IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 34Distinctio XXXIV

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

D. 34 d.a.c. 1

Domesticarum quoque personarum immoderatam familiaritatem episcopum uitare oportet. Unde Nicolaus papa Adaluino Archiepiscopo:

D. 34 c. 1 · Etiam consanguinearum inmoderatam familiaritatem uitare episcopum oportet

Quorumdam relatione fidelium nostris auribus intimatum est, quod Lanfredus episcopus, qui et iuuenis esse dicitur, uenationi sit deditus, quod uitium plurimos etiam de clericali catalogo, genere dumtaxat Germanos et Gallos, irreuerentes implicat. Verum iste (si ita est, ut audiuimus) merito iuuenis dicitur, qui iuuenilibus desideriis occupatus nulla grauitate constringitur. Nam (ut B. dicit Ieronimus) uenatorem numquam legimus sanctum. Nichilominus autem de hoc episcopo relatum est apostolatui nostro, quod cum quadam filia sua immoderatam teneat familiaritatem, et ob id mala fama ei orta sit, pro qua re a sanctitate tua ceterisque coepiscopis suis ammonitus atque correptus est, sed nullatenus emendatus; que res in hoc maxime displicet, et magis ac magis de se deteriorem reddit opinionem, in quo beatitudini tuae et coepiscoporum suorum rationibus non obedit, et per inobedientiam in culpam protoplasti relabitur. § 1. Oportet ergo fraternitatem tuam sinodale cum episcopis et suffraganeis tuis conuocare concilium, et hunc salutaribus eloquiis episcopum conuenire, atque illi pastorali auctoritate precipere, quatenus ab omnium bestiarum uel uolucrum uenatione penitus alienus existat, atque ab inmoderata filiae suae familiaritate semet omnino coherceat. Quod si parere contempserit, et tam pro uenationis declinatione quam pro inmoderata filiae suae conuersatione uitanda uobis ammonentibus obedire distulerit, a uestro collegio excommunicatus abscedat. Quod si in hoc adhuc contumax apparuerit, a ministerio cessare debebit.

D. 34 c. 2 · Ex Concilio Epaonensi c. 4

Episcopum, presbiterum aut diaconum canes ad uenandum, aut accipitres, aut huiusmodi res habere non licet. Quod si quis talium personarum in hac uoluptate sepius detentus fuerit, si episcopus est, tribus mensibus a communione suspendatur; diaconus uero ab omni offitio et communione suspendatur].

D. 34 c. 3

Omnibus seruis Dei uenationes et siluaticas uagationes cum canibus, et ut accipitres aut falcones habeant interdicimus.

D. 34 d.p.c. 3

Concubina autem hic ea intelligitur, que cessantibus legalibus instrumentis unita est, et coniugali affectu asciscitur; hanc coniugem facit affectus, concubinam uero lex nominat. De hac dicitur in Concilio Tolletano: [I. c. 17.]

D. 34 c. 4 · Qui non habet uxorem, loco illius concubinam licet habere

Is, qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam habet, a communione non repellatur: tamen ut unius mulieris, aut uxoris aut concubinae, sit coniunctione contentus.

D. 34 c. 5 · De eodem · Item Ysidorus de distantia ueteris et noui testamenti.

Christiano non dicam plurimas, sed nec duas simul habere licitum est, nisi unam tantum aut uxorem, aut certe loco uxoris (si coniux deest) concubinam.

D. 34 c. 6 · Ex dictis Augustini in libro VII. homiliarum, homilia 49

Audite carissimi membra Christi et matris catholicae ecclesiae filii! Quod dico competentibus et fidelibus audiant penitentes. Quod dico fidelibus, dico et competentibus, et penitentibus. Audiant catecumini, audiant omnes, omnes timeant, nemo contempnat; sit mihi in consolationem uester auditus, ne uobis sit in testimonium dolor meus. Competentibus dico, fornicari uobis non licet, sufficiant uobis uxores; audiat Deus, si uos surdi estis, audiant angeli, si uos contempnitis. Concubinas uobis habere non licet; et si non habetis uxores, tamen non licebit uobis habere concubinas, quas postea dimittatis et ducatis uxores, tanto magis dampnatio uobis erit, si uolueritis habere uxores et concubinas.

D. 34 d.p.c. 6

Ceterum, si non talis concubina fuerit, et etas illius, de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, apostolica concessione ad ordinem diaconatus prouehi potest. Unde Pelagius Papa scribit Florentino Episcopo:

D. 34 c. 7 · Qui post mortem uxoris de ancilla filios habuerit diaconus fieri permittitur

Fraternitatis tuae relatione suscepta, eius latorem secundas quidem nuptias expertum non fuisse didicimus, castitatem tamen eum priori non seruasse coniugio designasti. Et quamuis multa sint, que in huiusmodi casibus obseruari canonicae iubeat sublimitatis auctoritas: tamen quia defectus nostri temporis, quibus non solum merita, sed corpora ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur manere censuram, et etas istius, de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, ut ad diaconatus ordinem possit prouehi, concessisse nos noueris. § 1. Micinam uero ancillam eius, de qua se post uxoris transitum filios habere confessus est, iubemus, ut tua dispositione cuicumque monasterio continentiam professura tradatur.

D. 34 d.p.c. 7

Hoc ex dispensatione misericordiae; ceterum ex rigore disciplinae intelligitur illud Aurelianensis Concilii:

D. 34 c. 8 · Non admittatur ad clerum, qui preter uxorem aliam cognouerit

Si quis de laicis post uxorem suam aliam cuiuscumque conditionis cognouerit mulierem, in clerum nullatenus admittatur. IV. Pars,

D. 34 d.p.c. 8

Quod ergo de pellice et meretrice apud Gregorium et Innocentium scribitur, propter spem futurae incontinentiae constitutum esse creditur, quia difficile continentiam seruat, qui se illicito concubitu maculare non metuit. Vel prohibetur ordinari, qui pellicem uel meretricem cognouerit maritali affectu, uel quia corrupta florem uirginitatis amiserat uel quia meretricari non desinit, licet in uxorem ducatur. Utrumque enim inpedimentum cuilibet prestat, quo minus ad sacros ordines pertingere ualeat. Unde Ylarius papa [in Sinodo Romana, cap. 2.] scribit, dicens:

D. 34 c. 9 · Qui uirginem non duxit uxorem, ad sacros ordines non accedat

Curandum ergo inprimis est, ne ad sacros ordines (sicut gestis prioribus ante prescriptum est) quisquam, qui uxorem uirginem non duxerit, aspiret.

D. 34 c. 10 · Bigamus, uel penitens, corpore uitiatus, litteras ignorans, curiae uel conditioni obnoxius, clericus non fiat · Item Gregorius urbis Romae Presul Scillacino Episcopo. [lib. II. epist. 25.]

Precipimus, ne umquam illicitas ordinationes facias, nec bigamum aut qui uirginem sortitus non est uxorem, aut ignorantem litteras, uel qualibet parte corporis uitiatum, uel penitentem, uel curiae aut cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere: sed si quos huiusmodi repereris, non audeas promouere.

D. 34 c. 11 · Non fiat sacerdos, cuius euidenter uxorem constat adulterium admisisse · Item in Neocesariensi Concilio. [cap. 8.]

Si cuius uxorem adulterium commisisse, cum esset laicus, euidenter fuerit comprobatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non potest. Quod si in clericatu eo iam constituto adulterauit, dato repudio dimittere eam debet. Si uero retinere eius consortium uelit, non potest suscepto ministerio perfrui.

D. 34 c. 12 · De eodem · Item ex Concilio Martini papa.

Si laici uxor in adulterio fuerit deprehensa, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur. Si autem post ordinationem alicuius clerici uxor adulterata fuerit, dimittat eam. Si autem cum ipsa uoluerit permanere, a ministerio alienus sit.

D. 34 d.p.c. 12

Premissis auctoritatibus bigami et qui uirgines non sunt sortiti uxores a sacris ordinibus prohibentur. Sed queritur, si quis ante baptisma uiduam duxerit uxorem, an propterea sit prohibendus a sacris ordinibus? De his ita scribit Innocentius Papa Victricio Rotomagensi Episcopo: [epist. II. cap. 5. et 6.]

D. 34 c. 13 · Qui ante baptisma, seu post baptisma uiduam uxorem duxerit, non admittatur ad clerum

Si quis uiduam (licet laicus) duxerit uxorem, siue ante baptismum, siue post baptismum, non admittatur ad clerum, quia eodem uitio uidetur exclusus. In baptismate enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur. § 1. Quod si non putatur uxor esse computanda, que ante baptismum ducta est, ergo nec filii, qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis habeantur.

D. 34 d.p.c. 13

Prohibentur etiam bigami a quolibet ordine clericatus, iuxta illud Ambrosii [epist. LXXXII.] ad Vercellenses.

D. 34 c. 14 · Qui secunda coniugia sortitur, clericus non fiat

Cognoscamus, non solum de episcopo et presbitero Apostolum statuisse, sed etiam Patres in concilii Niceni tractatu addidisse, clericum quemquam non debere esse, qui secunda coniugia sit sortitus.

D. 34 d.p.c. 14

Similiter etiam uiduarum mariti, uel ancillarum, uel meretricum, clerici fieri non possunt. Unde in canonibus Apostolorum [c. 18.] legitur:

D. 34 c. 15 · Spectaculis publicis mancipatam, uel eiectam, uel ancillam ducens uxorem, diaconus non fiat

Si quis uiduam aut eiectam acceperit, aut meretricem, aut ancillam, uel aliquam de his, que publicis spectaculis mancipantur, non potest esse episcopus, aut presbiter, aut diaconus, aut ex eorum numero, qui ministerio sacro deseruiunt.

D. 34 d.p.c. 15

Que autem sit uidua, que eiecta, uel meretrix, Ieronimus [epist. CXXVIII.] ad Fabiolam de ueste sacerdotali ostendit dicens:

D. 34 c. 16 · Que sit uidua, uel eiecta, uel meretrix

Vidua est, cuius maritus mortuus est. Eiecta, que a marito uiuente proicitur. Meretrix, que multorum libidini patet.

D. 34 d.p.c. 16

Sed postea temporum defectui condescendens Papa Martinus in minoribus ordinibus eos constitui permisit, dicens:

D. 34 c. 17 · Inter lectores uel hostiarios deputetur subdiaconus, secundam ducens uxorem

Si subdiaconus secundam uxorem duxerit, inter lectores uel hostiarios habeatur, ita ut Apostolum non legat.

D. 34 d.p.c. 17

Necessitate tamen exigente bigami usque ad subdiaconatum possunt promoueri. Unde Martinus Papa ait:

D. 34 c. 18 · Viduam ducens uxorem, subdiaconus fieri potest

Lector, si uiduam uxorem alterius acceperit, in lectoratu permaneat, aut si necessitas fuerit, subdiaconus fiat, nichil autem supra. Similiter et si bigamus fuerit.

D. 34 d.p.c. 18

Quibus autem propria coniugia prohibentur, interdicitur etiam nuptialibus conuiuiis interesse. Unde in Agatensi Concilio [cap. 39.] legitur:

D. 34 c. 19 · Nuptiarum conuiuiis presbiteri interesse non debent

Presbiteri, diacones, subdiacones uel deinceps, quibus ducendi uxores licentia non est, etiam alienarum nuptiarum euitent conuiuia, nec his cetibus misceantur, ubi amatoria cantantur et turpia, aut obsceni motus corporum choris et saltacionibus efferuntur, ne auditus et obtutus sacris misteriis deputatus turpium spectaculorum atque uerborum contagione polluantur.

D. 34 d.p.c. 19

Vidua uero intelligenda est, si post solempne fedus nuptiarum morte interueniente a uiro suo diuisa fuerit. Ceterum si antequam conueniant fatali necessitate ab alterutro diuisi fuerint, licet ex sponsalibus uxor sit appellata, non tamen post mortem sponsi, et si in proprio sit ducta, et cum eo uelata, uidua appellatur, nec ex eius copula a sacris ordinibus aliquis prohibetur. Unde Pelagius Papa scribit:

D. 34 c. 20 · Qui cum alio uelatam, non tamen illi nuptam, uxorem duxit, sacerdos fieri non prohibetur

Valentino clerico, cui mulier cum alio ante uelata, non tamen illi nupta, sed uirgo permanens, post mortem eius, cum quo uelata erat sponso, coniugali est copula sociata, quia iterum uelamen accepit, nullum in promouendo generetur obstaculum, quia nichil est (quantum ad hunc articulum pertinet) quod ei de canonicis obuiet constitutis.