IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 31Distinctio XXXI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

D. 31 d.a.c. 1

Tempus quia nondum erat institutum, ut sacerdotes continentiam seruarent. Unde Gregorius scribit Petro Subdiacono Siciliae: [lib. I. epist. 42.]

D. 31 c. 1 · Qui castitatem non promisit, ab uxore sua separari non cogatur

Ante triennium omnium ecclesiarum subdiaconi Siciliae prohibiti fuerant, ut more Romanae ecclesiae suis uxoribus nullatenus misceantur. Quod mihi durum atque incompetens uidetur, ut, qui usum continentiae non inuenit, neque castitatem promisit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc (quod absit) in deterius cadat. Inde uidetur mihi, ut a presenti die episcopis omnibus dicatur, ut nullum facere diaconum presumant, nisi qui se uicturum caste promiserit, quatenus et preterita mala que proposito mentis appetita non sunt, uiolenter non exigantur et futura caute caueantur. § 1. Qui uero post eandem prohibitionem, que ante triennium facta est, continenter cum suis coniugibus uixerint, laudandi atque remunerandi sunt, atque ut in bono suo permaneant exhortandi. § 2. Eos autem, qui post prohibitionem factam a suis se uxoribus continere noluerint, ad sacrum ordinem nolumus promoueri, quia nullus debet ad altaris ministerium accedere, nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.

D. 31 d.p.c. 1

Causa uero huius institucionis mundicia fuit sacerdotalis ut libere cunctis diebus orationi possent uacare. Si enim (ut Apostolus ait) ab uxoribus est cessandum, ut expeditius orationi uacemus, ministris itaque altaris, quibus cotidiana necessitas orandi incumbit, numquam coniugali offitio uacare permittitur. Unde Beda super Lucam [ad cap. I.] ait:

D. 31 c. 2 · Sacerdotibus semper castitas obseruanda precipitur

Sacerdotibus, ut semper ualeant altari assistere semper ab uxoribus continendum, semper castitas obseruanda precipitur.

D. 31 c. 3 · Qui diuinis sacramentis deseruiunt, continentes esse oportet · Item in Concilio Cartaginensi II. [cap. 2.]

Episcopos, presbiteros diacones ita ut placuit, et decet sacrosanctos antistites aut sacerdotes, aut Leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes esse decet in omnibus.

D. 31 c. 4 · Sacerdotes et Leuitae suis non misceantur uxoribus · Item Innocentius I. Victricio Rotomagensi Episcopo. [epist. II. cap. 9.]

Tenere debet ecclesia omni modo, ut sacerdotes et Leuitae cum uxoribus suis non misceantur, quia ministerii cotidiani necessitatibus occupantur. Scriptum est enim: "Sancti estote, quoniam sanctus sum, Dominus Deus uester." Nam priscis temporibus anno uicis suae de templo non discedebant (sicut de Zacharia legimus, nec domum suam omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu et preterquam ex semine Aaron ad sacerdotium nullus accedere precipiebatur: quanto magis hi sacerdotes et Leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae obseruare debent, quibus uel sacerdotium, uel ministerium sine successione est, nec preterit dies, qua uel a sacrificiis diuinis, uel a baptismatis offitio uacent?

D. 31 c. 5 · Item ibidem

Nam sicut Paulus ad Corinthios scribit, dicens: "Abstinete uos ad tempus, ut uacetis orationi," et hoc utique laicis precepit: multo magis sacerdotes, quibus orandi et sacrificandi iuge sacrificium est, semper debebunt ab huiusmodi consortio abstinere.

D. 31 c. 6 · Qui ab uxoris offitiis abstinent, ad sacrificia admittantur · Idem Exsuperio Tolletano Episcopo. [epist. III. c. I.]

Eos ad sacrificia admitti fas sit, qui uel cum uxore non exerceant offitium carnale.

D. 31 c. 7 · Sacerdoti, cui semper est orandum, semper est matrimonio carendum · Item Ieronimus contra Iouinianum. [lib. I.]

Si laicus et quisque fidelis non potest orare, nisi careat offitio coniugali, sacerdoti, cui semper offerenda sunt sacrificia, semper orandum est; si semper orandum est, semper ergo matrimonio carendum.

D. 31 d.p.c. 7

Quod autem Manicheorum causa de coniugio sacerdotum illud supra dictum sit, ex Gangrensi Concilio apparet, in quo [cap. I.] sic statutum legitur:

D. 31 c. 8 · Anathema sit, qui nuptias uituperat

Si quis uituperat nuptias, et dormientem cum uiro suo fidelem ac religiosam detestatur aut culpabilem estimat, uelut que regnum Dei introire non possit, anathema sit.

D. 31 c. 9 · De eodem · Item ex eodem. [cap. 9.]

Quicumque uirginitatem custodiens aut continentiae studens, uelut horrescens nuptias, nec propter hoc, quod bonum et sanctum est, nomen uirginitatis assumit, anathema sit.

D. 31 d.p.c. 9

Potest et aliter intelligi illud, quod in canone apostolorum legitur, ut iste sit sensus capituli: "Si quis docet sacerdotem uxorem suam contempnere," non uxorem quam in sacerdotio accepit, sed quam, dum esset adhuc laicus uel in minoribus ordinibus constitutus, sibi copulauit, cum qua continentiam professus est, cum ad sacros ordines conscenderet quam nullus debet contempnere, hoc est, ab animo et cura sua abicere, quin ei necessaria prouideat. Probatur autem hec interpretatio auctoritate Leonis Papae, qui [epist. XC. cap. 3.] scribens Rustico Narbonensi Episcopo ait: eadem lex est continentiae.

D. 31 c. 10 · Ministris altari episcopis et presbiteris

Lex continentiae eadem est altaris ministris, que episcopis aut presbiteris, qui cum essent laici siue lectores, licite et uxores ducere, et filios procreare potuerunt; sed cum ad predictos peruenerunt gradus, cepit eis non licere quod licuit. Unde, ut de carnali fiat spirituale coniugium, oportet eos nec dimittere uxores, sed qui habent sic habere uideantur quasi non habeant, quo et salua sit caritas conubiorum, et cessent opera nuptiarum. cura non abiciat.

D. 31 c. 11 · Episcopus uel presbiter uxorem propriam a sua · Item Leo IX. contra epistolam Nicetae Abbatis.

Omnino confitemur, non licere episcopo, presbitero, diacono, propriam uxorem causa religionis abicere a cura sua, sed ut ei uictum et uestitum largiatur, sed non ut cum illa ex more carnaliter iaceat. Sic et sanctos apostolos legimus egisse, B. Paulo apostolo dicente: "Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut frater Domini et Cephas?" Vide insipiens, quia non dixit: numquid non habemus potestatem sororem mulierem "amplectendi?" sed "circumducendi," scilicet ut mercede predicationis sustentaretur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos ulterius carnale coniugium.

D. 31 d.p.c. 11

Hinc et illud Gregorii in dialogo: "Presbiter quidam" require infra. § 1. Ut igitur ex his auctoritatibus apparet, sacerdotes, uxoribus, quas in laicali habitu uel in minoribus ordinibus constituti sibi legitime copularunt, necessaria subministrare, debita uero reddere non ualent. § 2. Sed obicitur illud Tripartitae ystoriae: [libro II. capite 14.]

D. 31 c. 12 · Dissuasu Pahfnucii Nicena sinodus non constituit, ne presbiteri cum suis uxoribus dormirent

Nicena sinodus uolens corrigere uitam hominum in ecclesiis commorantium, posuit leges, quas canones uocamus, in quorum tractatu uidebatur aliquibus introducere legem, ut episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi cum coniugibus, quas ante consecrationem duxerunt non dormirent. Surgens autem Pahfnucius confessor contradixit, honorabiles confessus nuptias, et castitatem dicens esse cum propria coniuge concubitum, suasitque concilio, ne talem ponerent legem, grauem esse asserens causam, que aut ipsis aut eorum iugalibus occasio fornicationis existeret. Et hoc quidem Pahfnucius (licet nuptiarum esset inexpertus) exposuit, sinodusque laudauit sententiam eius, et nichil ex hac parte sanciuit, sed hoc in uniuscuiusque uoluntate, non necessitate permisit. complexu suarum uxorum sacerdotes abstineant.

D. 31 c. 13 · Non in perpetuum, sed tempore oblationis a · Item VI. Sinodus. [cap. 13.]

Quoniam in Romani ordine canonis esse traditum cognouimus, eos, qui ordinati sunt diaconi uel presbiteri, confiteri, quod iam non suis copulentur uxoribus: antiquum sequentes canonem apostolicae diligentiae et constitucionis, sacrorum uirorum legales nuptias amodo ualere uolumus, nullo modo cum uxoribus suis eorum conubia dissoluentes, aut priuantes eos familiaritate ad inuicem in tempore oportuno. Quicumque ergo dignus inuentus fuerit subdiaconali ordinatione, aut diaconali, aut sacerdotali, hi nullo modo prohibeantur ad talem ascendere gradum pro uxoris suae cohabitatione; nec in tempore ordinationis suae profiteri cogantur, quod abstinere debeant a legalis uxoris familiaritate. Item: § 1. Oportet eos, qui altari ministrant, in tempore oblationis sanctorum continentes esse in omnibus, ut a Deo possint consequi que simpliciter postulant. § 2. Si quis igitur presumpserit contra apostolicos canones aliquos presbiterorum, diaconorum priuare a contactu et communione legalis uxoris suae, deponatur. § 3. Similiter et presbiter aut diaconus, qui religionis causa uxorem suam expellit, excommunicetur; si uero in hoc permanserit, deponatur.

D. 31 d.p.c. 13

Hoc autem ex loco intelligendum est. Orientalis enim ecclesia, cui VI. sinodus regulam uiuendi prescripsit, uotum castitatis in ministris altaris non suscepit. Unde Stephanus papa ait: [in I. actione Sinodi, ab ipso in basilica Lateranensi congregatae]

D. 31 c. 14 · Occidentalis, non orientalis ecclesia castitatis obtulit uotum

Aliter se habet orientalium ecclesiarum traditio, aliter huius sanctae Romanae ecclesiae. Nam eorum sacerdotes, diaconi atque subdiaconi matrimonio copulantur; istius autem ecclesiae uel occidentalium nullus sacerdotum a subdiacono usque ad episcopum licentiam habet coniugium sortiendi.

D. 31 d.p.c. 14

Similiter et capitulum Nicolai ex loco consideratur, quia gens Bulgarorum nouiter conuersa ad fidem propositum sacrae religionis ex integro assumere nondum didicerat. § 1. Quod autem in c. VI. sinodi presbiter non legitimis nuptiis detentus punitur, non legales nuptiae secundae intelligendae sunt, a quibus auctoritate canonica quilibet sacerdos debet esse inmunis. Illud autem Gangrensis concilii: "Si quis discernit presbiterum coniugatum, etc." similiter intelligendum est uel localiter traditum, uel coniugatum ab ea appellatum, quam ante tempus suae ordinationis duxerat. § 2. Illud quoque Martini papae: "Si subdiaconus secundam duxerit uxorem," non dissimiliter intelligendum est. primam enim uxorem ante subdiaconatum habere permittitur, qua defuncta uel castitatem professa promouetur iste ad subdiaconatum. Promotus autem, si secundas desiderauerit nuptias, sententiae Martini Papae subiacebit.