D. 60Distinctio LX
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
D. 60 d.a.c. 1
¶Ecce, ex parte ostensum est, qui possint ad sacerdotii ordinem promoueri, et qui non. Nunc autem considerandum et, ex quibus ordinibus in archipresbiterum, uel prepositum, uel episcopum, uel archiepiscopum sint eligendi. De his ita statutum est in Concilio Urbani Papae celebrato Aluerniae:
D. 60 c. 1 · Archipresbiter, uel decanus, aut archidiaconus non nisi presbiter aut diaconus ordinetur
¶Nullus episcopus in ecclesia sua, nisi diaconus sit, archidiaconum instituere, nec archipresbiterum aut decanum, nisi presbiteri sint, ordinare presumat. Quod, ut districtius teneatur, auctoritate apostolica prohibemus et interdicimus.
D. 60 c. 2 · Nullus in prepositum, uel archiepiscopum, uel archipresbiterum, uel archidiaconum nisi presbiter, uel diaconus ordinetur · Item Calixtus Papa. [II.]
¶Nullus in prepositum, nullus in archiepiscopum uel archipresbiterum, nullus in decanum nisi presbiter uel diaconus, nullus in archidiaconum nisi diaconus ordinetur.
D. 60 c. 3 · De eodem · Item Innocentius II. [in Concilio Romano, c. 10.]
¶Innouamus autem et precipimus, ut nullus in archidiaconum uel decanum nisi diaconus uel presbiter ordinetur. Archidiaconi uero, uel decani, uel prepositi, qui infra ordines prenominatos existunt, si inobedientes ordinari contempserint, honore suscepto priuentur. Prohibemus autem, ne adolescentibus, uel infra sacros ordines constitutis, sed qui prudentia et merito uitae clarescant, predicti concedantur honores.
D. 60 d.p.c. 3
¶Horum unum propter procacitatem quorumdam statutum est, qui nomen prepositurae adepti offitium contempnunt, nolentes fieri sacerdotes; alias autem inane esset, cum etiam in episcopum eligi possint in subdiaconatu constituti, iuxta illud Urbani Papae:
D. 60 c. 4 · Non eligatur in episcopum nisi in sacris ordinibus constitutus
¶Nullus in episcopatum eligatur, nisi in sacris ordinibus religiose uiuens inuentus fuerit. Sacros autem ordines dicimus diaconatum et presbiteratum. Hos siquidem solos primitiua legitur habuisse ecclesia, subdiacones uero, quia et ipsi altaribus ministrant, oportunitate exigente concedimus, si tamen spectatae sint religionis et scientiae. Quod ipsum non sine Romani Pontificis uel metropolitani scientia fieri permittimus.
D. 60 d.p.c. 4
¶Alterum uero, ut in episcopum uel archiepiscopum nisi in sacris ordinibus constitutus non eligatur, propter dignitatem ordinis statutum est.