D. 3Distinctio III
Abrir no leitor do IusCommune →D. 3 d.a.c. 1
¶Omnes he species secularium legum partes sunt. Sed quia constitutio alia est ciuilis, alia ecclesiastica: ciuilis uero forense uel ciuile ius appellatur, quo nomine ecclesiastica constitutio appellatur, uideamus. § 1. Ecclesiastica constitutio nomine canonis censetur. Quid autem canon sit Ysidorus in libro VI. Ethimologiarum [c. 16.] declarat dicens:
D. 3 c. 1 · Quid sit canon
¶Canon grece, latine regula nuncupatur.
D. 3 c. 2 · Unde regula dicatur · [Isidor. eod. c. 16.]
¶Regula dicta est eo quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam, uel quod regat, uel normam recte uiuendi prebeat, uel quod distortum prauumque est corrigat.
D. 3 d.p.c. 2
¶Porro canonum alii sunt decreta Pontificum, alii statuta conciliorum. Conciliorum uero alia sunt uniuersalia, alia prouincialia. Prouincialium alia celebrantur auctoritate Romani Pontificis, presente uidelicet legato sanctae Romanae ecclesiae; alia uero auctoritate patriarcharum, uel primatum, uel metropolitanorum eiusdem prouinciae. Hec quidem de generalibus regulis intelligenda sunt. § 1. Sunt autem quedam priuatae leges, tam ecclesiasticae quam seculares, que priuilegia appellantur. De quibus in V. libro Ethimologiarum [cap. 18.] Ysidorus ait:
D. 3 c. 3 · Quid sit priuilegium
¶Priuilegia sunt leges priuatorum, quasi priuatae leges. Nam priuilegium inde dictum est, quod in priuato feratur.
D. 3 d.p.c. 3
¶Officium uero secularium siue ecclesiasticarum legum est, precipere quod necesse est fieri, prohibere quod malum est fieri; permittere uel licita, ut premium petere, uel quedam illicita, ut dare libellum repudii, ne fiant grauiora. Unde in eodem libro [C. 19.] Ysidorus scribit dicens:
D. 3 c. 4 · Quid sit officium legum
¶Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut: uir fortis petat premium; aut uetat, ut: sacrarum uirginum nuptias nulli petere liceat: aut punit, ut: qui cedem fecerit, capite plectatur; eius enim premio aut pena uita moderatur humana; aut precipit, ut: "Dilige Dominum Deum tuum."