IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 36Distinctio XXXVI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

D. 36 d.a.c. 1

Oportet etiam esse ordinandum prudentem. Quod contra eos notandum est, qui sub nomine simplicitatis excusant stulticiam sacerdotum. Prudentem autem oportet episcopum intelligi non solum litterarum peritia, uerum etiam secularium negotiorum dispensatione. Unde in epistola Gelasii Papae: [ad Episcopos per Lucaniam, cap. 18.]

D. 36 c. 1 · Illitterati et corpore uitiati non promoueantur ad clerum

Illitteratos aut aliqua parte corporis imminutos, nullus presumat ad clerum promouere, quia litteris carens sacris non potest esse aptus offitiis, et uitiosum nichil Deo prorsus offerri legalia precepta sanxerunt. § 1. Similiter, qui se ipsos abscidunt.

D. 36 c. 2 · Ad summum sacerdotium non aspiret, qui diuinis stipendiis non est eruditus · Item Zosimus Papa. [epist. ad Hesychium Episcopum Salonitanum]

Qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non est inbutus, et temporum approbatione diuinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium aspirare presumat; et non solum in eo ambitio inefficax habeatur, uerum etiam ordinatores eius careant eo ordine, quem contra precepta Patrum crediderant presumendum.

D. 36 d.p.c. 2

Ecce, quod sacrarum litterarum oportet episcopum habere peritiam: unde in ueteri testamento inter cetera ornamenta pontifex rationale ferebat in pectore, in quo scribebatur manifestatio et ueritas, quia in pectore pontificis manifesta debet esse cognitio ueritatis. § 1. Hinc etiam uectes, quibus archa portabatur, iugiter annulis erant inserti, ut, cum archa esset portanda, nulla fieret mora de intromittendis uectibus, quia predicatores, per quos ecclesia circumfertur, sacris litteris semper debent insistere, ne tunc querant discere, cum ex offitio alios docere debeant. § 2. Hinc etiam Dauid prius ex gratia Spiritus sancti donum scientiae percepit, et postea regni administrationem assecutus est. § 3. Salomon quoque non diuitias, non longa tempora huius uitae, sed sapientiam a Deo petiit et inpetrauit. § 4. Hinc etiam Dominus prius ponit uerba sua in ore prophetae, et postea constituit eum super gentes et regna, dicens ad Ieremiam: "Ecce, dedi uerba mea in ore tuo. Ecce, constitui te hodie super gentes et super regna etc." § 5. Hinc etiam Malachias ait: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt de ore eius, quia angelus Domini exercituum est." § 6. Hinc idem saluator noster prius in medio doctorum sedit, audiens illos et interrogans, et postea predicare cepit, quia prius quisque debet discere, et postea predicandi offitium usurpare. § 7. Hinc et Salomon prius ait: "tempus tacendi," et postea: "loquendi," quia ueritas prius tacendo discitur, et postea loquendo predicatur. § 8. Hinc idem Dominus ait: "Qui audit, dicat, ueni." § 9. Hinc etiam prius apostolos docuit, deinde eos ad predicandum misit, dicens: "Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae." Sic etiam post resurrectionem prius illis sensum aperuit et scripturas explanauit, et postea dixit eis: "Euntes in mundum uniuersum, etc." Unde cum de quinque panibus quinque milia hominum uellet reficere, prius panes accipiens fregit, et postea discipulis dedit, et per eos demum turbis apposuit, quia sacramenta legis et prophetarum prius disserendo exposuit, et postea eorum scientiam discipulis dedit, et tandem per eos illam fidelibus dispensauit. § 10. Et hinc Petrus cum rectoribus ecclesiae scriberet ait: "Parati reddere rationem omni poscenti uos satisfactionem de ea fide et spe, que in uobis est." § 11. Hinc etiam Paulus scribens ad Timotheum ait: "Attende lectioni et exhortationi et doctrinae." § 12. Ex quibus omnibus liquido colligitur, quod non sufficit prelatis bona conuersatio et morum honestas, nisi addatur scientia doctrinae. § 13. Unde sacerdotes ingressuri tabernaculum prius lauabantur in labro eneo, quod fecerat Moyses ex speculis mulierum. § 14. Hinc etiam in Canticis Canticorum oculi, per quos prelati ecclesiae intelliguntur, assimilantur columbis, que resident iuxta fluenta plenissima. Hinc etiam Ieronimus in Leuitico: [c. 8.]

D. 36 c. 3 · Sacerdotis est legis scientiam habere, non bellis, sed orationibus operam dare

Si quis uult pontifex non tam uocabulo esse quam merito, imitetur Moysen, imitetur Aaron. Quid enim dicitur de eis? quia non discedunt de tabernaculo Domini. Erat ergo Moyses indesinenter in tabernaculo Domini. Quod autem ei opus erat? ut aut a Deo aliquid disceret aut ipse populum doceret. Hec duo sunt pontificis opera, ut a Deo discat legendo diuinas scripturas et sepius meditando, aut populum doceat. Sed illa doceat, que ipse a Deo didicerit, non ex proprio corde uel ex humano sensu, sed que Spiritus sanctus docet. § 1. Est et aliud opus, quod facit Moyses: ad bella non uadit, non pugnat contra inimicos. Sed quid facit? orat, et donec orat, uincit populus eius; si relaxauerit et dimiserit manus, populus eius uincitur et fugatur. Oret ergo sacerdos ecclesiae indesinenter, ut uincat populus, qui sub ipso est, hostes inuisibiles Amalechitas, qui sunt demones inpugnantes eos, qui uolunt pie uiuere in Christo.