IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 93Distinctio XCIII

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 93 d.a.c. 1

Obedientiam autem inferiores ex ordine superioribus debent. Summo enim Pontifici ea debetur ab omnibus obedientia, ut nulli liceat ei communicare, cui pro actibus suis ipse inimicus extiterit, nec in ecclesia esse poterit, qui eius cathedram deserit. Unde B. Petrus princeps apostolorum in ordinatione Clementis populum alloquens, inter cetera ait:

D. 93 c. 1 · Cui pro actibus prauis Apostolicus inimicatur, communicare non debemus

Si inimicus est iste Clemens alicui pro actibus suis, et uos nolite expectare, ut ipse uobis dicat: cum illo nolite amici esse, sed prudenter obseruare debetis, et uoluntati eius absque communicatione obsecundare, et auertere uos ab eo, cui ipsum sentitis aduersum; sed nec loqui his, quibus ipse non loquitur, ut unusquisque, qui in culpa est, dum cupit omnium uestrum amicicias habere, festinet cicius reconciliari ei, qui omnibus preest, et per hoc redeat ad salutem, cum obedire ceperit monitis presidentis. Si uero quis amicus fuerit his, quibus ipse non loquitur, unus est ipse ex illis, qui exterminare ecclesiam Dei uolunt, et cum corpore uobiscum esse uideatur, mente et animo contra uos est. Et est multo nequior hostis hic, quam illi, qui foris sunt, et euidenter sunt inimici; hic enim per amiciciarum speciem que inimica sunt gerit, et ecclesiam dispergit et uastat. Ideoque huiusmodi apostolicis institutis uos monentes instruimus, ut effecta certior karitas uestra sollicitius deinceps agere studeat et cautius, ne peruersi et infideles homines ledendi fideles et beniuolos habeant facultatem.

D. 93 c. 2 · A nullo debet suscipi, quem Romana repellit ecclesia · Item Gregorius. [I. V. epist. 26.]

Miratus ualde sum, quia in tanto Salonitanae ecclesiae clero uel populo uix duo ex sacris ordinibus inuenti sunt, frater scilicet et coepiscopus meus Paulinus, et dilectissimus filius meus Honoratus archidiaconus eiusdem ecclesiae, qui communicare Maximo sacerdotium rapienti minime consentirent, et se Christianos esse cognoscerent. Debuistis enim, karissimi filii, pensare ordines uestros, et quem sedes apostolica repellebat repulsum cognoscere, ut prius, si posset, ab illatis criminibus mundaretur, et tunc ei uestra dilectio communicaret, ne particeps obligationis existeret.

D. 93 c. 3 · Non est in ecclesia, qui cathedram Petri non sequitur · Item Ciprianus. [de unitate ecclesiae]

Qui cathedram Petri, super quam ecclesia fundata est, deserit, in ecclesia se esse non confidat.

D. 93 d.p.c. 3

Episcopi uero, qui apostolicae ordinationi subiacent, etiam hanc reuerentiam debent, ut singulis annis apostolorum liminibus sese representent. Unde Anacletus et Zacharias Papa:

D. 93 c. 4 · Singulis annis apostolorum limina uisitent episcopi, qui apostolicae ordinationi subiacent

Iuxta sanctorum Patrum et canonum instituta episcopi omnes, qui huius apostolicae sedis ordinationi subiacent, qui propinqui sunt, annue circa idus magi sanctorum principum apostolorum Petri et Pauli liminibus presententur omni occasione seposita. Qui uero de longinquo, iuxta cyrographum suum inpleant. Qui autem constitutionis huius contemptor extiterit, preterquam si egritudine fuerit detentus, sciat se canonicis subiacere sententiis.

D. 93 d.p.c. 4

Reliqui uero in ecclesia minores semper debent maioribus subesse, sicut in Sinodo S. Siluestri [c. VII.] legitur:

D. 93 c. 5 · Maioribus minores obedientiam exhibeant

A subdiacono usque ad lectores omnes subditi sint diacono cardinali uiro reuerentissimo, in ecclesia representantes ei honorem. Porro pontifici presbiter, presbitero diaconus, diacono subdiaconus, subdiacono acolithus, acolitho exorcista, exorcistae lector, lectori hostiarius, hostiario abbas, abbati monachus in omni loco representet obsequium, siue in publico, siue in gremio ecclesiae.

D. 93 c. 6 · Quid sit diaconorum offitium · Item ex epistola [I.] Clementis Papae. [ad Iacobum fratrem Domini]

Diaconi ecclesiae sint tanquam oculi episcopi, oberrantes et circumlustrantes cum uerecundia actus totius ecclesiae, et perscrutantes diligentius, si quem uideant uicinum fieri precipicio et proximum esse peccato, ut referant hec ad episcopum. Et infra: § 1. Episcopo suggerere que ad cultum ecclesiae et disciplinam eius pertinent, diaconibus cura sit.

D. 93 c. 7 · Item in eadem.

Sacerdotes uero dicebat B. Petrus sal terrae et mundi lumen docens, eos in splendore operum glorificare patrem Deum, de quibus Dominus ait: "Beati estis, cum maledixerint uobis homines" et reliqua, et iterum: "Vos estis sal terrae."

D. 93 c. 8 · Non sunt habendi clerici, qui episcopali non gubernantur prouidentia · Item ex Concilio Parisiensi.

Nulla ratione clerici aut sacerdotes habendi sunt, qui sub nullius episcopi disciplina et prouidentia gubernantur. Tales enim acephalos, id est sine capite, prisca consuetudo nuncupauit.

D. 93 c. 9 · Item. [ex epist. III. Clementis]

Qui suis episcopis non obediunt, indubitanter rei et reprobi existunt. Porro ipsi a Deo donum summi muneris consecuntur, qui suis doctoribus, qui recte episcopi intelliguntur, libenter obediunt.

D. 93 c. 10 · In Deum scandalizantur, qui suo non obediunt episcopo · Item Anacletus. [epist. I.]

Ille proculdubio scandalizatur in Deum, qui recte non docet, et qui eius scandalizat episcopum uel sacerdotem.

D. 93 c. 11 · Septem debent esse diaconi in unaquaque ciuitate · Item Euaristus omnibus Episcopis.

Diaconi (qui quasi oculi uidentur esse episcopi) septem debent esse in unaquaque ciuitate, qui custodiant episcopum predicantem, ne ipse ab insidiatoribus quoquo modo infestetur, aut ledatur a suis, aut uerba diuina detrahendo aut insidiando polluantur uel despiciantur: sed ueritas spirituali redoleat feruore; pax predicata labiis cum uoluntate animi concordet.

D. 93 c. 12 · De eodem · Item ex Concilio Neocesariensi. [c. 14.]

Diaconi septem debent esse secundum regulam, quamuis non magna sit ciuitas. Regulae autem auctoritas ista est, quod et liber actuum apostolorum idem insinuat.

D. 93 d.p.c. 12

Ut ex premissis auctoritatibus apparet, diaconi debent obedientiam presbiteris, sicut et presbiteri episcopis. Sed diaconi superbientes sacerdotibus exequari, uel potius preferri querebant, contra quorum insolentiam multorum auctoritates manauerunt, eorum supercilium reprimentes, atque ut sacerdotibus condignam obedientiam exhibeant decernentes. Unde Gelasius Papa [in epist. ad Episcopos per Lucaniam, c. 9. et 10.] ait:

D. 93 c. 13 · Nichil eorum, que sunt decreta primis ordinibus, uendicent sibi diaconi

Diaconos propriam constituimus obseruare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum q uidpiam temptare permittimus, et nichil eorum suo ministerio penitus applicare, que primis ordinibus proprie decreuit antiquitas. Absque episcopo uel presbitero baptizare non audeant, nisi predictis ordinibus fortassis longius constitutis necessitas extrema conpellat. Quod etiam laicis Christianis facere plerumque conceditur. § 1. Sacri corporis prerogationem sub conspectu episcopi seu presbiteri (nisi his absentibus) ius non habeant exercendi.

D. 93 c. 14 · Inferiores presbiteris se diaconi cognoscant · Item in Niceno Concilio. [c. 14. seu 18.]

Peruenit ad sanctum concilium, quod in locis quibusdam et ciuitatibus presbiteris sacramenta diaconi porrigant. Hoc neque regula, neque consuetudo tradidit, ut hi, qui offerendi sacrificii non habent potestatem, his, qui offerunt, corpus Christi porrigant. Sed et illud innotuit, quod quidam diacones etiam ante episcopos sacramenta sumant. Hec ergo omnia amputentur, et in sua diaconi mensura permaneant, scientes, quod episcoporum quidem ministri sunt, inferiores autem presbiteris habeantur. Per ordinem ergo post presbiteros gratiam sacrae communionis accipiant, aut episcopo, aut presbitero porrigente eis. Sed nec sedere in medio presbiterorum diacono liceat, quia si hoc fiat, preter regulam probatur existere. Si quis autem post has diffinitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit.

D. 93 c. 15 · Diaconus honorem exhibeat presbitero, et ipse ab inferioribus honoretur · Item ex Concilio Laodicensi. [c. 20]

Non oportet diaconum coram presbitero sedere, sed iussione presbiteri sedeat. Similiter autem diaconus honorem habeat a sequentibus, id est a subdiaconibus et ab omnibus clericis.

D. 93 c. 16 · Calicem benedicere et panem dare diacono non licet · Item ex eodem. [c. 25.]

Non oportet diacones panem dare, nec calicem benedicere.

D. 93 c. 17 · Sicut episcopis, ita et presbiteris diaconi ministrent · Item ex Concilio Cartaginensi [IV.] cui Papa Zosimus interfuit per uicarios. [c. 37.]

Diaconi ita se presbiteri, sicut episcopi ministros esse cognoscant.

D. 93 c. 18 · Item in eodem. [c. 38.]

Presente presbitero diaconus eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogit, iussus eroget.

D. 93 c. 19 · Item in eodem. [c. 39. 40. et 41.]

Diaconus sedeat iubente presbitero quolibet loco. Item diaconus in conuentu presbiterorum interrogatus loquatur. Alba uero tantum tempore oblationis et lectionis utatur.

D. 93 c. 20 · Diacones presbiteros se superiores cognoscant · Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 39.]

Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam, ut se presbiteris anteponant, atque in primo choro ipsi priores stare presumant, presbiteris in secundo choro constitutis. Ergo, ut sublimiores se presbiteros agnoscant, tam hii quam illi in utroque consistant.

D. 93 d.p.c. 20

Compagis uero calciari absque apostolici licentia diaconibus non permittitur, sicut nec mapulis uti absque eiusdem auctoritate quibuslibet clericis conceditur. Unde Gregorius Iohanni Episcopo Siracusano: [lib. VII. epist. 28. indict. I.]

D. 93 c. 21 · Absque apostolica licentia compagis diacones uti minime presumant

Peruenit ad nos, quod diaconus ecclesiae Catenensis calciatus compagis procedere presumpsisset, quod quia hactenus nulli per totam Siciliam licuit, nisi solis tantummodo diaconibus Messanensis ecclesiae, quibus olim a predecessoribus nostris non dubitatur esse concessum, bene recolitis. Quia ergo tantae temeritatis ausus leuiter non est attendendus, cum omni hoc fraternitas uestra subtilitate perquirat, ut an per se, uel alicuius hoc auctoritate presumpserit, nobis subtiliter innotescat. Nam si negligenter ea, que male usurpantur, omittimus, excessus uiam aliis aperimus.

D. 93 c. 22 · Mapulis clerici sine apostolici licentia uti non debent · Idem Iohanni Rauennati Episcopo. [lib. II. epist. 54. circa finem]

Illud autem, quod pro utendis a clero uestro mapulis scripsistis, a clericis nostris est fortiter obuiatum, dicentibus, nulli hoc umquam alii cuilibet concessum fuisse ecclesiae, nec Rauennates clericos uel illic, uel in Romana ciuitate tale aliquid cum sua conscientia presumpsisse, nec, si temptatum esset, ex furtiua usurpatione sibi preiudicium generari, sed etiam si in qualibet ecclesia hoc presumptum fuerit, asserunt emendandum, quod non concessione Romani Pontificis, sed sola subreptione presumitur.

D. 93 c. 23 · Sicut in ministerio, ita in dispensatione sine diaconibus episcopus non uiuat · Item Ieronimus ad Rusticum Narbonensem episcopum.

Diaconi sunt, quos in Apocalipsi legimus, septem angeli ecclesiarum, hi sunt septem candelabra aurea, hi sunt uoces tonitruorum. § 1. Virtutum operatione preclari, humilitate prediti, quieti, humiles, euangelizantes pacem, annunciantes bona, dissensiones et rixas et scandala resecantes, docentes, soli Deo conloquentes, in templo nichil de mundo penitus cogitantes, dicentes patri et matri: "non nouimus uos," et filios suos non agnoscentes. § 2. Sine his sacerdos nomen habet offitium non habet. Hic minister Dei dicitur, quia scriptum est: "Maior est, qui ministrat, quam cui ministratur." Et sicut in sacerdote ministratio, ita in ministro dispensatio sacramenti est. § 3. Sacerdotibus etiam propter presumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diaconibus. § 4. Ita enim Deus noster omnipotens uniuersa disposuit, ut qui maiorem se crediderit minor esset, et qui uideretur minor maior existeret. Denique quam hoc uerum sit ipse perpende. Leuitae conponunt mensam Domini, Leuitae sacerdotibus, cum sacramenta benedicunt, assistunt, Leuitae ante sacerdotes orant, ut et si distinctio locorum credatur in mundo, etiam in altari Dei uideant sibi episcopi, qui superbi sunt, diacones anteponi. Si humilitatem diligunt et diaconi maiores se esse in eo, quod sunt humiles, recognoscant. Tunc demum, ut aures habeamus ad Deum, diaconus clamat, ipse predicat, ipse hortatur, ipse commonet astantibus sacerdotibus, nec leuiter hanc uocem, que loquitur et pacem annunciat, aut negligenter aspicias. Sufficit huic tantum ordini per Dominum concessum fuisse, ut non solum sacerdos in templo Dei totum agere et inplere uideatur. Et infra: § 5. Nunc autem ex quo in ecclesiis, sicut in Romano inperio, creuit auaritia, periit lex a sacerdote et uisio de propheta; singuli quique per potentiam episcopalis nominis, quam sibi ipsi illicite absque ecclesia uendicarunt, totum, quod Leuitarum est, in suos usus redigunt, nec hoc solum, quod asscriptum est, sibi uendicant, sed cunctis auferunt uniuersa. Mendicat infelix in plateis clerus, et seruili operi mancipatus publicam de quolibet poscit elemosinam. Qui ex eo magis despicitur a cunctis, quo misere desolatus iuste putatur ad hanc ignominiam deuenisse. § 6. Solus episcopus incubat donis, solus utitur ministerio, solus uniuersa sibi uendicat, solus partes inuadit alienas, solus occidit uniuersos. § 7. Hinc propter auaritiam sacerdotum odia sepe consurgunt, hinc episcopi accusantur a clericis, hinc principium litis, hinc detractionis causa, hinc origo fit criminis. Etenim si unusquisque ita in hoc mundo uisibili aliquid possidere iubetur, ut sua tantum sit possessione contentus, ac res non inuadat alienas, non agrum pauperis tollat non uineam, non subuectorium aliquod, non famulos, non fructum; quanto magis qui ecclesiae Dei preest debet ita in omnibus seruare iusticiam, ut hoc sibi uendicet, quod sui iuris esse cognoscit, aliena non rapiat, aliena non tangat equalem ceteris se faciat, et sicut sine his in ministerio non uiuit, ita in dispensatione non uiuat? § 8. Certe, ut ipse nosti, qui uisibiliter in hoc mundo ius inuadit alienum, accusatur a paupere, dampnatur a iudice, ita in ecclesia Dei, cum quisque stipendia perdit, clamat ad Dominum exauditur a Christo, nec differtur ultionis sententia, si non sedantur uniuersa. Moderatio enim Dei ac pietas solum nostrum reditum querit, ac nos cupit longa sua bonitate saluari. Si non conuertimur, si duri colli sumus, si in peccatis usque ad mortem illicite perduramus, assidue peccantium, non miseretur Deus.

D. 93 d.p.c. 23

Hoc capitulo sacerdotum auaricia reprehenditur, diaconorum dignitas siue offitium commendatur. Sed quia (ut supra dictum est) diaconi insolescentes etiam presbiteris se preferendos arbitrati sunt, contra illorum supercilium scribit Ieronimus ad Euangelum presbiterum: [epist. LXXXV.]

D. 93 c. 24 · Diacones presbiteris debent subesse

Legimus in Ysaia: "Fatuus fatua loquitur." Audio quendam in tantam erupisse uecordiam, ut diaconos presbiteris id est episcopis anteferret. Nam cum Apostolus perspicue doceat, eosdem esse episcopos, quos presbiteros, quid patitur mensarum et uiduarum minister, ut supra eos se tumidus efferat, ad quorum preces Christi corpus sanguisque conficitur? Queris auctoritatem? Audi testimonium: "Paulus et Timotheus serui Iesu Christi omnibus sanctis, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus." Vis et aliud exemplum? In Actibus apostolorum ad unius ecclesiae sacerdotes ita Paulus loquitur: "Attendite uobis, et cuncto gregi, in quo uos: Spiritus sanctus posuit episcopos, ut regatis ecclesiam Dei quam adquisiuit sanguine suo." Ac ne quis contentiose in una ecclesia plures episcopos fuisse contendat, audiat aliud testimonium, in quo manifestissime declaratur uel conprobatur, eundem esse episcopum atque presbiterum: "Propter hoc reliqui te Cretae, ut que deerant corrigeres, et constitueres presbiteros per ciuitates, sicut ego tibi mandaui: si quis est sine crimine, unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum: sine crimine esse, quasi Dei dispensatorem." Et ad Timotheum: "Noli negligere gratiam, que tibi data est per prophetiam et per inpositionem manuum presbiterii." Sed et Petrus in prima epistola: "Presbiteros, qui in uobis sunt, precor compresbiter, et testis passionum Christi, et futurae gloriae, que reuelanda est, particeps, regite gregem Christi, et inspicite non ex necessitate, sed uoluntarie iuxta Deum." Quod quidem grece significantius dicitur EPISCOPOUNTES unde et nomen episcopi tractum est. Parua tibi uidentur tantorum uirorum testimonia? Clangat tuba euangelica, filius tonitrui, quem Iesus amauit plurimum, qui de pectore saluatoris doctrinarum fluenta potauit: "Presbiter, Electae dominae, et filiis eius, quos ego diligo in ueritate." Et in alia epistola: "Presbiter Gaio karissimo, quem ego in ueritate diligo." § 1. Quod autem postea unus electus est, qui ceteris preponeretur, in scismatis remedium factum est, ne unusquisque ad se trahens Christi ecclesiam rumperet. Nam et Alexandriae a Marco euangelista usque ad Eraclam et Dionisium episcopos, presbiteri ex se semper unum eligebant et in excelsiori gradu collocabant, quem episcopum nominabant, quomodo si exercitus inperatorem faciat. Diaconi autem eligant de se quem industrem nouerint, et archidiaconum nuncupent. Quid enim facit excepta ordinatione episcopus, quod non facit presbiter? Nec altera Romanae urbis ecclesia, altera totius orbis existimanda est: et Galliae, et Brittanniae, et Affrica, et Persis, et oriens et India, et omnes barbarae nationes unum Christum adorant, unam obseruant regulam ueritatis. Si auctoritas queritur, orbis maior est urbe. Ubicumque fuerit episcopus, siue Romae, siue Eugubio, siue Constantinopolim siue Regio, siue Alexandrinae, siue Thanis, eiusdem est meriti, eiusdem et sacerdotii. Potentia diuitiarum et paupertatis humilitas uel sublimiorem episcopum, uel inferiorem non facit; ceterum omnes apostolorum successores sunt. § 2. Sed dicis, quomodo Romae ad testimonium diaconi presbiter ordinatur? Quid mihi profers unius urbis consuetudinem? Quid paucitatem, de qua ortum est supercilium, in leges ecclesiae uendicas? Omne quod rarum est plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere preciosius est. Diacones paucitas honorabiles, presbiteros turba contemptibiles facit. Ceterum in ecclesia etiam Romae presbiteri sedent, et stant diaconi, licet paulatim crebrescentibus uitiis inter presbiteros absente episcopo diaconos sedere uideamus, et in domesticis conuiuiis benedictiones coram presbiteris dare. Discant, qui hoc faciunt se non recte facere audiant Apostolos. "Non est dignum, ut relinquentes uerbum Dei ministremus mensis." Sciant diaconi quare constituti sint. Legant Acta apostolorum, recordentur condicionis suae. Presbiter et episcopus aliud etatis, aliud dignitatis est nomen. Unde ad Titum et Timotheum de ordinatione episcopi et diaconi dicitur; de presbiteris omnino reticetur, quia in episcopo et presbiter continentur. Qui prouehitur, a minori ad maius prouehitur. Aut igitur ex presbitero ordinetur diaconus, ut presbitero maior conprobetur, in quem crescit ex paruo, aut si ex diacono ordinatur presbiter, nouerit se laicis maiorem sacerdotibus esse minorem

D. 93 c. 25 · De eodem · Item Ciprianus. [lib. epist. 9.]

Dominus noster lesus Christus, rex et iudex et dominus noster, usque ad passionis diem seruauit honorem pontificibus et sacerdotibus quamuis illi nec timorem Dei, nec agnicionem Christi seruassent. Nam cum leprosum mundasset, dixit illi: "Vade, et ostende, te sacerdotibus, et offer donum." Humilitatem nos humilis docuit, sacerdotem adhuc appellans, quem sciebat esse sacrilegum. Item subditus passioni cum alapam accepisset, et ei diceretur: "Sic respondes pontifici?" nichil contumeliose ille locutus est in personam pontificis, sed sic magis innocentiam suam tuitus est, dicens: "Si male locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me cedis?" Que omnia ab eo ideo facta sunt humiliter atque pacienter, ut nos humilitatis ac pacientiae haberemus exemplum. Docuit enim sacerdotes ueros legitimae et plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis extitit. § 1. Meminisse autem diaconi debent, quoniam apostolos, id est episcopos et presbiteros, Dominus elegit, diaconos autem post ascensum Domini in celum apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et ecclesiae ministros. Quod si nos aliquid audere contra Deum possumus, qui episcopos facit, possunt et contra nos diacones audere, a quibus fiunt.

D. 93 d.p.c. 25

Hoc autem, quod de diaconorum minoritate dicitur, ubique seruandum est, nisi cum diaconus habuerit locum aut proprii patriarchae, aut sui metropolitani. Unde in VI. Sinodo [c. 7.] legitur:

D. 93 c. 26 · Diaconus sacerdotibus non preferatur, nisi locum metropolitani sui obtineat

Precipimus, ne diaconus (quamuis etiam in dignitate, hoc est in offitio quolibet ecclesiastico sit) ante presbiterum sedeat, nisi cum locum habuerit proprii patriarchae aut metropolitani pro aliquo capitulo; tunc enim sicut illius locum tenens honorabitur. Si quis uero presumpserit hoc tyrannice facere, a proprio gradu repulsus ultimus omnium fiat in ordine suo.