D. 73Distinctio LXXIII
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
D. 73 d.a.c. 1
¶Qualiter uero commendaticia, uel dimissoria seu formata epistola facienda sit, uidendum est. Debent namque litterae grecae interponi in ea epistola, et non sine causa. Greca enim elementa litterarum numeros etiam exprimere, nullus, qui uel tenuiter greci sermonis noticiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis canonicis, quas mos latinus "Formatas" uocat, aliqua fraus falsitatis temere presumeretur, hoc a Patribus CCCXVIII. Niceae congregatis saluberrime inuentum est et constitutum, ut formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant rationem, id est, ut assumantur in supputationem prima greca elementa Patris, et Filii, et Spiritus sancti, hoc est, PI. GAMMA. ALPHA. que elementa octogenarium et quadringentesimum et primum significant numerum. Petri quoque apostoli prima littera, id est PI., que numerum octoginta significat; eius quoque, qui scribit, episcopi prima littera; cui scribitur, secunda littera; accipientis, tertia littera; ciuitatis quoque, de qua scribitur, quarta, et indictionis, quecumque est illius temporis, numerus assumatur. Atque ita his omnibus grecis litteris, que, ut diximus, numeros exprimunt, in unum ductis, unam, quecumque fuerit collecta, summam epistola teneat; hanc qui suscipit, omni cum cautela requirat expresse. Addat preterea separatim in epistola etiam nonagenarium et nonum numerum, qui secundum greca elementa significat.
D. 73 c. 1 · Exemplar formatae epistolae, que in Nicena
¶Sinodo a CCCXVIII. Patribus facta est. In nomine Patris PI., et Filii GAMMA., et Spiritus sancti ALPHA. PI. Walterio Spirensi episcopo ego Burchardus sanctae Vormaciensis ecclesiae deuotus gregis Christi famulus, in Deo uero summae felicitatis beatitudinem. Cum sancta catholica ecclesia prompta sit sequi documenta euangelica, que dicunt: "Qui recipit prophetam in nomine prophetae, accipiet mercedem prophetae, et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet, etc." et Apostolus iubeat hospitalitatem sectari, et necessitatibus sanctorum uirorum communicare; tamen propter eos, qui cauteriatam habent suam conscientiam, dicentes se esse simplices, cum sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se de loco ad locum transire, cum sint sua malicia faciente fugitiui, et dicunt se esse ministerio sacro insertos, cum non sint: statutum est a sanctis Patribus, neminem clericum alienum et ignotum recipi ab aliquo episcopo, et inthronizari in sua ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam, que in canonibus nominatur Formata. Ideo notum facimus fraternitati uestrae, quod presens frater noster, harum litterarum portitor, nomine Hermannus, non pro sua nequicia expulsus est a nobis, sed postulantibus fratribus, eo quod ex familia nostra fuit et noster baptizatus, fecimus ei libertatem receptam in cornu altaris canonice, et ordinauimus eum ad gradum presbiterii. Cui etiam has dimissorias siue commendaticias litteras facimus, et eum ad uestram dilectam fraternitatem dirigimus, ut in uestra parrochia sub uestro sacro regimine et defensione consistere ualeat. Ego, inquam, Burchardus humilis episcopus, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et in unitate sanctae ecclesiae, in qua Petro datum est ius ligandi atque soluendi, absoluo Hermannum presbiterum de ciuitate Vormaciensi indictione X., et licentiam do uobis inthronizandi eum in quacumque ecclesia uultis uestrae parrochiae. Hanc ergo epistolam grecis litteris hinc inde munire decreuimus, et annulo nostrae ecclesiae firmare censuimus. Fraternitatem uestram Christus nobis incolumem conseruet. PI. GAMMA. ALPHA. PI. BETA. ETA. ZETA. AMEN. Data Vormaciae Idibus Marcii, anno Dominicae incarnationis MXII. Indictione X.
D. 73 c. 2 · Incipit epistola formata a CCCXVIII. Episcopis et ab Attico Constantinopolitanae urbis Episcopo edita:
¶Sanctissimo in Christo fratri summa dulcedine karitatis amplectendo ALPHA., illius ciuitatis episcopo, GAMMA. illius ecclesiae presul, perpetuae beatitudinis optat in Christo salutem. OMEGA. GAMMA. ALPHA. OMEGA. De cetero nouerit sancta fraternitas uestra, quod iste clericus, Hermannus nomine, nostra in parrochia instructus ac detonsus, paruitatem nostram rogauit, quatinus illi commendaticias litteras conscriberemus, quibus uestrae celsitudini commendatus sub tuitione uestri regiminis degere posset; cuius uoluntati consentientes secundum canonicam auctoritatem litteras ei dimissorias dedimus, per quas et ipsi concedimus, ut sub uestro magisterio diuinae seruituti insistens suae deseruiat utilitati, et uobis licentiam tribuimus, ut, si dignum eum iudicaueritis, ad sacros ordines promoueatis. Commendatum ergo eum curae uestrae suscipite, et nostris ex partibus absolutum in uestrarum ouium numero custodite. Quas litteras, ut uigore ueritatis firmatae indubitanter a uobis suscipiantur, litteris grecis, ut canonica docet auctoritas, confirmare sategimus. Sancta Trinitas uestram beatitudinem ad regimen sanctae suae ecclesiae perpetualiter bene ualere concedat, AMEN. (uel sic: ETA. THETA (que eandem summam exprimunt) indictione X. Continet hec formata epistola summam numeri MCCCXV. GAMMA. grecam in nomine illius primam ponimus, quia Greci eam in quibusdam locis pro GAMMA. consonante ponunt, sicut est DAVID et EVANGELION)].