IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 41Distinctio XLI

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 41 d.a.c. 1

Ecce, quibus oporteat sacerdotem esse ornatum moribus. Scilicet preterea oportet illum esse ornatum in exterioribus, habitu uidelicet et incessu: habitu, ut nec fulgidis, nec sordidis se uestibus ornet. Ut enim ait Ieronimus nec affectatae sordes, nec exquisitae deliciae laudem pariunt, quod tam de uestibus, quam de cibis intelligendum est. Unde Augustinus ait in libro [III.] de doctrina Christiana: [cap. 12.]

D. 41 c. 1 · Pro moribus eorum, cum quibus uiuimus, alimentis uti debemus

Quisquis rebus pretereuntibus restrictius utitur quam sese habent mores eorum, cum quibus uiuit, aut intemperans, aut supersticiosus est. Quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est. § 1. Quid igitur locis, et temporibus, et personis conueniat, diligenter adtendendum est, nec temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest, ut sine aliquo uitio cupidinis uel uoracitatis preciosissimo cibo sapiens utatur, insipiens autem fedissima gulae flamma in uilissimum ardescat, et sanius quisque maluerit more Domini pisce uesci, quam lenticula more Esau, nepotis Abraham, aut hordeo more iumentorum. Non enim propterea continentiores sunt nobis pleraeque bestiae, quia uilioribus escis aluntur. Nam in omnibus huiuscemodi rebus non ex earum rerum natura, quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi uel probandum est, uel inprobandum quod facimus.

D. 41 c. 2 · Non cibus, sed appetitus in culpa est · Item Augustinus super epistolam Iohannis.

Deliciae quelibet, si absque desiderio percipiantur, non officiunt, et uiles cibi appetenter accepti inpediunt profectum abstinentiae. Dauid enim aquam concupitam effudit, et Elias carnes comedit.

D. 41 c. 3 · Contra suae infirmitatis consuetudinem aliquibus cibis non cogantur diuites uti · Idem in libro de uerbis Domini. [secundum Mattheum c. 7. serm. V.]

Non cogantur diuites pauperum cibis uesci, utantur consuetudine infirmitatis suae, sed doleant se aliter non posse: si consuetudinem mutant, egrotant. Utantur superfluis, dent inopibus necessaria; utantur preciosis, dent pauperibus uilia.

D. 41 c. 4 · Equanimitas tolerandi, non usus, uel abstinentia cibi iustitiam facit · Idem in libro [II.] questionum euangeliorum. [c. 11.]

Quod dicit Dominus in euangelio: "Iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis," ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse iusticiam, sed in equanimitate tolerandi inopiam, et temperancia per abundantiam non se corrumpendi, atque oportune sumendi uel non sumendi ea, quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est. Non enim interest omnino, quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum his, cum quibus tibi uiuendum est. Neque quantum sumas multum interest, cum uideamus aliorum stomachum citius saturari, et eos tamen illi ipsi paruo, quo saciantur, ardenter et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare; alios autem plus paulo poculo saciari quidem, sed tolerabiliter inopiam perpeti, et uel ante horam positas epulas, si id in tempore aut opus sit aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere, neque tangere. Magis ergo interest, non quid uel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personae suae, et pro suae ualetudinis necessitate quis accipiat, sed quanta facilitate et serenitate animi careat, cum his uel oportet, uel necesse est carere; ut illud in animo Christiani conpleatur, quod Apostolus dicit: "Scio et minus habere, scio et habundare; ubique et in omnibus inbutus sum: et saciari, et esurire, et habundare, et penuriam pati, omnia possum in eo, qui me confortat."

D. 41 c. 5 · Temperantia ciborum et uestium, non dissolutio eorum laudatur · Item ex Concilio Gangrensi. [c. ultimo.]

Parsimoniam cum ueste humili non reprobamus, sicut etiam ornatum preter corporis diligentiam infucatum laudamus. Dissolutos autem et fractos uestibus et incessu non recipimus; pietatem in priuatis domibus non concludentes, omnem locum in nomine Domini edificatum honoramus; et congregationem in ecclesia factam ad utilitatem communem recipimus, et bona opera, que supra uires in fratres pauperes exercentur, secundum ecclesiasticas traditiones beatificamus, et omnia, que conueniunt tradicionibus apostolicis et sanctarum scripturarum preceptis, in ecclesia fieri exoptamus.

D. 41 c. 6 · Sub specie uirtutum sepe se uicia ingerunt · Item Gregorius. [Iohanni Constantinopolitano, lib. I. Reg. epist. 24.]

Sepe uicia esse se uirtutes mentiuntur, ut tenacia parsimonia, effusio largitas, crudelitas zelus iusticiae, remissio pietas uelit uideri.

D. 41 c. 7 · Meritis fidei et uitae, non diuitiis episcopalis auctoritas queritur · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 15.]

Episcopus uilem supellectilem, et mensam ac uictum pauperem habeat, et dignitatis suae auctoritatem fide et uitae meritis querat. § 1. Hospiciolum quoque non longe ab ecclesia habeat.

D. 41 c. 8 · Item ex eodem. [c. 45.]

Clericus professionem suam etiam habitu et incessu probet, et ideo nec uestibus, nec calciamentis decorem querat.

D. 41 d.p.c. 8

Sicut ergo in cibis mores eorum, cum quibus uiuimus, obseruare monemur, sic et de indumentis intelligendum est. Ut enim alibi dicitur: "quisquis contemptis his, cum quibus uiuit, lautiora sibi uel austeriora pre ceteris indumenta uel alimenta querit, aut intemperans sui est, aut supersticiosus." Incessu autem debet esse sacerdos ornatus, ut grauitate itineris mentis maturitatem ostendat. Incompositio enim corporis (ut Augustinus ait) qualitatem indicat mentis. Unde istoriographus ille, cum mutabilitatem eius describeret, cuius conscientia excita curis uastabat mentem, inter cetera etiam hoc notabile indicauit: "Incessus eius modo citus modo tardus".