D. 80Distinctio LXXX
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
D. 80 d.a.c. 1
¶Loca uero, in quibus primates, patriarchae, archiepiscopi, episcopi, presbiteri sunt ordinandi, hec sunt secundum Lucium Papam, ac Clementem, atque Anacletum. Ait enim Lucius Papa:
D. 80 c. 1 · In quibus locis primates uel patriarchae debeant ordinari
¶Urbes et loca, in quibus primates presidere debent, non modernis, sed multis ante aduentum Christi sunt statutae temporibus quarum primates gentiles etiam pro maioribus negotiis appellabant. § 1. In ipsis uero urbibus post aduentum Christi apostoli et eorum successores patriarchas et primates posuerunt, ad quos episcoporum negotia, salua in omnibus apostolica auctoritate, et maiores causae post apostolicam sedem sunt referendae.
D. 80 c. 2 · De eodem · Item Clemens Papa. [ad Iacobum epist. I.]
¶In illis ciuitatibus uero, in quibus olim apud ethnicos primi flamines eorum atque primi legis doctores erant, episcoporum primates uel patriarchas poni B. Petrus precepit, qui reliquorum episcoporum causas et maiora negotia in fide agitarent. § 1. In illis autem, in quibus dudum apud ethnicos predictos erant eorum archiflamines, quos tamen minores tenebant quam memoratos primates, archiepiscopos institui precepit. § 2. In singulis uero reliquis ciuitatibus singulos, et non plures episcopos constitui precepit, qui episcoporum tantum uocabulo potirentur; quoniam nec inter ipsos apostolos par fuit institucio, sed unus prefuit omnibus.
D. 80 c. 3 · De eodem · Item Anacletus. [epist. III. cap. 2.]
¶Episcopi non in castellis neque in modicis ciuitatibus debent constitui, sed presbiteri per castella et modicas ciuitates atque uillas debent ab episcopis ordinari et poni, singuli tamen per singulos titulos suos. Episcopus non ab uno, sed a pluribus episcopis debet ordinari, et, ut dictum est, non ad modicam ciuitatem, ne uilescat nomen episcopi, sed ad honorabilem titulandus et denominandus est. Presbiter uero ad qualemcumque locum in eo constitutae ecclesiae est preficiendus.
D. 80 c. 4 · De eodem · Item Leo Papa. [ad Episc. Africae, epist. LXXXV. c. 2.]
¶Illud sane, quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia uolumus canonum statuta seruari, ut non in quibuslibet locis, nec quibuscumque castellis, et ubi ante non fuerunt, episcopi consecrentur, cum, ubi minores sunt plebes minoresque conuentus, presbiterorum cura sufficiat episcopalia autem gubernacula non nisi in maioribus populis et frequentioribus ciuitatibus oporteat presidere, ne, quod sanctorum Patrum diuinitus inspirata uetuerunt decreta, uiculis et possessionibus, uel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium.
D. 80 c. 5 · De eodem · Item ex Concilio Laudicensi. [c. 57.]
¶Non debere in uicis et uillis episcopos ordinari, sed uisitatores, id est qui circumeant, constitui; his autem qui ante hoc ordinati sunt, nichil agere censemus sine conscientia episcopi ciuitatis. Similiter autem presbiteri sine precepto et consilio episcopi nichil agant.
D. 80 d.p.c. 5
¶Sedes autem episcoporum non longo interuallo debent disiungi, ut ad consecrationem sui conprouincialis sine difficultate possint occurrere. Unde Gregorius Augustino Anglorum Episcopo: [resp. 8.]
D. 80 c. 6 · Episcopales sedes non longo interuallo a se disiungi debent
¶Fraternitatem tuam ita uolumus ordinare episcopos, ut sibi ipsi episcopi longo interuallo minime disiungantur, quatinus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi conuenire non possint. Nam episcoporum ordinatio sine aggregatis tribus aut quatuor episcopis fieri nullatenus debet.