D. 26Distinctio XXVI
Abrir no leitor do IusCommune →D. 26 d.a.c. 1
¶Sequitur in utraque epistola: "unius uxoris uirum" post baptisma uidelicet, non ante baptismum. Unde Ieronimus scribit ad Oceanum: [epist. 83.]
D. 26 c. 1 · Post baptismum debet esse monogamus, qui episcopus est ordinandus
¶Unius uxoris uirum, id est monogamum, post baptismum. Si enim et ante coniugem habuerit, que obierit, non ei imputatur, cui prorsus nouo nec stupra, nec alia, que ante fuerunt, iam obsunt.
D. 26 c. 2 · Qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram, ordinandus non est
¶Augustinus uero econtra testatur, scribens in epistolam ad Titum. Acutius intelligunt, qui nec eum, qui catecuminus uel paganus habuerit alteram, ordinandum censuerunt, quia de sacramento agitur, non de peccato. Propter sacramenti sanctitatem sicut femina, si catecumina uitiata est, non potest post baptisma inter Dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est bigamum non peccasse, sed normam sacramenti amisisse non ad uitae meritum, sed ad ordinationis signaculum. Unius uxoris uir, episcopus significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro Christo subditam. § 1. Sicut duobus dominis seruire, sic ab uno Deo apostatare, atque in alterius superstitionem ire non licet.
D. 26 c. 3 · Bigamus probatur, qui ante baptismum habuerit unam et post baptismum alteram · Item Innocentius [I.] Rufo et Eusebio, et ceteris Episcopis Macedonibus. [epistol. XXII. c. 2.]
¶Deinde ponitur, non dici oportere bigamum eum, qui catecuminus habuerit uxorem atque amiserit, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam uideri, que nouo homini copulata sit, quia illud coniugium per baptismi sacramentum cum ceteris criminibus sit ablatum. Quod cum de una utique dicitur certe, si tres habuerit in uetere positus homine uxores, erit ei, que post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima uirginis eque nomen accipiet, que quarto ducta est loco. Quis (oro) istud non uideat contra Apostoli esse preceptum, qui ait: "unius uxoris uirum oportere fieri sacerdotem?" Sed obicitur, quod in baptismo totum, quicquid in ueteri homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi (ut cum pace uestra loquar), crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et illa, que secundum Domini precepta ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, an non est crimen? Si crimen est, ergo (ut prefata uenia dixerim) erit auctor in culpa, qui, ut crimina committerentur, in paradiso precepit, cum ipse eos benedixit. Si uero non est crimen, quia quod Deus instituit nefas est crimen appellari, et Salomon addidit: "Etenim a Deo preparatur uiro uxor," quomodo creditur inter crimina esse dimissum quod Deo auctore legitur consummatum? Quid de talium filiis percensetur? Numquid non erunt admittendi in hereditatis consortium, qui ex ea suscepti sunt, que ante baptismum fuit uxor, eruntque appellandi uel naturales, uel spurii, quia non est legitimum matrimonium, nisi illud (ut uobis uidetur), quod post baptismum assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur a Iudaeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: "Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet." Ac ne de his locutus esse credatur, que post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Iudaeis
D. 26 c. 4 · In baptismate culpa dimittitur, non lex coniugii aboletur · Item Ambrosius in libro de offitiis. [lib.I. c. ult. 80.]
¶Una tantum, nec repetita nobis copula permittitur, et in ipso coniugio lex est, non iterare coniugium, nec secundae coniugis coniunctionem. Quod plerisque mirum uidetur, cum etiam ante baptisma iterata coniugia electioni muneris et prerogatiuae ordinationis impedimenta generent, cum etiam delicta obesse non soleant si lauacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere debemus, quia baptismo culpa dimitti potest, lex aboleri non potest. In coniugio non culpa, sed lex est. Quod culpae est igitur, in baptismo relaxatur: quod legis, in coniugio non soluitur. Quomodo autem potest hortator esse uiduitatis, qui ipse coniugia frequentauerit?
D. 26 d.p.c. 4
¶Iohannes etiam Baptista, dum Herodem ab incestu prohiberet dicens: "Non licet tibi habere uxorem fratris tui," euidenter ostendit, inter infideles coniugia esse. Unde datur intelligi, quod bigami dicuntur non solum qui post baptismum coniugia frequentant, sed etiam qui ante baptismum unam, et post baptismum alteram habuisse probantur. § 1. Bigamus uero in sacerdotem ordinari non debet, non quia deliquerit secundam accipiendo uxorem, sed quia prerogatiua exutus est sacerdotis. Unde Ambrosius in epistola ad Vercellenses: [lib. X. epist. 82. ait:]
D. 26 c. 5 · Non peccat bigamus, sed prerogatiua sacerdotis exuitur
¶Qui sine crimine unius uxoris est uir, tenetur ad legem sacerdotii suscipiendi. Qui autem iterauerit coniugium, culpam quidem non habet coinquinati, sed prerogatiua exuitur sacerdotis.