D. 54Distinctio LIV
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
D. 54 d.a.c. 1
¶Serui autem ordinari prohibentur, nisi a propriis dominis libertatem legitimam consequantur. Unde Leo Episcopus omnibus scribit Episcopis:
D. 54 c. 1 · Seruus ad clericatus offitium non promoueatur
¶Nullus episcoporum seruum alterius ad clericatus offitium promouere presumat, nisi forte eorum peticio aut uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eo uendicant potestatis. Debet enim esse inmunis ab aliis, qui diuinae miliciae est aggregandus, ut a castris dominicis, quibus nomen eius asscribitur, nullius necessitatis uinculis abstrahatur.
D. 54 c. 2 · De seruili condicione ad sacros ordines nullus accedat · Item ex Triburiensi Concilio.
¶Nulli de seruili condicione ad sacros ordines promoueantur, nisi prius a dominis propriis legitimam libertatem consequantur; cuius libertatis charta ante ordinationem in ambone publice legatur, et, si nullus contradixerit rite consecrabuntur. Porro seruus non canonice consecratus, postquam de gradu deciderit, eius condicionis sit, cuius fuerat ante gradum.
D. 54 c. 3 · Ex Concilio Cartaginensi I. c. 8
¶Magnus episcopus Astiagensis dixit, quid dilectioni uestrae uidetur, procuratores, actores et executores, seu curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus dixit: si post deposita uniuersa et reddita ratiocinia actus uitae ipsorum fuerint conprobati in omnibus, debent et cum laude cleri, si postulati fuerint, honore munerari. Si enim ante libertatem negociorum uel offitiorum ab aliquo sine consideratione fuerint ordinati, ecclesia infamatur. Uniuersi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas tua, ideoque ita est et nostra ista quoque sentencia.
D. 54 c. 4 · Post donum libertatis famuli ecclesiae deuocentur in clerum · Item ex Concilio Tolletano IX. [c. 11.]
¶Qui ex famulis ecclesiae seruituri deuocantur in clerum ab episcopis suis, necesse est, ut libertatis percipiant donum, et si honestae uitae claruerint meritis adiuti tunc demum maioribus fungantur offitiis. Quos uero flagitii sordidauerit incorrigibilis noxa, perpetua seruitus condicionis religet in catena.
D. 54 d.p.c. 4
¶Qui autem a dominis suis ordinandi libertatem consequuntur, ab eorum patrocinio penitus debent esse alieni, ut in nullo eorum obsequiis inueniantur obnoxii. Unde in Concilio Tolletano IV. [c. 73.] legitur:
D. 54 c. 5 · Ad clericatum suscipiantur qui nullo obsequio retento a dominis suis libertatem percipiunt
¶Quicumque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut sibi in eis nullum obsequium patronus retentet, isti, si sine crimine sunt, ad clericatus ordinem liberi suscipiantur, quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui uero retento obsequio manumissi sunt, pro eo, quod adhuc patroni seruitute tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promouendi, ne, quando uoluerint eorum domini, fiant ex clericis serui.
D. 54 c. 6 · Ex Concilio Tolletano. [c. 82.]
¶De seruorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos promouentur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordari debere, et statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promouere presumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. § 1. Et si quilibet seruus dominum suum fugiens aut per litteras, aut adhibitis testibus munere conductis uel corruptis, aut qualibet calliditate uel fraude ad gradus ecclesiasticos peruenerit, decretum est, ut deponatur, et dominus eius eum recipiat. § 2. Si uero auus uel pater ab alia patria in aliam migrans in eadem prouincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum seruus sit ignotum sit, et postea ueniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est, ut, si dominus eius illi libertatem dare uoluerit, in gradu suo permaneat. § 3. Si uero eum catena seruitutis a castris dominicis abstrahere uoluerit, gradum amittat, quia iuxta sacros canones uilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest.
D. 54 c. 7 · Sine consensu patroni non ordinetur, qui patrocinio cuiuslibet est obligatus · Item ex Concilio Martini Papae.
¶Si quis obligatus est tributo seruili, uel aliqua condicione, uel patrocinio cuiuslibet domus, non est ordinandus clericus, nisi probatae uitae fuerit, et patroni consensus accesserit.
D. 54 c. 8 · Ex Concilio Tolletano c. 2
¶De rebus uero illorum uel peculiari, qui a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure promoueantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat, quicquid ante libertatem habuerunt utrum illis concedere, an sibi retinere uoluerint.
D. 54 d.p.c. 8
¶Ceterum, si a dominis suis libertatem consecuti non fuerint, et ad ecclesiasticos ordines aliquo modo irrepserint, presbiter peculii amissione mulctetur, diaconus uero aut uicarium pro se prestabit, aut in seruitutem reuocabitur; ceteri uero gradus non possunt quemquam a nexu seruitutis absoluere. Unde Gelasius scribit Martino et Iusto Episcopis:
D. 54 c. 9 · Seruus si latenter irrepserit ad sacerdotium, peculii amissione multetur · Ex antiquis regulis et nouella sinodali explanatione
¶conprehensum est, personas obnoxias cingulo celestis miliciae non precingi. Sed nescio utrum ignorantia aut uoluntate rapiamini, ita ut ex hac causa nullus pene episcoporum uideatur extorris. Ita enim nos frequens et plurimorum querela circumstrepit, ut ex hac parte nichil penitus putetur constitutum. § 1. Actores siquidem illustris uiri filii nostri Amandiani grauiter conqueruntur, homines suo iuri debitos alios iam clericos, alios iam diaconos ordinatos, cum non solum post modernum concilium (quod tantorum collectione pontificum sub omnium saluberrimae prouisionis assensu constat esse perfectum) huiusmodi personae suscipi non deberent, uerum etiam, si qui forte in diuinae cultu miliciae ante fuerint ignorantia faciente suscepti, eliminari prorsus et exuti religioso priuilegio, ad dominorum suorum possessiones iusta debuerint ammonitione compelli. Et ideo, fratres karissimi, eos, quos supradicti uiri actores in clericatus offitio monstrauerint detineri, discussos et obnoxios adprobatos, custodito legum tramite sine intermissione restituite, ita ut si quis iam ex his presbiter reperitur, in eodem gradu peculii sola amissione multatus maneat. Diaconus uero aut uicarium prestet, aut, si non habuerit, ipse reddatur. Reliqua uero offitia sciant, neminem posse ab obnoxietate, si conuincitur, uendicari, quatenus hoc ordine custodito nec dominorum iura, nec priuilegia ulla ratione turbentur.???amissione multetur.???
D. 54 c. 10 · Seruus clericus factus seruituti maneat obnoxius · Idem Herculentio, Stephano et Iusto Episcopis.
¶Frequens quidem et assidua nos querela circumstrepit de his pontificibus, qui nec antiquas regulas, nec decreta nostra nouiter directa cogitantes, obnoxias possessoribus illigatasque personas uenientes ad clericale cingulum non refutant. § 1. Nuper etenim rectores illustris feminae Placidiae petitorii oblatione conquesti sunt, Sabinum Marcellianensis siue Cusilinatis urbis antistitem Antiochum seruum iuris patronae suae (absentis dominae occasione captata) ad presbiterii honorem usque perductum, eiusque fratrem Leoncium clericalis offitii priuilegio decorasse. Et ideo, fratres carissimi, inter supradictos actores, et eos, qui extremae condicionis repetuntur obiectu, cognitionem uobis nostra auctoritate deputamus, ut omni ueritate discussa, si reuera obiectam sibi maculam iustae refragationis non poterit ratione diluere, Leoncium clericum, quem gradus prefinitus legibus non defendit, ad sequendam condicionis suae necessitatem modis omnibus redibete. Antiochum uero, quia propter sacerdotium iam retolli non potest, si in sua ecclesia in hoc in quo est honore collocare desiderat, non uelud redditum sibi habeat, sed pro ministeriorum celebratione susceptum.
D. 54 c. 11 · De eodem · Idem Rufino et Aprili Episcopis.
¶Quis aut leges principum, aut patrum regulas, aut ammonitiones modernas dicat debere contempni, nisi qui inpunitum sibi tantum existimat transire commissum? Actores siquidem filiae nostrae illustris et magnificae feminae Maximae petitorii nobis insinuatione conquesti sunt, Siluestrum atque Candidum, originarios suos, contra constituciones, que supra dictae sunt, etiam contradictione preeunte a Lucerino pontifice diacones non legitime ordinatos. Et ideo, fratres karissimi, tantae preuaricationis excessus noueritis sagacius inquirendos, et, si constiterit querelam ueritate fulciri, continuo, qui contradictione preeunte non legitime sunt creati, a sacris offitiis repellantur.
D. 54 c. 12 · Nec ad religiosae uitae propositum, nec ad clericatus offitium sine dominorum consensu serui admittantur · Item eisdem.
¶Generalis etiam querelae uitanda presumptio est, qua propemodum causantur uniuersi, passim seruos et originarios dominorum iura possessionemque fugientes, sub religiosae conuersationis obtentu uel ad monasteria sese conferre, uel ad ecclesiasticum famulatum conniuentibus quoque presulibus indifferenter admitti. Que modis omnibus est amouenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum aut aliena peruadi, aut publica uideatur disciplina subuerti; precipue cum nec ipsam ministerii clericalis hac obligatione fuscari dignitatem conueniat, cogaturque pro statu militantium sibi condicioneque iurgari, aut uideri (quod absit) obnoxia. Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis, quisquis episcopus, presbiter, diaconus, uel eorum, qui monasteriis preesse noscuntur, huiusmodi personas apud se tenentes non restituendas patronis, aut deinceps uel ecclesiae seruituti, uel religiosis congregationibus putauerint applicandas, nisi uoluntate forsitan dominorum subscriptionis testimonio primitus absolutas uel legitima transactione concessas, periculum se proprii honoris non ambigant communionisque subituros, si super hac re cuiusquam uerax nos querela pulsauerit. § 1. Magnis quippe studiis secundum B. Paulum Apostolum precauendum est, ne fides et disciplina Domini blasphemetur. Idem: § 2. Nichil perire credimus ecclesiasticis utilitatibus, si que sunt aliena reddantur.
D. 54 d.p.c. 12
¶Hoc tunc obseruandum est, cum dominus et serus eiusdem professionis inueniuntur. Ceterum Iudeus Christianum mancipium emerit, iudicis uel episcopi auctoritate, etiam eo inuito, ad libertatem debet perduci. Unde Gregorius Libertino Episcopo:
D. 54 c. 13 · Ad libertatem perducantur mancipia Christiana a Iudeis conparata
¶Mancipia Christiana, quecumque Iudeum conparasse patuerit, ad libertatem iuxta legum precepta sine ambiguitate perducite, ne, quod absit, religio Christiana Iudeis subiecta polluatur.
D. 54 c. 14 · Offitia publica Iudeis non sunt committenda · Item ex Concilio Tolletano III. [c. 14.]
¶Nulla offitia publica Iudeis iniungantur, per que eis occasio tribuatur penam Christianis inferre. Si qui uero Christiani ab eis in Iudaismo ritu sunt maculati uel etiam circumcisi, non reddito pretio ad libertatem et religionem redeant Christianam.
D. 54 d.p.c. 14
¶De his autem, qui in infidelitate empti ad gratiam baptismi uenire desiderant, quid fieri debeat, Gregorius scribit Fortunato Neapolitano Episcopo: [lib. V. epist. 31.]
D. 54 c. 15 · In libertatem uendicentur serui, qui ab infidelitate ad fidem accedunt
¶Fraternitatem uestram oportet esse sollicitam, si de Iudeorum seruitio non solum Iudeus, sed etiam quisquam paganorum fieri uoluerit Christianus, postquam uoluntas eius fuerit patefacta, ne hunc sub quolibet ingenio uel argumento cuipiam Iudeorum uenundandi facultas sit; sed is, qui ad Christianam conuerti fidem desiderat, defensione uestra in libertatem modis omnibus uendicetur. § 1. Hi uero, quos huiuscemodi oportet seruos amittere, ne forsitan utilitates suas irrationabiliter existiment inpediri, sollicita uos hoc conuenit consideratione seruare, ut, si paganos, quos mercimonii causa de externis finibus emerint, infra tres menses, dum emptor, cui uenditi fuerant, non inuenitur, fugere ad ecclesiam forte contigerit, et uelle se dixerint Christianos fieri, uel etiam extra ecclesiam hanc talem uoluntatem prodiderint, pretium eorum a Christiano scilicet emptore percipiant. Si autem post prefinitos tres menses quisquam huiuscemodi seruorum Iudaicorum uelle suum dixerit, et fieri uoluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emerit, nec dominus qualibet occasionis specie hunc audeat uenundare, sed ad libertatis proculdubio premia perducatur, quia hunc non ad uendendum, sed ad sibi seruiendum dicitur conparasse. [PALEA. epistola 9.
D. 54 c. 16 · Idem Ianuario Caralitano Episcopo, libro III
¶Si quilibet Iudeorum seruus ad uenerabilia loca confugerit causa fidei, nullatenus eum patiamini preiudicium sustinere; sed siue olim Christianus, siue nunc fuerit baptizatus, sine ullo Christianorum pauperum damno religioso ecclesiasticae pietatis patrocinio in libertatem modis omnibus defendatur.]
D. 54 c. 17 · Item ex Concilio Tolletano XII. c. 9
¶Et si Iudeorum serui, nec dum adhuc conuersi, ad Christi gratiam conuolauerint, libertate donentur.]
D. 54 c. 18 · Item ex Concilio Matisconensi I. c. 16
¶Presenti concilio Deo auctore sancimus, ut nullum Christianum mancipium Iudeo deinceps seruiat; sed datis pro quolibet bono mancipio duodecim solidis ipsum mancipium quicumque Christianus seu ad ingenuitatem, seu ad seruitium licentiam habeat redimendi. Et si Christianus fieri desiderat, et non permittitur, similiter faciat, quia nefas est, quem Christus Dominus sanguinis sui effusione redemit, blasphemum Christianae religionis in uinculis tenere. Quod si acquiescere his, que statuimus, quicumque Iudeus noluerit, quamdiu ad pecuniam constitutam uenire distulerit, liceat mancipium ipsum cum Christianis ubicumque uoluerit habitare.
D. 54 c. 19 · De eodem · Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 5.]
¶Si seruus, absente aut nesciente domino, episcopo sciente quod seruus sit, presbiter aut diaconus ordinatus fuerit, ipso in clericatus offitio permanente, episcopus eum domino duplici satisfactione recompenset. Si uero episcopus eum seruum nescierit, qui testimonium perhibent, aut eum supplicauerint ordinari, simili redibitione teneantur obnoxii.
D. 54 c. 20
¶Constitutio noua. Si seruus sciente et non contradicente domino, in clero fuerit ordinatus, ex hoc ipso liber et ingenuus erit. Sed si ignorante domino, licet, ei intra spatium unius anni et seruilem fortunam probare, et seruum suum accipere. Verum et si legitimo probatus experimento monachus efficiatur, euadit iugum seruitutis. Debent enim per triennium antequam monachi efficiantur in monasterio permanere, postea uero si monachi effecti fuerint, liberi efficiuntur. Episcopalis ordo liberat a fortuna seruili uel ascriptitia, sed non a curiali siue offitiali, nam et post ordinationem durat. Sed et ius patriae potestatis soluit episcopalis dignitas. Inscripticios uero in ipsis possessionibus clericos etiam preter uoluntatem dominorum fieri permittimus, ita tamen, ut clerici facti inpositam sibi agriculturam adinpleant.
D. 54 c. 21 · De eodem · Item Leo omnibus Episcopis. [epist. I. c. 1.]
¶Admittuntur passim ad sacrum ordinem, quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur, et qui a dominis suis consequi libertatem minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii (tamquam seruilis uilitas hunc honorem capiat) prouehuntur. Ab his itaque, fratres karissimi, omnes uestrae prouinciae abstineant sacerdotes, et non tantum ab his, sed etiam ab aliis originariis, uel qui alicui conditioni obligati sunt, uolumus temperari, nisi forte eorum peticio aut uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos uendicant potestatis.
D. 54 d.p.c. 21
¶De seruis monasterii queritur, an ecclesiasticis offitiis possint aggregari, an non. Sed famuli ecclesiarum non sunt ordinandi, sicut supra dictum est, nisi a propriis episcopis libertatem consequuntur. Porro serus monasterii libertatem consequi non ualet, non ergo ad clericatum sibi accedere licet. Quod autem liber fieri non possit, probatur auctoritate octauae Sinodi, in qua sic statutum legitur:
D. 54 c. 22 · Monasterii seruum abbati uel monacho non licet facere liberum
¶Abbati uel monacho monasterii seruum non licebit facere liberum. Qui enim nichil proprium habet, libertatem rei alienae dare non potest, nam, sicut et seculi leges sanxerunt, non potest alienari possessio, nisi a proprio domino.
D. 54 d.p.c. 22
¶Hac auctoritate prohibentur serui adipisci libertatem recedendi ab obsequio monasterii, sed non prohibentur nancisci libertatem promouendi ad sacros ordines. Potest enim in sacris ordinibus constitutus monasterii obsequiis perpetuo deseruire, ac sic seruus monasterii et libertatem adipisci et sacris offitiis ualet associari. Unde in alio capitulo prefatae constitucionis hec causa redditur: "Iniustum est enim, ut monachis rurale opus facientibus serui eorum otio torpeant ac deliciis affluant." Gratian. Quid autem serui ecclesiarum (quo nomine etiam monasterii seruos significari intelligimus) ad sacrae religionis propositum debeant assumi, auctoritate beati Gregorii probatur, qui generali Sinodo residens dixit:
D. 54 c. 23 · Si conuersationis probatae fuerit famulus ecclesiae, potest ordinari
¶Multos ex ecclesiastica familia nouimus ad omnipotentis seruitium festinare, ut ab humana seruitute liberi in diuino seruitio ualeant in monasteriis conuersari. Quod si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici iuris dominium occasionem prebemus. Si uero festinantes ad omnipotentis seruitium incaute retinemus, illi inuenimur negare quedam, qui dedit omnia. Unde necesse est, ut si quis ex iuris ecclesiastici uel secularis miliciae seruitute ad Dei seruitium conuerti desiderat, probetur prius in laicali habitu constitutus. Et si mores eius atque conuersatio bono desiderio illius testimonium ferunt, absque ulla retractione in monasterio omnipotenti Domino seruire permittatur, ut ab humano seruitio liber recedat, qui diuino amore districtiorem appetit subire seruitutem. Si autem et in monachico habitu secundum Patrum regulas irreprehensibiliter fuerit conuersatus, post prefixa sacris canonibus tempora iam ad quodlibet ecclesiasticum offitium prouehatur, si tamen illis non fuerit criminibus maculatus, que in testamento ueteri morte mulctantur.
D. 54 d.p.c. 23
¶Ecce, quomodo serui ad clericatum ualeant assumi, uel quomodo non admittantur. Liberti quoque non sunt promouendi ad clerum, nisi ab obsequiis sui patroni fuerint absoluti. Unde in Concilio Eliberitano: [c. 80.] promoueatur ad clerum.
D. 54 c. 24 · Absque patroni consensu libertus non
¶Prohibendum est, ut liberti, quorum patroni in seculo fuerint, ad clerum non promoueantur.