta non spernunt, et in omnium flore uersantur. Ad quod et ante respondi, et nunc breuiter respondeo, me in presenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum instituere.

D. 5 c. 34 de cons. · Absque prelati sui licentia canonicis nichil agere licet · Item in V. libro Capitulorum. [c. 115.]

In omnibus igitur (quantum humana permittit fragilitas) decernimus, ut canonici clerici canonice uiuant, obseruantes diuinae scripturae doctrinam, et documenta sanctorum Patrum, et nichil sine licentia episcopi sui uel magistri eorum inconposite agere presumant; in unoquoque episcopatu simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit; qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant; et singulis diebus mane prima ad lectionem ueniant, et audiant quid eis inperetur. Ad mensam uero similiter lectionem audiant, et obedientiam secundum canones suis magistris faciant.

D. 5 c. 35 de cons. · Presbiteri, qui simul conueniunt, ebrietatem et comessationes summopere uitent · Item ex Concilio Nannetensi. [c. 10.]

Nullus presbiterorum, quando ad anniuersarium diem trigesimum, uel tertium alicuius defuncti, aut quacumque uocatione ad collectam presbiteri conuenerint, se inebriare nullatenus presumant; nec precati in amore sanctorum uel ipsius animae bibere, aut ad bibendum cogere, uel se aliena precatione ingurgitare; nec plausus et risus inconditos et fabulas inanes ibi referre aut cantare presumat; uel turpia ioca uel urso uel tornatricibus ante se fieri patiantur; nec laruas demonum ante se ferri consentiant, quia hoc diabolicum est, et sacris canonibus prohibitum.

D. 5 c. 36 de cons. · Quibus spectaculis clerici interesse debent · Item ex Concilio Laudicensi. [c. 54.]

Non oportet ministros altaris uel quoslibet clericos spectaculis aliquibus, que aut in nuptiis, aut in cenis, exhibentur, interesse, sed ante, quam thimelici ingrediantur, surgere eos de conuiuio, et abire debere.

D. 5 c. 37 de cons. · Clericus uel laicus sine iussione episcopi non peregrinetur · Item ex eodem. [c. 42. et 41.]

Non oportet ministrum altaris, uel quemlibet clericum preter iussionem episcopi ad peregrinandum proficisci. § 1. Laicum etiam sine canonicis litteris, id est formata, similiter non oportet alicubi proficisci.

D. 5 c. 38 de cons. · Colorum fucis mulieres uti non debent · Item Augustinus ad Possidium, et qui cum eo sunt fratres. [epist. LXXIII.]

Fucare pigmentis, quo uel rubicundior, uel candidior appareat, adulterina fallacia est qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae sunt feminae ornari secundum ueniam, non secundum inperium. Nam uerus ornatus, maxime Christianorum et Christianarum, non tantum nullus fucus mendax, uerum ne auri quidem uestisque pompa, sed mores boni sunt. § 1. Exsecranda autem superstitio ligaturarum (in quibus etiam in aures uirorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur) non ad placendum hominibus, sed ad seruiendum demonibus adhibentur.

D. 5 c. 39 de cons. · Quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio · Item ex Simbolo Ephesini Concilii CC. Episcoporum, quod habitum est contra Nestorium.

De Spiritu dicit Dominus in euangelio: "Ille me clarificabit." Hoc rectissime sentientes, unum Christum et Filium, non uelut alterius egentem gloria, confitemur a Spiritu sancto gloriam consecutum, quia spiritus eius nec melior, nec superior ipso est, sed quia humana opera faciens ad demonstrationem suae deitatis uirtute proprii spiritus utebatur, ab ipso glorificatus dicitur, eo quod uirtus sua uel disciplina quelibet unumquemque clarificet. Quamuis enim in sua sit substantia spiritus eius, et intelligatur in persona proprietas, iuxta id quod Spiritus est, et non Filius: attamen alienus non est ab illo. Nam spiritus appellatus est ueritatis, et ueritas Christus est. Unde et ab isto similiter sicut a Deo Patre procedit. Denique hic ipse Spiritus etiam per sanctorum apostolorum manus miracula gloriosa perficiens glorificauit Dominum Iesum Christum, postquam ascendit in celum. Nam creditur Christus natura Deus existere per suum spiritum uirtutem efficiens, ideoque dicebat: "De meo accipiet, et annunciabit uobis."

D. 5 c. 40 de cons. · De eodem · Item Didimus in libro [II.] de Spiritu sancto, contra errorem grecorum.

Saluator, qui et ueritas ait: "Non enim loquetur a semetipso," hoc est: sine me, et sine meo et sine Patris arbitrio, quia inseparabilis est a mea et Patris uoluntate. Et amplius: § 1. Quia ex se non est, sed ex Patre et a me est. Hoc enim ipsum, quod consistit, et loquitur, a Patre et a me ille est: "Ego ueritatem loquor," id est inspiro que loquitur, siquidem spiritus ueritatis est. Dicere autem et loqui in Trinitate, non secundum consuetudinem nostram, qua ad nos sermocinamur et loquimur, est accipiendum, sed iuxta formam incorporalium naturarum, et maxime Trinitatis, que uoluntatem suam ingerit in corda credentium; eorum cordibus inserit, qui eam digni sunt audire. § 2. Liquido ergo est dicere Patrem et audire Filium, uel e contra Filium loquentem audire Patrem, eiusdem naturae esse Patrem et Filium, et in Patre et Filio consensus est significatio. Spiritus sanctus, qui est spiritus ueritatis, et spiritus sapientiae, non potest audire Filium loquentem que nescit, cum hoc ipsum sit, quod profertur a Filio, id est Deus procedens de Deo, Spiritus ueritatis procedens a ueritate, consolator manans de consolatore. Denique, ne quis illum a Patris et Filii societate et uoluntate discerneret, scriptum est: "Non enim a semetipso loquitur: sed sicut audit et loquitur." Cui simile etiam de se ipso Saluator ait: "Sicut audio, iudico," et alibi: "Non potest Filius a se facere quicquam, nisi quod uiderit Patrem facientem."