IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 63Distinctio LXIII

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

D. 63 d.a.c. 1

Laici uero nullo modo se debent inserere electioni. Unde Adrianus Papa: [in VIII. Sinodo Constantinopoli sub ipso celebrata c. 22.]

D. 63 c. 1 · Laici electioni pontificum se ipsos non inserant

Nullus laicorum principum uel potentum semet inserat electioni uel promotioni patriarchae, metropolitae, uel cuiuslibet episcopi, ne uidelicet inordinata et incongrua fiat confusio uel contentio, presertim cum nullam in talibus potestatem quemquam potestatiuorum uel cetero laicorum habere conueniat. Et infra: Quisquis secularium principum uel potentum, uel alterius dignitatis laicus aduersus communem ac consonantem atque canonicam electionem ecclesiastici ordinis agere temptauerit, anathema sit, donec obediat et consentiat, quicquid ecclesia de ordinatione atque electione proprii presulis se uelle monstrauerit.

D. 63 c. 2 · De eodem · Item ex VIII. Sinodo. [actione I.]

Adrianus Papa secundus (quod Nicolaus decessor eius disposuerat) missos suos, Donatum scilicet Hostiensem episcopum, et Stephanum Nephesinum episcopum, et Marinum diaconem sanctae Romanae ecclesiae, ad Basilium inperatorem et ad filios eius Constantinum et Leonem Augustos Constantinopolim direxit, cum quibus et Anastasius bibliothecarius Romanae sedis, utriusque linguae, graecae scilicet et latinae, peritus, perrexit, et sinodo congregata (quam octauam uniuersalem sinodum illuc conuenientes appellauerunt) exortum scisma de Ignatii depositione et Fotii ordinatione sedauerunt, Fotium anathematizantes et Ignatium restituentes. In qua sic statutum est: Consecrationes et promotiones episcoporum, concordans prioribus conciliis, clericorum electione ac decreto et episcoporum collegio fieri hec sancta et uniuersalis sinodus diffiniuit et statuit atque iure promulgauit, neminem laicorum principum uel potentum semet inserere electioni uel promotioni patriarchae, uel metropolitani, aut cuiuslibet episcopi, ne uidelicet inordinata et incongrua hinc fiat contentio uel confusio, presertim cum nullam in talibus potestatem quemquam potestatiuorum uel laicorum ceterorum habere conueniat, sed silere et attendere sibi, usquequo regulariter a collegio ecclesiae suscipiat finem electio futuri pontificis. Si uero quis laicorum ad concertandum et cooperandum inuitatur ab ecclesia, licet huiusmodi cum reuerentia, si forte uoluerit, obtemperare se asciscentibus. Taliter enim dignum pastorem sibi regulariter ad suam et ecclesiae salutem promouet.

D. 63 c. 3 · Electioni episcoporum inperator interesse non debet · Item ex Istoria tripartita. [lib. VII. c. 8.]

Valentinianus inperator ueniens ab oriente ad esperias partes (ut refert istoria ecclesiastica) mortuo Auxentio, Arrianae perfidiae magistro, qui Mediolanensem ecclesiam ut lupus dilaniauerat, cum uellet catholicum, Deo ordinante, ibi consecrari episcopum, euocans episcopos hec eis locutus est: Nostis aperte, eruditi diuinis eloquiis, qualem oporteat esse pontificem, et quia non decet eum uerbo solo, sed etiam conuersacione gubernare subiectos, et totius semetipsum imitatorem uirtutis ostendere, testemque doctrinae conuersacionem bonam habere. Talem itaque in pontificali constituite sede, cui et nos, qui gubernamus inperium, sincere nostra capita submittamus et eius monita, dum tanquam homines delinquimus necessario ueluti curantis medicamina suscipiamus. Hec autem, cum dixisset inperator, petiit sinodus, ut magis ipse discerneret sapiens et pius existens. At ille, supra nos, inquit, est talis electio. Vos enim diuina gratia potiti et illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere. Tunc sacerdotes egressi de episcopali sede tractabant. § 1. Cum autem ordinatione diuina Ambrosius nondum baptizatus electus fuisset, exultans inperator ait: Gratias tibi ago Domine omnipotens et saluator noster, quoniam huic uiro ego commiseram corpora, tu autem animas, et meam sentenciam ostendisti tuae iustitiae conuenire. Cumque sanctus Ambrosius contristaretur de hoc, quod acciderat, (ut idem ipse in suis epistolis scripsit), confortauit eum inperator et ait: Noli timere, quia et Deus, qui te elegit, semper adiuuabit te, et ego adiutor et defensor tuus (ut meum ordinem decet) semper existam.

D. 63 c. 4 · Apostolica auctoritate, non regio fauore episcopus est eligendus · Item Nicolaus Papa [I.] Lothario Regi.

Porro scias, quia relatum est nobis, quod, quicumque ad episcopatum in regno tuo prouehendus est, non nisi fauentem tibi permittas eligi. Idcirco apostolica auctoritate sub diuini iudicii obtestacione iniungimus tibi, ut in Treuerensi urbe et in Agrippina Colonia nullum eligi patiaris, antequam relatum super hoc nostro apostolatui fiat.

D. 63 c. 5 · Non recipiatur a conprouincialibus qui regia ordinatione episcopale culmen adipiscitur · Item ex Concilio Parisiensi. [I. cap. 8.]

Si per ordinationem regiam honoris istius culmen peruadere aliquis nimia temeritate presumpserit, a conprouincialibus ipsius loci episcopis recipi nullatenus mereatur, quem indebite ordinatum agnoscunt. Si quis de conprouincialibus recipere eum contra interdicta presumpserit, sit a fratribus omnibus segregatus et ab ipsorum omnium karitate submotus.

D. 63 c. 6 · De eodem · Item ex Concilio Laudicensi. [c. 13]

Non est permittendum turbis electionem eorum facere, qui sunt ad sacerdotium promouendi.

D. 63 c. 7 · Irrita sit electio episcopi aut presbiteri a principibus facta · Item ex secunda actione VI. sinodi CCCL. Episcoporum, [c. 3.]

Omnis electio episcopi, uel presbiteri, aut diaconi a principibus facta irrita maneat secundum regulam, que dicit: "Si quis episcopus, secularibus potestatibus usus, ecclesias per ipsas obtinuerit, deponatur, et segregetur omnesque, qui illi communicant."

D. 63 c. 8 · Non eligantur a populo, qui sunt promouendi ad clerum · Item ex Concilio Martini Papae. [c. 1.]

Non liceat populo facere electionem eorum, qui ad sacerdotium promouentur, sed in iudicio episcoporum sit, ut ipsi eum probent, si in sermone et fide et spirituali uita edoctus sit.

D. 63 d.p.c. 8

His omnibus auctoritatibus laici excluduntur ab electione sacerdotum, atque iniungitur eis necessitas obediendi, non libertas inperandi. Econtra uero scribet B. Gregorius Iohanni Episcopo primae Iustinianae Iliricae: [lib. IV. epist. 15.]

D. 63 c. 9 · Voluntas principis in ordinatione pontificis desideratur

Quia igitur suscepta fratrum atque coepiscoporum relatio ad locum uos sacerdotii totius concilii unito consensu et serenissimi principis uoluntate declarat accersiri, gratias saluatori nostro magna cum exultatione retulimus. Nos quoque in persona fraternitatis tuae per omnia consentimus, atque omnipotentem Dominum deprecamur, ut karitatem uestram sicut sua gratia elegit, ita in omnibus sua protectione custodiat.

D. 63 c. 10 · Clerus et populus pontificis electioni intersit · Item Gregorius Iohanni Subdiacono. [lib. II. Indict. 11. epist. 30.]

Quanto apostolica sedes auctoritate cunctis prelata constat ecclesiis, tanto inter multiplices curas et illa nos ualde sollicitat, ubi ad consecrandum antistitem nostrum spectatur arbitrium. Defuncto igitur Laurentio, Mediolanensi episcopo, sua nobis relatione clerus innotuit, in electione se filii nostri Constancii, diaconi sui, unanimiter consensisse. Sed quoniam eadem non fuit subscripta relatio, ne quid, quod ad cautelam pertinet, omittamus, idcirco huius precepti auctoritate suffultum Genuam te proficisci necesse est. Et quia illic multi Mediolanensium coacti barbarica feritate consistunt, eorum te uoluntates oportet eis in commune conuocatis perscrutari. Et si nulla eos diuersitas ab electionis unitate disterminat, siquidem in predicto filio nostro Constancio omnium uoluntates atque consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis episcopis, sicut antiquitatis mos exigit, cum nostrae auctoritatis assensu, solatiante Domino, facias consecrari, quatinus huiusmodi seruata consuetudine et apostolica sedes proprium uigorem retineat, et a se concessa aliis iura non minuat.

D. 63 c. 11 · In electione episcopi populus debet adesse · Item Gelasius papa Philippo et Gerontio Episcopis.

Plebs Dictrensis data nobis peticione defleuit, diu se sine rectoris proprii gubernatione dispergi. Ac, sicut asseritur, is qui a nobis iam probatus dicitur, a paucis et tenuibus iam putatur electus, cum ad nos pertineat, uniuersos assidua admonitione compellere, ut omnes in unum, quem dignum sacerdotio uiderint et sine aliqua reprehensione, consentiant. Et ideo, fratres karissimi, diuersos ex omnibus sepe dicti loci parrochiis presbiteros, diaconos et uniuersam turbam uos oportet sepius conuocare, quatinus non prout cuilibet libuerit, sed concordantibus animis talem, uobis ammonentibus, sibi querant sola diuinitatis attentione personam, quam nulla contrarietas a constitutis possit reuocare prescriptis.

D. 63 c. 12 · De eodem · Item Stephanus Episcopus seruus seruorum Dei, Romano Archiepiscopo Rauennati.

Nosse tuam fraternitatem uolumus, ad nostras aures fore peruentum, Immolensem episcopum ab hac luce migrasse; in cuius successoris electione populi diuisionem prouenisse audiuimus. Quod quia sepe contingere solet, querentibus singulis que sua sunt, non que Iesu Christi, non adeo miramur. Verumtamen in hoc plurimum oportet tuam adhiberi sollicitudinem, ut conuocato clero et populo talis ibi eligatur per Dei misericordiam, cui sacri non obuient canones. Sacerdotum quippe est electio, et fidelis populi consensus adhibendus est; quia docendus est populus, non sequendus.

D. 63 c. 13 · De eodem · Item Nicolaus papa Iohanni Rauennati Archiepiscopo.

Episcopos per Emiliam non consecres, nisi post electionem cleri et populi.

D. 63 c. 14 · De eodem · Item Pelagius Papa Tulliano Episcopo Grumentino.

Litteras karitatis tuae suscepimus, quibus significas, Latinum diaconum tuum ad episcopatum ecclesiae Marcellianensis a clero et omnibus, qui illic conueniunt, postulari. Hoc itaque dicimus, ut si eum omnes eligunt, et uis eum concedere, gratum nobis esse cognosce; et si potest, ante diem sanctum festinet occurrere, ut uel sabato ipso noctis magnae post baptismum cum Dei gratia ualeat ordinari.

D. 63 c. 15 · Sacra principis ordinandis est necessaria · Idem Laurentio Episcopo Centumcelensi.

Principali deuotissimorum militum, qui illic in ciuitate Centumcelensi consistunt, relatione ad nos directa, sacram insinuant se clementissimi principis inpetrasse, que eis presbiterum, diaconum et subdiaconum fieri debere precepit. Ideo hortamur dilectionem tuam, ut personas ipsas uideas, et diligenter requiras, ne aliquid contra canones commisissent; et si eos inculpabiles repereris, et uitae ipsorum testimonium laudabile uideris, ueniente mediana ebdomada pascae, (si Dominus uoluerit, et si uixerimus) unumquemque per offitia, que prediximus promouere non differas.

D. 63 c. 16 · Papa rogat Augustos, ut Reatinam ecclesiam cuidam electo dignentur concedere · Item Leo IV. Lothario et Lodeuico Augustis.

Reatina ecclesia, que per tot annorum spatia pastoralibus curis destituta consistit, dignum est, ut brachio amplitudinis uestrae subleuetur, ac gubernationis tegmine protegatur. Unde salutationis alloquio premisso uestram mansuetudinem deprecamur, quatinus Colono humili diacono eandem ad regendum ecclesiam concedere dignemini, ut, uestra licentia accepta, ibidem eum Deo iuuante consecrare ualeamus episcopum. Si autem in predicta ecclesia nolueritis ut preficiatur episcopus Ausculanam ecclesiam, que uiduata existit, illi uestra serenitas dignetur concedere, ut consecratus a nostro presulatu Deo omnipotenti uestroque inperio grates peragere ualeat.

D. 63 c. 17 · Regis precepto ab Apostolico Colonus Reatinae ecclesiae ordinatur episcopus · Item Ritae Comitissae.

Nobis dominus inperator et inperatrix per suas epistolas direxerunt, ut Colonum in Reatina ecclesia, que pastoris offitio per longa iam tempora destituta uidebatur, episcopum facere deberemus, sicut et fecimus. desideratur.

D. 63 c. 18 · Inperatoris epistola in electionis confirmatione · Item Stephanus Guidoni Comiti.

Lectis sagacitatis uestrae apicibus, que defuncto ecclesiae Reatinae antistite clerum et plebem eiusdem elegisse futurum sibi antistitem, nobis consecrandum uestro studio directum esse, ne ipsa ecclesia diu sine proprio constet pastore, fatebantur; nos, de obitu prioris dolentes, nunc ipsum electum unanimitate et canonica ipsius ecclesiae electione, ut mandastis, tam citissime ordinare omisimus, quod inperialem nobis, ut mos est, absolutionis minime detulerit epistolam. Pro qua scilicet re ambiguum nobis est; ideo uoluntati uestrae in hoc parere distulimus, ne augustalis animus durissime quocumque modo perciperet. Sed scientes, ecclesiam Domini sine proprio pastore diu non debere consistere, gloriae uestrae mandamus, quoniam nos aliter agere non debuimus, ut uestra sollertia inperiali (ut prisca consuetudo dictat) percepta licentia, et nobis, quemadmodum uos scire credimus, inperatoria directa epistola, tunc uoluntati uestrae parebimus de hoc, eundemque electum Domino adiuuante consecrabimus; quod, karissime fili, moleste nullo modo suscipiatis.

D. 63 c. 19 · Clericorum et ciuium uoluntate metropolitanus est ordinandus · Item Leo papa [I. ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum, epist. LXXXII. al. LXXXIV. c. 6.]

Metropolitano defuncto, cum in loco eius alius fuerit subrogandus, prouinciales episcopi ad ciuitatem metropolim conuenire debent, ut omnium clericorum atque ciuium uoluntate discussa ex presbiteris eiusdem ecclesiae uel ex diaconibus optimus ordinetur.

D. 63 c. 20 · Cum clero et populo archipresbiteri fiat electio · Item Ysidorus in libro Offitiorum.

Si in plebibus archipresbiteri obierint aut pro aliquo reatu exinde eiecti fuerint archidiaconus quantocius proficiscatur illuc, et cum clericis et populis ipsius plebis electionem faciat, quatinus dignus pastor domui Dei constituatur, et, dum ordinatur, eius prouidentia ipsa plebs custodiatur.

D. 63 c. 21 · Electus in Romanum pontificem non ordinetur, nisi eius decretum inperatori primum representetur · Item ex gestis Romanorum Pontificum.

Agatho natione Siculus, cuius legatione fungens Iohannes episcopus Portuensis dominico die octaua pascae in ecclesia S. Sophiae publicas missas coram principe et patriarcha latine celebrauit, hic suscepit diualem secundum suam postulationem, per quam reuelata est quantitas, que solita erat dari pro ordinatione pontificis facienda, sic tamen, ut, si contigerit post eius transitum electionem fieri, non debeat ordinari qui electus fuerit, nisi prius decretum generale introducatur in regiam urbem secundum antiquam consuetudinem, ut cum eorum conscientia et iussione debeat ordinatio prosperari. § 1. Item Vitalianus natione Signensis direxit responsales suos cum sinodica iuxta consuetudinem in regiam urbem apud piissimos principes, significans de ordinatione sua.

D. 63 c. 22 · Inperator ius habet eligendi pontificem · Item ex Historia ecclesiastica.

Adrianus Papa Romam uenire Karolum regem ad defendendas res ecclesiae postulauit. Karolus uero Romam ueniens Papiam obsedit, ibique relicto exercitu in sancta resurrectione ab Adriano Papa Romae honorifice susceptus est. Post sanctam uero resurrectionem reuersus Papiam, cepit Desiderium regem; deinde Romam reuersus, constituit ibi sinodum cum Adriano papa in patriarchio Lateranensi in ecclesia S. Saluatoris, que sinodus celebrata est a CLIII episcopis religiosis et abbatibus. Adrianus autem Papa cum uniuersa sinodo tradiderunt Karolo ius et potestatem eligendi Pontificem, et ordinandi apostolicam sedem. Dignitatem quoque patriciatus ei concesserunt. Insuper archiepiscopos et episcopos per singulas prouincias ab eo inuestituram accipere diffiniuit, et ut, nisi a rege laudetur et inuestiatur episcopus, a nemine consecretur, et quicumque contra hoc decretum esset, anathematis uinculo eum innodauit, et nisi resipisceret, bona eius publicari precepit. inperatoris.

D. 63 c. 23 · Electio Romani Pontificis ad ius pertinet · Item Leo Papa.

In sinodo congregata Romae in ecclesia S. Saluatoris. Ad exemplum B. Adriani apostolicae sedis antistitis, qui domino Karolo, uictoriosissimo regi Francorum ac Longobardorum, patriciatus dignitatem, ac ordinationem apostolicae sedis, et inuestituram episcoporum concessit, ego quoque Leo, seruus seruorum Dei, episcopus, cum cuncto clero ac Romano populo constituimus, confirmamus et corroboramus, et per nostram apostolicam auctoritatem concedimus atque largimur domino Ottoni primo, regi Teutonicorum, eiusque successoribus huius regni Italiae, in perpetuum sibi facultatem eligendi successorem, atque summae sedis apostolicae Pontificem ordinandi, ac per hoc archiepiscopos seu episcopos, ut ipsi ab eo inuestituram accipiant et consecrationem, unde debent, exceptis his, quos inperator Pontifici et archiepiscopis concessit; et ut nemo deinceps cuiusque dignitatis uel religionis eligendi uel patricium uel Pontificem summae sedis apostolicae, aut quemcumque episcopum ordinandi habeat facultatem absque consensu ipsius inperatoris, (quod tamen fiat absque omni pecunia), et ut ipse sit patricius et rex. Quod si a clero et populo quis eligatur episcopus, nisi a supradicto rege laudetur, et inuestiatur, non consecretur. Si quis contra hanc apostolicam auctoritatem aliquid molietur, hunc excommunicacioni subiacere decernimus, et nisi resipuerit, inreuocabili exilio puniri uel ultimis suppliciis feriri.

D. 63 c. 24 · Precepto principum Maximo remittitur, quod absque apostolica auctoritate ordinatur · Item Gregorius [lib. IV. Reg. epist. 34. ad Constantiam Augustam.]

Salonitanae ciuitatis episcopus me ac responsale meo nesciente ordinatus est, et facta res est, que sub nullis anterioribus principibus euenit. Quod ego audiens, ad eundem preuaricatorem, qui inordinate ordinatus est, protinus misi, ut omnino missarum solempnia nullo modo celebrare presumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem, si hoc fieri iussissent; quod ei sub excommunicacionis interpositione mandaui. Qui contempto me atque despecto, in audacia quorumdam secularium hominum, quibus denudata sua ecclesia premia multa prebere dicitur, nunc usque missas facere presumit, atque ad me uenire secundum iussionem dominorum noluit. Ego autem preceptioni pietatis eorum obediens, eidem Maximo, qui me nesciente ordinatus est, hoc, quod in ordinatione sua me uel responsalem meum pretermittere presumpsit, ita ex corde laxaui, ac si me auctore fuerit ordinatus. Alia uero peruersa illius, scilicet mala corporalia, que cognoui, uel quia cum pecuniis electus est, uel quod excommunicatus missas facere presumpsit, propter Deum inrequisita preterire non possum. Et si ad me diu distulerit uenire, exercere in eo districtionem canonicam nullo modo cessabo.

D. 63 c. 25 · In episcoporum electione principis desideratur assensus · Item ex Tolletano Concilio. [XII. c. 6.]

Cum longe lateque tractu terrarum diffuso commeantium inpeditur celeritas nunciorum, quo aut non queat regibus audientibus decedentis presulis transitus notificari, aut de successore morientis episcopi libera principis electio expectari, nascitur sepe aut nostro ordini de relatione talium difficultas, aut regiae potestati, dum consultum nostrum pro subrogandis pontificibus sustinet, innumerosa necessitas. Unde placuit omnibus pontificibus Yspaniae atque Galliae, ut, saluo priuilegio uniuscuiusque prouinciae, licitum maneat deinceps Tolletano pontifici, quoscumque regalis potestas elegerit, et iam dicti Tolletani episcopi iudicium dignos esse probauerit, in quibuslibet prouinciis in precedentium sedibus preficere presules, et decedentibus episcopis eligere successores, ita tamen, ut, quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suae tempus infra trium mensium spatium metropolitani proprii presentiam uisurus accedat.

D. 63 d.p.c. 25

Electiones quoque summorum pontificum atque aliorum infra presulum quondam inperatoribus representabantur, sicut de electione B. Ambrosii et B. Gregorii legitur. Quibus exemplis et premissis auctoritatibus liquido colligitur, laicos non excludendos esse ab electione, neque principes esse reiciendos ab ordinatione ecclesiarum. Sed quod populus iubetur electioni interesse, non precipitur aduocari ad electione faciendam, sed ad consensum electioni adhibendum. Sacerdotum enim (ut in fine superioris capituli Stephani papae legitur) est electio, et fidelis populi est humiliter consentire. Desiderium ergo plebis requiritur an clericorum electioni concordet. Tunc enim in ecclesia Dei rite preficietur antistes, cum populus pariter in eum acclamauerit, quem clerus communi uoto elegerit. Unde Celestinus papa ait: [ad Episcopos Galliae, epist. II. c. 5.]

D. 63 c. 26 · Plebis non est eligere, sed electioni consentire

Cleri, plebisque consensus et desiderium requiratur.

D. 63 c. 27 · De eodem · Item Leo I. [ad Episcopos Viennensis prouinciae, epist. LXXXVII. al. LXXCIX.]

Vota ciuium, testimonia populorum, honoratorum arbitrium, electio clericorum in ordinationibus sacerdotum constituantur. Et infra: Per pacem et quietem sacerdotes, qui futuri sunt, postulentur, teneatur subscriptio clericorum, honoratorum testimonium, ordines conuentus et plebis.

D. 63 d.p.c. 27

Principibus uero atque inperatoribus electiones Romanorum Pontificum atque aliorum episcoporum referendas usus et constitutio tradidit pro scismaticorum atque hereticorum dissensionibus, quibus nonnumquam ecclesia Dei concussa periclitabatur, contra quos legibus fidelissimorum inperatorum frequenter ecclesia munita legitur. Representabatur ergo electio catholicorum principibus, ut eorum auctoritate roborata nullus hereticorum uel scismaticorum auderet contraire, et ut ipsi principes tamquam deuotissimi filii in eum consentirent, quem sibi in patrem eligi uiderent, et ei in omnibus suffragatores existerent, sicut Valentinianus B. Ambrosio legitur dixisse: "Noli timere, quia Deus, qui te elegit, semper adiuuabit te, et ego adiutor et defensor tuus, ut meo ordini decet, semper existam." Unde Stephanus papa statuit dicens:

D. 63 c. 28 · Presentibus legatis inperatoris ordinetur pontifex Romanus

Quia sancta Romana ecclesia, cui Deo auctore presidemus, a plurimis patitur uiolentias Pontifice obeunte, que ob hoc inferuntur, quia absque inperiali noticia Pontificis fit consecratio, nec canonico ritu et consuetudine ab inperatore directi sunt nuncii, qui scandala uetent fieri: uolumus, ut, cum instituendus est Pontifex, conuenientibus episcopis et uniuerso clero eligatur presente senatu et populo qui ordinandus est, et sic electus ab omnibus presentibus legatis inperialibus consecretur, nullusque sine sui periculo iuramenta uel promissiones aliquas noua adinuentione audeat extorquere, nisi que antiqua exigit consuetudo, ne uel ecclesia scandalizetur, et inperialis honorificentia minuatur.

D. 63 d.p.c. 28

Verum, quia inperatores quandoque modum suum ignorantes non in numero consentientium, sed primi distribuentium, immo exterminantium esse uoluerunt, frequenter etiam in hereticorum perfidiam prolapsi catholicae matris ecclesiae unitatem inpugnare conati sunt, sanctorum Patrum statuta aduersus eos prodierunt, ut semet electioni non insererent, et quisquis eorum suffragio ecclesiam obtineret anathematis uinculo innodaretur, sicut scriptura quoque diuina dicit, quod postquam Ezechias dissipauit excelsa, et contriuit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem eneum, quem fecit Moyses; uidelicet, quia illum serpentem Deus fieri iusserat, ne serpentina morte populus interiret, ideo ipse populus colere et uenerari eum ceperat, et idcirco destruxit iste, quem iubente Deo fecerat ille. Ac per hoc magna auctoritas ista habenda est in ecclesia, ut, si nonnulli ex predecessoribus et maioribus nostris fecerunt aliqua, que illo tempore potuerunt esse sine culpa, et postea uertuntur in errorem et superstitionem, sine tarditate aliqua et cum magna auctoritate a posteris destruantur. Postremo presentibus legatis inperatorum et inconsultis electiones Romanorum Pontificum leguntur celebratae, et tandem idem inperatores religioso mentis affectu prefatis priuilegiis renunciauerunt, multa insuper donaria ecclesiae Dei conferentes.

D. 63 c. 29 · Inconsultis legatis inperatoris Adrianus [II.] ad pontificatum eligitur

Cum Adrianus secundus ad Romanum pontificatum ab ecclesia Dei genitricis dominae nostrae, que dicitur "Ad presepe", traheretur ad Lateranense patriarchium, certatim a populo et clero et proceribus deportatus est. Quod audientes missi Lodoici inperatoris moleste tulerunt, indignati scilicet, quod, dum presentes essent, non fuerunt inuitati, nec optatae a se futuri presulis electioni interesse meruerunt. Qui accepta ratione, quod non causa Augusti contemptus, sed futuri temporis prospectu hoc commissum fuerat (ne uidelicet legatos principum in electione Romanorum presulum mos expectandi per huiusmodi fomitem inolesceret), omnem indignationem medullitus sedauerunt, et ad salutandum electum etiam ipsi humiliter accesserunt.

D. 63 c. 30 · Romani pontificis electio a Lodoico Romanis conceditur · Item pactum constitutionis Inperatoris primi Lodoici cum Romanis Pontificibus.

Ego Lodoicus Romanus Inperator Augustus statuo et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi B. Petro principi apostolorum, et per te uicario tuo domino Pascali summo Pontifici et successoribus eius in perpetuum, sicut a predecessoribus uestris usque nunc in uestra potestate et ditione tenuistis et disposuistis, ciuitatem Romanam cum ducatu suo, et suburbanis atque uiculis omnibus, et territoriis eius montanis, atque maritimis littoribus, et portubus, seu cunctis ciuitatibus, castellis, oppidis, ac uillis in Tusciae partibus. Idem: § 1. Quando diuina uocatione huius sacratissimae sedis Pontifex de hoc mundo migrauerit, nullus ex regno nostro aut Francus, aut Longobardus, aut de qualibet gente homo sub nostra potestate constitutus, licentiam habeat contra Romanos aut publice, aut priuatim ueniendi, uel electionem faciendi, nullusque in ciuitatibus aut territoriis ad ecclesiae B. Petri apostoli potestatem pertinentibus aliquod malum propterea facere presumat; sed liceat Romanis cum omni ueneratione et sine qualibet perturbatione honorificam suo Pontifici exhibere sepulturam, et eum, quem diuina inspiratione et B. Petri intercessione omnes Romani uno consilio atque concordia sine aliqua promissione ad Pontificatus ordinem elegerint, sine qualibet ambiguitate uel contradictione more canonico consecrare, et, dum consecratus fuerit, legati ad nos, uel ad successores nostros reges Francorum dirigantur, qui inter nos et illum amicitiam et caritatem ac pacem socient. [PALEA. nisi iuste et canonice fieri debet.

D. 63 c. 31 · Electio et consecratio Romani Pontificis non · Item Leo IV. Lothario et Lodowico Augustis.

Inter nos et uos pacti serie statutum et confirmatum est, quod electio et consecratio futuri Romani Pontificis non nisi iuste et canonice fieri debeat.]

D. 63 c. 32 · Ab inperatore uel nunciis eius electioni Romani Pontificis nullum generetur obstaculum · Item Constitutio primi Heinrici et primi Ottonis cum Romanis Pontificibus.

Constitucio primi Heinrici et primi Ottonis cum Romanis Pontificibus. Ut nullus missorum nostrorum cuiuscumque inpeditionis argumentum in electione Romani Pontificis componere audeat, omnino prohibemus. Item: § 1. In electione Romanorum Pontificum neque liber, neque seruus ad hoc uenire presumat, ut illis Romanis, quos ad hanc electionem per constitutionem sanctorum Patrum antiqua admisit consuetudo, aliquod faciat inpedimentum. Quod si quis contra hanc nostram constitucionem facere presumpserit, exilio tradatur.

D. 63 c. 33 · Iuramentum Ottonis, quod fecit domino Papae Iohanni · Item Constitucio Ottonis.

Tibi domino Iohanni Papae ego rex Otto promittere et iurare facio per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et per hoc lignum uiuificae crucis, et per has reliquias Sanctorum, quod, si (permittente Deo Romam uenero, sanctam Romanam ecclesiam et te rectorem ipsius exaltabo secundum meum posse, et numquam uitam, aut membra, neque ipsum honorem quem habes, mea uoluntate, aut meo consensu, aut meo consilio, aut mea exortacione perdes, et in Roma nullum placitum aut ordinationem faciam de omnibus, que ad Te aut ad Romanos pertinent, sine tuo consilio, et quicquid de terra S. Petri ad nostram potestatem uenerit, tibi reddam. Cuicumque regnum Italicum commisero, iurare faciam illum, ut adiutor tui sit ad defendendam terram S. Petri secundum suum posse.

D. 63 c. 34 · Liberum sit clero et populo de propria diocesi episcopum eligere · Item ex primo libro Capitulorum Caroli et Lodowici. [Imperatorum c. 84.]

Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiatur honore, assensum ordini ecclesiastico prebemus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria diocesi, remota personarum et munerum acceptione, ob uitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et uerbo sibi subiectis usquequaque prodesse ualeant.

D. 63 d.p.c. 34

Ex his constitutionibus et pacto Lodowici inperatoris deprehenditur, inperatores illis renunciasse priuilegiis, que de electione summi Pontificis Adrianus Papa Karolo inperatori, et ad imitacionem eius Leo papa Ottoni I. regi Theutonicorum fecerat. Cum ergo ex premissis auctoritatibus cunctis liqueat electionem clericorum tantummodo esse, queritur, quorum sit ipsa electio, an clericorum maioris ecclesiae tantum, an etiam religiosorum aliorum, qui in eadem ciuitate fuerint? Sed (sicut in breuiatione canonum Fulgentii, Cartaginensis ecclesiae diaconi, inuenitur) septimo concilio Nicensi et Macerensi concilio statutum est, ut ad eligendum episcopum sufficiat ecclesiae matricis arbitrium. Nunc autem sicut electio summi pontificis non a Cardinalibus tantum, immo etiam ab aliis religiosis clericis auctoritate Nicolai Papae est facienda, ita et episcoporum electio non a canonicis tantum, sed etiam ab aliis religiosis clericis, sicut in generali sinodo Innocentii Papae Romae habita constitutum est. Ait enim:

D. 63 c. 35 · Absque religiosorum uirorum consilio canonici maioris ecclesiae episcopum non eligant

Obeuntibus sane episcopis, quoniam ultra tres menses uacare ecclesiam sanctorum Patrum prohibent sanctiones, sub anathemate interdicimus, ne canonici de sede episcopali ab electione episcoporum excludant religiosos uiros, sed eorum consilio honestam et idoneam personam in episcopum eligant. Quod si exclusis religiosis electio facta fuerit, quod absque eorum consensu et conniuentia factum fuerit, irritum habeatur et uacuum.

D. 63 d.p.c. 35

Nunc ergo queritur, si uota eligentium in duas se diuiserint partes, quis eorum sit preferendus alteri? De his ita scribit Leo Episcopus: [ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum, epist. LXXXII al. LXXXIV. cap. 5.]

D. 63 c. 36 · Cum uota eligentium in duas se diuiserint partes, quis sit preferendus alteri

Si forte, quod nec reprehensibile, nec inreligiosum iudicamus, uota eligentium in duas se diuiserint partes, is metropolitani iudicio alteri preferatur, qui maioribus iuuatur studiis et meritis; tantum ut nullus detur inuitis et non petentibus, ne plebs inuita episcopum non optatum contempnat, aut oderit.