D. 28Distinctio XXVIII
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
D. 28 d.a.c. 1
¶Ecce ostensum est, quod nolentes continentiam, nec ad subdiaconatum, nec ad superiores gradus conscendere possunt. Unde ad subdiaconatum accedentes, non sine uoto castitatis iubentur admitti, auctoritate B. Gregorii, qui scribens Petro Subdiacono [lib. I. epistola 42. in fine] ait:
D. 28 c. 1 · Non fiat subdiaconus, qui se caste uicturum non promittit
¶Nullum facere subdiaconum presumant episcopi, nisi qui se uicturum caste promiserit: quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.
D. 28 c. 2 · Subdiaconus et supra constituti incontinentes, uxorem aut concubinam ducentes, ecclesiastico beneficio et offitio careant · Item Innocentius II.
¶Decernimus, ut hi, qui in ordine subdiaconatus et supra uxores duxerint aut concubinas habuerint, offitio atque ecclesiastico beneficio careant. Cum enim ipsi templum, uasa Domini, sacrarium Spiritus sancti debeant esse et dici, indignum est, eos cubilibus et immunditiis deseruire.
D. 28 c. 3 · Caste se uicturos promittant qui in diaconos uel presbiteros ordinantur · Item ex Concilio Tolletano V.
¶Quando Presbiteri et diacones per Parrochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere, ut caste et pure uiuant sub timore Dei, ut, dum eos talis professio obligat, uitae sanctae disciplinam retineant.
D. 28 c. 4 · Qui longam sui corporis continentiam non habet, in episcopum eligi non debet · Item Gregorius nobilibus ciuibus Neapolim. [lib. VIII. epist. 40.]
¶Priusquam ad nos scripta uestra discurrerent, Iohannem diaconum, qui ab altera parte electus est, paruulam habere filiam, quorumdam relatione cognouimus; unde, si rationem uoluissent attendere, nec alii eum eligere, nec ipse debuerat consentire. Nam qua presumptione ad episcopatum audet accedere, qui adhuc longam corporis sui continentiam, filia teste, conuincitur non habere?
D. 28 c. 5 · Ad subdiaconatum accessuri continentiam profiteantur · Item ex Concilio Tolletano II. [c. 1.]
¶De his, quos uoluntas parentum a primis infantiae annis clericatus offitio manciparit, id statuimus obseruandum, ut mox detonsi, uel ministerio lectorum contraditi, in domo ecclesiae sub episcopali presentia a preposito sibi debeant erudiri. At ubi octauum decimum etatis suae compleuerint annum, coram totius cleri plebisque conspectu uoluntas eorum de expetendo coniugio ab episcopo perscrutetur; quibus si gratia castitatis (Deo inspirante) placuerit, et promissionem castimoniae suae absque coniugali necessitate se spoponderint seruaturos, qui tanquam appetitores arctissimae uiae lenissimo iugo Domini subdantur, ac primum subdiaconi ministerium, habita probatione professionis suae, a uicesimo anno suscipiant. Quod si inculpabiliter ac inoffense uiginti quinque annos peregerint, ad diaconii offitium (si adimplere posse ab episcopo probantur), promoueri debent. Cauendum tamen est his, ne quando suae sponsionis inmemores aut ad terrenas nuptias aut ad furtiuos concubitus ultro recurrant. Quod si forte fecerint, ut sacrilegii rei ab ecclesia habeantur extranei. Quibus autem uoluntas propria interrogationis tempore desiderium nubendi persuaserit, concessam ab Apostolo licentiam auferre non possumus, ita ut, cum prouectae etatis in coniugio positi, renunciaturos se pari consensu operibus carnis spoponderint, ad sacros ordines aspirent.
D. 28 c. 6 · In coniugio constitutus ad sacerdotium assumi non debet · Item ex Concilio Arelatensi II. [c. 2.]
¶Assumi aliquem ad sacerdotium in coniugii uinculo constitutum non oportet, nisi fuerit promissa conuersio.
D. 28 c. 7 · Non ordinentur Diaconi, qui castitatem non profitentur · Item ex eodem III.
¶Preterea placuit, ut deinceps non ordinentur diacones coniugati, nisi qui prius conuersionis proposito confessi fuerint castitatem.
D. 28 d.p.c. 7
¶Verum illa priori auctoritate diaconibus uidetur permitti coniugium, cum ad sacerdotium tantum coniugati prohibentur assumi. Porro sequenti uidetur permitti subdiaconibus, cum de diaconibus specialiter precipitur, ut sine probatione castitatis non ordinentur. Hoc idem in Anchiritana Sinodo uidetur esse permissum, in qua [c. 10.] sic statutum est:
D. 28 c. 8 · Diaconi non prohibeantur a ministerio pro nuptiis, si in ordinatione dicunt, se continere non posse
¶Diaconi quicumque ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, dicentes, se uelle habere uxores, nec posse se continere, hi, si postea ad nuptias uenerint, maneant in ministerio, propterea quod his licentiam dederit episcopus. Quicumque sane tacuerint, et susceperint manus inpositionem professi continentiam, si postea ad nuptias conuenerint, a ministerio cessare debent.
D. 28 c. 9 · Presbiter ducens uxorem, ab ordine deponatur · Item ex Concilio Neocesariensi. [c. I.]
¶Presbiter si uxorem duxerit, ab ordine illum deponi debere. Quod si fornicatus fuerit, uel adulterium commiserit, extra ecclesiam abici et ad penitentiam inter laicos redigi oportet.
D. 28 c. 10 · De eo, qui relictam cuiusdam diaconi duxit uxorem · Item Gregorius. [lib. XI. epist. 59.]
¶Quia sunt culpae, in quibus culpa est relaxare uindictam, querenda est semper ueritas, ut inquiri debeat, utrum accusatum noxa condempnet, an a pena innocentia patefacta subducat. Itaque peruenit ad nos, Fantinum defensorem ultionem exercere in Petrum latorem presentium uoluisse, pro eo, quod (quantum dicitur) relictam cuiusdam diaconi, tempore quo conductor fuerit, marito tradiderit. Sed quoniam iste coniugem diaconi asserit non fuisse, dicens, nec eam uirginem ad eum uenisse, denique nec religiosam uestem mutasse, postquam ille in sacro ordine promotus est, adiciens etiam, priusquam ad diaconem ueniret et postea, illam praua opinione uixisse: Ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut cum Dei, sicut decet, timore causam hanc subtili omnino inuestigatione perquiras et, si in coniugio diaconi mulierem, de qua agitur, fuisse constiterit, et suprascriptus lator memorato defensori et rectori patrimonii ad uindictam modis omnibus tradatur, et cum competenti emendatione hi, qui male sociati sunt, disiungantur. Si uero in eius coniugio non fuerit, memoratum Fantinum ex nostro mandato commonere te uolumus, ut ei facere nil presumat, nec falsa illum accusatione in aliquo pregrauet.
D. 28 c. 11 · De uxore presbiteri uel diaconi, si alii se coniunxerit · Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 13.]
¶Si se cuiquam mulier duplici coniugio presbiteri uel diaconi relicta coniunxerit, aut castigati separentur, aut certe, si in criminis intentione perstiterint, pari excommunicatione plectantur.
D. 28 c. 12 · De eodem · Item ex Concilio Martini papae.
¶Si qua uidua episcopi uel presbiteri aut diaconi maritum accepit, nullus clericus, nulla religiosa persona cum ea conuiuium sumat, numquam communicet; morienti tamen ei sacramentum subueniat.
D. 28 c. 13 · Cuiusdam episcopi ordinatio differtur, quia uxorem habet et filios · Item Pelagius Cetego Patricio.
¶De Siracusanae urbis antistite optaueramus in ipso initio gloriae uestrae desideriis obedire, nisi nos multiplex ratio ipsius non paucis temporibus ordinationem differre sacerdotii coegisset, ob hoc, quod uel personae qualitas (sicut et uos nostis melius), uel superstes uxor aut filii (per quos ecclesiastica solet periclitari substantia), nostros animos diutius ab eius ordinatione suspenderet. Et quantum ad cautelam humanam pertinet, integro anno pene distulimus, opinantes, quod in melius Siracusanorum prouenire posset electio. Sed quia in uoluntatis suae proposito inreuocabiliter perstiterunt, et nullus est alius repertus in ecclesia eadem, nisi longioribus adhuc temporum differretur spatiis; ne paulo amplius insanirent (sicut filii uestri uiri magnifici pretoris testificatione didicimus), inter huiusmodi ambiguitates illud consultius iudicauimus faciendum, ut congrua prouidentia causam, propter quam principalis constitutio habentem filios et uxorem ad episcopatus ordinem promoueri prohibet, salua dispositione concilii muniremus. Qua de re summo studio ab eodem Siracusanae urbis episcopo priusquam a nobis contingeret ordinari, huiusmodi exegimus cautionem, per quam et suam fateretur, quantula esset, presentis temporis habita rerum descriptione substantiam, et nichil umquam per se, aut per filios et uxorem, siue quamlibet propinquam aut domesticam uel extraneam forte personam de rebus audeat usurpare ecclesiae, et uniuersa sui episcopatus quesita tempore ecclesiae suae dominio sociaret, nichil ultra id, quod modo descriptum est, suis filiis uel heredibus relicturus.
D. 28 d.p.c. 13
¶Ecce hac auctoritate electus in episcopatum prohibetur habere uxorum et filios. Eligi autem ad episcopatum non debet, nisi aut sacerdos aut diaconus; subdiaconus uero non, nisi necessitate cogente. Siue ergo presbiter siue diaconus siue subdiaconus fuerit, apparet, quod in prefatis ordinibus constituti licite matrimonio possunt uti. § 1. Quia ergo auctoritate Gregorii, qui relictam diaconi marito tradidit, puniendus est; item in Neocesariensi concilio presbiter ducens uxorem, non diaconus, iubetur deponi; item in Anchiritana sinodo diaconi, qui in ordinatione sua dicunt, se uelle habere uxores, si postea ad nuptias uenerint, non prohibentur a ministerio: patet, quod nec diaconi, nec subdiaconi sunt prohibendi a coniugio. Sed quod de electione obicitur, uerum quidem est in episcopatum non eligendum, nisi in sacris ordinibus constitutum; sed ipsum uxorem habere et filios, non repugnat premissis auctoritatibus de continentia clericorum. § 2. In laicali enim habitu, uel in minoribus ordinibus constitutus potuit habere uxorem et filios: postea ex consensu uxoris continentiam professus subdiaconatum uel diaconatum uel presbiterii gradum adeptus fuerat, et tamen uxori et filiis ipsum necessaria subministrare oportebat. § 3. Illud autem Gregorii duobus modis soluitur: uel quia ecclesia illa, cui diaconus ille militauerat, nondum continentiae uotum susceperat in diaconibus et reliquis ministris; uel quia (sicut de electo in episcopum supra scriptum est) ante subdiaconatum memoratus diaconus eam in uxorem duxerat. § 4. Illud autem Neocesariensis et Anchiritanae sinodi uel ex tempore, uel ex loco intelligitur: ex tempore, quia nondum introducta erat continentia ministrorum altaris; ex loco quia utraque sinodus orientalis est, et orientalis ecclesia non suscipit generale uotum castitatis. Hoc tamen diligenti obseruatione custodit, ut post adeptum sacerdotium, defuncta priore uxore, cum qua sacerdos factus fuerat, si alteram duxerit, deponatur. Item opponitur illud, quod legitur in canone Apostolorum: [c. 6. al. 5.]
D. 28 c. 14 · Presbiter causa religionis non contempnat propriam uxorem
¶Si quis docuerit, sacerdotem sub obtentu religionis propriam uxorem contempnere, anathema sit.
D. 28 c. 15 · Anathema sit, qui presbiterum coniugatum occasione nuptiarum discernit · Item ex Concilio Gangrensi. [c. 4.]
¶Si quis discernit presbiterum coniugatum, tanquam occasione nuptiarum quod offerre non debeat, et ab eius oblatione ideo abstinet, anathema sit.
D. 28 c. 16 · Ab offitio abstineat presbiter non legalibus nuptiis detentus · Item ex VI. Sinodo. [c. 26.]
¶Presbiterum, non legalibus nuptiis detentum, cathedram quidem habere, sed ab offitio abstinere precipimus. Sufficit enim huiusmodi ei indulgentia, quia benedicere aliis eum, qui uulnera sua debet curare, consequens non est. Benedictio enim sanctificationis traditio est. Qui uero hanc non habet propter delictum ignorantiae, quomodo aliis tradet? Non enim publice neque priuate benedicat, nec corpus Domini dispenset aliis, nec alio modo ministret; sed sufficiat ei, quod presidet, et inploret a Deo, ut dimittatur ei iniquitas ignorantiae suae. Manifestum est autem, quod et huiusmodi non legitimae nuptiae soluentur, et nullatenus uir accessum habeat ad eam, propter quam sacro ministerio priuatus est.
D. 28 c. 17 · De presbiteris non est laicis iudicandum · Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 70.]
¶Consulendum decernitis utrum presbiterum habentem uxorem debeatis sustentare et honorare, an a uobis proicere. In quo respondemus: Quoniam licet ipsi sint ualde reprehensibiles, uos tamen Deum conuenit imitari, qui solem suum facit oriri super bonos et malos. Deicere enim a uobis ideo non debetis, quoniam nec Iudam Dominus, cum esset mendax discipulus, a numero apostolorum deiecit. Verum de presbiteris uobis, qui laici estis, nec iudicandum est, nec de uita eorum quicquam inuestigandum; sed episcoporum iudicio, quicquid illud sit, est reseruandum.