IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 82Distinctio LXXXII

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

D. 82 d.a.c. 1

Generaliter etiam pauperibus et his, qui suis manibus laborare non possunt, episcopus necessaria prouideat. Unde in Aurelianensi Concilio [I. c. 18.] legitur:

D. 82 c. 1 · De eodem

Episcopus pauperibus uel infirmis, qui debilitate faciente suis manibus laborare non possunt, uictum et uestitum (in quantum sibi possibile fuerit) largiatur.

D. 82 c. 2 · Qui uoluptatem offitio preposuerit, modis omnibus submoueatur · Item Innocentius Exsuperio Tolletano Episcopo. [epist. III. c. 1.]

Proposuisti, quid de his obseruari debeat, quos in diaconii ministerio aut in offitio presbiterii positos incontinentes esse aut fuisse generati filii prodiderunt. De his etiam manifesta diuinarum legum est disciplina, et beatae recordationis Siricii episcopi monita euidentia commearunt, ut incontinentes in offitiis talibus positi omni honore ecclesiastico priuarentur, nec admittantur ad tale ministerium, quod sola continentia oportet inpleri. Est enim uetus admodum sacrae legis auctoritas iam inde ab initio custodita, quod in templo anno uicis suae habitare precepti sunt sacerdotes, ut seruientes sacris oblationibus puros et ab omni labe purgatos sibi uendicent diuina misteria, neque eos ad sacra offitia fas sit admitti, qui exercent uel cum uxore carnale consortium, quia scriptum est: "Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus uester." Quibus utique propter sobolis successionem propterea usus fuerat relaxatus, quia de alia tribu, ad sacerdotium nullus fuerat iussus accedere. Quo magis ipsi sacerdotes uel Leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae seruare debent, quibus et sacerdotium, uel ministerium sine successione est, nec preterit dies, qua uel a sacrificiis diuinis, uel baptismatis offitio uacent? Nam si Paulus ad Corinthios dicens scribit: "Abstinete uos ad tempus, ut uacetis orationi," et hoc utique laicis precepit, multo magis igitur sacerdotes, quibus et sacrificandi et orandi iuge offitium est, semper debebunt ab huiusmodi consortio abstinere; qui, si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo merito exaudiri se posse credit, cum dictum sit: "Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus mundum nichil est; sed coinquinata est eorum mens uel conscientia?" Sed fortasse hoc licere sibi credit, quia scriptum est: "Unius uxoris uirum." Non dixit hoc, ut permaneat in concupiscentia generandi, sed propter incontinentiam futuram. Quod apertius declarat dicens: "Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem iam non estis in carne, sed in spiritu." Sed ea plane dispar et diuersa sententia est. Nam si ad aliquos forma ecclesiasticae uitae pariter et disciplinae, que ab episcopo Siricio ad omnes prouincias comeauit, non probatur peruenisse, his ignorantibus uenia non negabitur, ita ut de cetero penitus incipiant abstinere et ita gradus suos, in quibus fuerint inuenti, retentent, ut eis non liceat ad potiora conscendere; quibus in beneficio esse debet, quod hunc ipsum locum, quem retinent, non amittunt. § 1. Si qui autem scisse formam uiuendi missam a Siricio deteguntur, neque statim cupiditates libidinis abiecisse, illi sunt modis omnibus submouendi, qui post admonitionem cognitam preponendam arbitrati sunt uoluptatem.

D. 82 c. 3 · De eodem · Item Siricius Papa. [ad Himerium Tarraconensem Episcopum, epist. I. cap. 7.]

Plurimos sacerdotes Christi atque Leuitas post longa consecrationis suae tempora tam de coniugibus propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac prescriptione defendere, quia in ueteri testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum preceptorque uitiorum, si existimat quod in lege Moysi sacris ordinibus passim a Deo nostro laxata sunt frena luxuriae, cur eos, quibus committebantur sancta sanctorum, premonet, dicens: "Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus uester?" Cur etiam procul a suis domibus anno uicis suae in templo habitare iussi sunt sacerdotes? Hac uidelicet ratione, ne uel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes acceptabile Deo munus offerrent. Quibus expleto deseruitionis suae tempore uxoris usus solius successionis causa fuerat relaxatus, quia non ex alia tribu, nisi ex Leui, quisquam ad Dei ministerium fuerat preceptus admitti.

D. 82 c. 4 · Item.

Quia aliquanti, de quibus loquimur, (ut tua sanctitas retulit), ignorantia lapsos se esse deflent, his hac condicione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc, quo deiecti sunt, quamdiu uixerint, offitio perseuerent: si tamen post hoc continentes se studuerint exhibere. Hi uero, qui illiciti priuilegii excusatione nituntur, et sibi asserunt ueteri hoc lege concessum, nouerint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate deiectos, nec umquam posse ueneranda attractare misteria, a quibus se ipsi, dum obscenis cupiditatibus inhiant, priuauerunt. Et quia exempla presentia cauere nos premonent in futurum, si quilibet episcopus, presbiter atque diaconus (quod non optamus) fuerit talis inuentus, iam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum, quia ferro necesse est ut abscidantur uulnera, que fomentorum non senserint medicinam.

D. 82 d.p.c. 4

Qui autem propter peccatum iubetur deponi, post condignam penitenciam in suo ordine poterit reparari. Unde in Gangrensi Concilio legitur:

D. 82 c. 5 · Que penitentia sit inponenda sacerdoti, qui de fornicatione conuictus fuerit

Presbiter, si fornicationem fecerit, quamquam secundum canones Apostolorum debeat deponi, tamen iuxta auctoritatem B. Siluestri Papae, si non in uitio perdurauerit, si sua sponte confessus adiecit, ut resurgeret, decem annis in hunc modum peniteat: tribus siquidem mensibus a ceteris remotus pane et aqua a uespera in uesperam utatur, diebus autem dominicis et precipuis festis modico uino et pisciculis atque leguminibus recreetur, sine carne et sagimine, ouis et caseo; sacco indutus humi adhereat, die ac nocte iugiter misericordiam Dei omnipotentis inploret. Finitis tribus mensibus continuis exeat: tamen in publicum non procedat, ne grex fidelis in eo scandalum patiatur; nec enim debet sacerdos publice penitere, sicut laicus. Postea aliquantisper resumptis uiribus, unum annum et dimidium in pane et aqua expleat, exceptis dominicis diebus et precipuis festiuitatibus, in quibus uino et sagimine, ouis et caseo iuxta canonicam mensuram uti poterit. Finito primo anno et dimidio, corporis et sanguinis Domini, ne indurescat, particeps fiat, et ad pacem ueniat, psalmos cum fratribus in choro ultimus canat, ad cornu altaris non accedat, iuxta B. Clementis uocem minora gerat offitia. Deinde uero usque ad expletionem septimi anni omni quidem tempore, exceptis pascalibus diebus, tres legitimas ferias in unaquaque ebdomada in pane et aqua ieiunet. Expleto septimi anni circulo, si fratres apud quos penituit, eius condignam penitentiam laudauerint, episcopus in pristinum honorem iuxta B. Calixti Papae auctoritatem eum reuocare poterit. Sane sciendum est, quia secundam feriam unum psalterium canendo, aut unum denarium pauperibus dando, si opus est, redimere poterit. Finitis septem annis, deinde usque ad finem decimi anni sextam feriam (nulla interueniente redemptione) obseruet in pane et aqua. § 1. Eadem quoque penitentia erit sacerdoti de omnibus aliis peccatis et criminibus, que eum in depositionem adducunt. Neque hoc cuilibet uideatur onerosum, si sacerdos post lapsum digne, ut supra dictum est, penitens ad pristinos redeat honores.