D. 99Distinctio XCIX
Abrir no leitor do IusCommune →D. 99 d.a.c. 1
¶De primatibus autem (quorum supra mentionem fecimus) queritur, quem gradum in ecclesia obtineant? an in aliquo a patriarchis differant? quam obedientium archiepiscopi eis debeant? primates et patriarchae diuersorum sunt nominum, sed eiusdem offitii. Ab archiepiscopis, quotiens necesse fuerit, episcopi ad primates appellant, sed a primatibus ad archiepiscopos appellari non licet. Debent quoque obedientiam primatibus archiepiscopi in omnibus, que sibi ab eis fuerint iuste inperata. Unde Anacletus Papa ait: [ad Episcopos Italiae, epist. II.]
D. 99 c. 1 · Que obedientia sit exhibenda primatibus
¶Prouintiae multo ante Christi aduentum tempore diuisae sunt maxima ex parte, et postea ab apostolis et B. Clemente predecessore nostro ipsa diuisio est renouata. Et in capite prouintiarum, ubi dudum primates erant legis seculi ac prima iudiciaria potestas, ad quos, qui per reliquas ciuitates commorabantur, quando eis necesse erat, qui ad aulam inperatorum uel regum confugere non poterant uel quibus permissum non erat, confugiebant pro obpressionibus uel iniusticiis suis, ipsosque appellabant quotiens opus erat, sicut in lege eorum preceptum erat, ipsis quoque in ciuitatibus uel locis nostris patriarchas uel primates, qui unam formam tenent, licet diuersa sint nomina, leges diuinae et ecclesiasticae poni et esse iusserunt, ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent eosque appellarent, et ipsi primatum nomine fruerentur. Reliquae uero metropolitanae ciuitates, que minores iudices habebant (licet maiores comitibus essent) haberent metropolitanos suos, qui predictis iuste obedirent primatibus, sicut et in legibus seculi olim ordinatum erat, qui non primatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum nomine fruerentur.
D. 99 c. 2 · Non uocentur primates, nisi qui primas sedes tenent · Item Anicetus. [ad Episcopos Galliae]
¶Nulli archiepiscopi primates uocentur, nisi illi, qui primas sedes tenent, quarum episcopos apostoli eorumque successores regulariter patriarchas uel primates esse constituerunt, nisi aliqua gens deinceps ad fidem conuertatur, cui necesse sit pre multitudine primatem constitui. Reliqui metropolitani nominentur, qui alias metropoles tenent.
D. 99 c. 3 · Princeps summus sacerdotum non appelletur primae sedis episcopus · Item ex Concilio Affricano. [c. 6.]
¶Primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid huiusmodi, sed tantum primae sedis episcopus. Uniuersalis autem nec etiam Romanus pontifex appelletur.
D. 99 c. 4 · Nec etiam Romanus Pontifex uniuersalis est appellandus · Unde Pelagius papa omnibus Episcopis:
¶Nullus patriarcharum uocabulo uniuersalitatis umquam utatur, quia, si unus patriarcha uniuersalis dicitur, patriarcharum nomen ceteris derogatur. Sed absit hoc a fidelibus, hoc sibi quempiam uelle arripere, unde honorem fratrum suorum imminuere ex quantulacumque parte uideatur. Quapropter karitas uestra neminem umquam suis in epistolis uniuersalem nominet, ne sibi debitum subtrahat, cum alteri honorem offert indebitum.
D. 99 c. 5 · De eodem · Item Gregorius Eulogio Patriarchae Alexandrino. [lib. VII. epist. 30. Indict. 1.]
¶Ecce in prefatione epistolae, quam ad me ipsum, qui prohibui, direxistis, superbae appellationis uerbum, uniuersalem me Papam dicens, inprimere curastis. Quod peto mihi dulcissima sanctitas uestra ultra non faciat, quia uobis subtrahitur, quod alteri plus quam ratio exigit prebetur. Ego non uerbis quero prosperari, sed moribus, nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque est honor uniuersalis ecclesiae, meus honor est fratrum meorum solidus uigor. Tunc ego honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim uniuersalem me Papam uestra sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod me fatetur uniuersum. Sed absit hoc, recedant uerba, que unitatem inflant, karitatem uulnerant.